previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. de uita et gestis Blasii Hoelcelii

Non maius Fabium Romana nomen in urbe:
Publica quum Fabiis res gereretur, erit.
Quam decus Hoelcelium germano fulget in orbe:
Hoelceliamque auram Caesaris aula fouet.
5Quid mirum? dulci uenus aurea seruit alumno:
Pythius asseclam seruat Apollo suum.
Ambo numinibus tibi consuluere benignis:
Augustos coleres non sine laude lares.
Consilium placuit. primae sub flore iuuentae
10Accesti sacram Caesaris ipse domum.
Bisque nouem lapsis a foeta uirgine lustris:
Vt fuerant saeclis iuncta quaterna decem:
Romulidum primo uenisti, regis ad aulam:
Quae dignum digno caepit honore uirum.
15Tunc Nuremberga rex Maxmilianus in urbe
Concilio proceres continuitque duces.
Is sibi te comitem recipit, quem sydere fausto
In uarias sequeris sedulus usque uias.
Dehinc te ad pannonias legatis addidit urbes:
20Perspecta ingenii dexteritate tui.
Iam Fridericus erat uitali lumine functus:
Tristis erat natus, curia tristis erat.
Ipse redis Buda rebus foeliciter actis:
Solaris summum protinus ipse ducem.
25Mitteris ad belgas tanquam germanus Vlyxes
Gaudia maerori congeminare paras.
Quaeritur Hispano foelix hymeneus in orbe:
Regia qui pulso corda dolore iuuet.
Foelices taedas. foelitia foedera curas:
30Maximus unde polos Caesar et astra petit.
Illa quidem dextro processit copula fato.
Vnius auspicio prodiit illa Dei.
Hispana austriaco se mox Ioanna Philippo
Addixit: nec te praeterit iste labor.
35Nulla tibi requies fuit et tibi nulla uoluptas:
Donec coniugii spes solidata fuit.
Magnum opus interea dum dulcia foedera tractas
Numen bis phoebi reddidit hora. biceps
Quid Ferdinando potuit contingere regi
40Optatumque magis, conspicuumque magis?
Ille libens faciles extemplo prebuit aures:
Impiger et uotis annuit ille piis.
Nec mora fiat ait fieri quod Caesar adoptat:
Fortunentque sacras numina laeta faces.
45Tradimus insigni natam uirtute philippo:
Ille gener dabitur, filius ille mihi.
Nec renuo, quod amas, duplici sit copula nexu:
Aptius ex geminis sic erit una domus.
Vna domus latium, germanaque regna tenebit:
50Hesperiae leges condet et una domus.
Austria te quantis attollet tempore rebus:
Quos illi fines magnus Apollo dabit?
Nata, nurusque soror sit Margarita philippi:
Et nati coniunx haec Iohannis erit.
55Suppetit haud animo calamus: sed dicere conor.
Ex illa qualis quanta propago die.
Carolus austriaci proles generosa philippi:
Tot regnis fausto presidet ecce pede.
Iamque Getae metuunt illum, maurique potentes
60Christigenas forti protegit ille manu.
Vix adeo iuuenis sedes ingressus auitas
Turcarum laeto millia multa dedit.
Macte puer uirtute, bonis bone Carole diuis
Fide, sub imperio mox fore cuncta tuo.
65Maxime thura frequens des Maxmiliane tonanti:
Carolus ecce tuum tendit ad astra genus.
Aethereas utinam genitor quoque carperet auras:
Non sinerent priscos nomen habere duces.
Protinus ipse fores urbis moderator, et orbis
70Augustum ferres primus ad astra decus.
Fronte tamen nubem, mordaces pectore curas
Deme: tuum zephyrus flabit ad arbitrium.
Iamque uidere tuos uideor procul ipse triumphos:
Et pacem cunctis post fera bella datam.
75Quid Ferdinandum sileam? qui pectore forti
Gestat auos omneis, austriacosque duces.
Ille tibi Caesar quae gaudia quanta parabit?
Foelicis foelix ille bacillus aui.
Euehet augustum laetus super aethera nomen:
80Inclytus hostiles ille recidet opes:
Ferdinande tui non delebuntur honores.
Dum spes, dumque fides, dumque manebit amor.
Det modo nestoreos mundi tibi conditor annos:
Teque diu populis faxit adesse tuis
85Vt uetus Hectoreo tibi sanguine constat origo.
Vnde tot austrasiae prosiluere duces.
Hectora sic animis ardens aequabis et armis:
In te tam clari stemmatis auctor erit.
Quid tot commemorem pulcherrima pignora, natas
90Quas charites, pallas, condecoratque Venus.
Obscurant prisco celebratas tempore Nymphas.
Tergemina clarae nobilitate nitent.
Sunt patre, sunt atauis, et auo sunt Caesare dignae:
Regali dignae Caesareaque domo.
95Foelices quibus his thalamis consortibus uti
Contigerit: foelix illa futura dies.
Illa futura dies foelix, qua regibus omnes
Coniunctae reges, parturientque duces.
Austria sydereum contingens uertice coelum
100Gaudebit sobolem cuncta tenere suam.
At tibi quis grates ualeat persoluere dignas?
A quo fit talis tantaque culta seges?
Te Blasi merito fortunae riuus inaurat:
Et tibi nil Caesar Caesareique negant.
105Ad latus Augusti multos foeliciter annos
Egisti. fidus quoque sub axe comes.
Arcani custos pariter uenerandus et aeris:
Munere mancipii functus es usque boni.
Vtque est Aeneam feruens comitatus Achates,
110Seu bellum, seu pax suscipienda fuit.
Sic es magnanimi sectatus Caesaris aulam:
Vtilis hinc armis, utilis inde toga.
Non magis Atrides uafro fuit usus Ulyxe.
Siue domi cuperet uiuere, siue foris.
115Armipotens quam te per cuncta negotia Caesar
Ad stabilem uoluit rite uocare gradum.
Sic te militiae merito donauit honore:
Acer ut in Mysos arma cruenta tulit.
Sic te constituit quaestorem: sic tibi gaudet
120Diuitias larga contribuisse manu.
Sic Velleburgam pariter tibi tradidit arcem:
Quam reparas, miris condecorasque modis.
Vt merito possis tali pro munere dici:
Vellemburgensis conditor et dominus.
125Sic oenipontis speciosas mandat habenas.
Inque magistratu te locat ille sacro:
Vtque fores uario passim cumulatus honoret
Et uarias passim consequereris opes.
Te geminis carum reginis fecit, et una
130Hispanae scribam, pannoniaeqe dedit.
Post uarios demum fluctus, uariosque labores
Te rapit ad sanctum mater amoris opus.
Formoso nubit formosa puella marito:
Iungitur et claro foemina clara uiro.
135Rumula Romuleo sociata est uirgo clienti:
Illi tu belle congruis, illa tibi,
Blasius est Mariae contentus amore pudicae:
Et Maria est Blasi foedere leta sui.
Parte tuus fulsit foelix hymeneus ab omni:
140Cui duxit molles gratia nuda choros.
Cui Venus affulst melior, meliorque cupido:
Cui Caesar uultus prebuit ipse suos.
Bella quidem bellos conflauit copula natos:
Factus es ingenua denique prole parens.
145Nunc uiget Hoelcelius, nunc immortalis habetur:
Nobile nomen erit: nobile semen erit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: