Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. In mortem Io. Ant. Caldorae

Heu dolor, es prima raptus Caldora iuventa;
Cum socio belli dum simulacra cies.
Nam male texisses pulchros quum casside vultus,
Gutture ab infesta cuspide laesa iaces.
5Quodque magis miserum est, non hanc ferus intulit hostis;
Sed qui fraterno vulnere caesus obis.
Et tecum extincta est patriae spes alta domusque:
Hoc genitrix telo, hoc corruit icta soror.
Hinc igitur quam fluxa hominum sint fata monemur;
10Qui necat, ille sua morte tulisset opem.


2. Ad Luciam

Lucia felicis baccas carpebat olivae,
Rustica, sed facie digna puella polo.
Arsit in hanc subito letali tabe Cupido,
Optat et amplexus delitiasque puer.
5At genitrix nato indignos proclamat amores,
Increpat atque artes, increpat atque genus.
Tunc Amor: Indignam, mater, quis credere posset,
Quarti sic, post formae munera, Pallas amat?


3. Ad Bernardinum Rotam

Dulcia cui dono mittam, mi culte Rotili,
Ni tibi, qui semper grandia dulce canis?
An si forte cupis munuscula dulcia nosse,
Daedala quae tanta struxerit arte manus:
5Pinsuit alma Venus, digitis Aurora subegit,
Aurarunt Charites, et face coxit Amor.
Nectare Pierides, violis sparsere Napaeae,
Sirenes myrtis, Antiniana rosis.


4. Ad Paulum Magnatem

Quod te quisque vocet Magnatem, agnomine miror,
Quum te Magnetem iure vocare queat.
Non quia tu ferrum rapias, est causa: sed ista,
Paule, quod ex omni pectore corda trahas.


5. Tumulus puellae

Nata (eheu miserum) misero mihi nata parenti,
Unicus ut fieres, unica nata, dolor;
Nam tibi dumque virum tedas thalamumque parabam,
Funera et inferias anxius ecce paro.
5Debuimus tecum poni materque paterque,
Ut tribus haec miseris urna parata foret.
At nos perpetui luctus, tu, nata, sepulchri
Esto heres, ubi sic impia fata volunt.


6. In mortem Ferdinandi Ayerbae

Quae mihi debebas supremae munera vitae,
Infelix solvo nunc tibi, nate, prior.
Fortuna inconstans et lex variabilis aevi!
Debueras cineri iam superesse meo.
5Haec dat matris amor rapti solamina nata,
Invida cum Lachesis tam breve nectit opus.
Nate, iaces: vivo contra mea vota superstes;
Vox gemitus posthac, lux mihi erunt tenebrae.


7.

Stratus humi Python exhausta, Phoebe, pharetra
Aesculea cinxit si tibi fronde caput,
Laurea quae Tuccae, febres qui perdidit omnes?
Unica perdendi potio causa fuit.
5Quod Phoebus Phoeboque satus nequere tot annos,
Pro pudor, hoc nobis quarti cito Tucca dedit.
Servatus mundus, servata est delphica tellus,
Humanus Tucca est, filius ille Iovis.
Gloria quae maior? maior quae liberat orbem,
10Plaudite mortales, vicimus ecce Deum.
Phoebe, tuis radiis posthac lustrabis Olympum,
Lustrabit mundum Tucca salutis ope.


8. Ad Gambinum

Dum canis heroas, celebras dum carmine collem
Vertice qui cunctis celsior astra petit,
Pierides numeros, Charites tribuere leporem,
Sirenes cantum, Cynthius ipse lyram.


9. Per l'Accademia dei Sereni

Tibi uni Caelitum, Phoebe clarissime,
Hunc locum, quin se ipsos Sereni tui dedicant.
Tu illis faveas praesensque adsis,
Et non ut scripta perpetuo serena silent.


10. Incomptum epigramma

Dum Fabio de te refero, Lysistrate, quot sint
Quae nullo scribis carmina iudicio:
Scribat, ait, nam dispeream, si iustior ulla est
Poena hac, a magnis quam precer huic superis.


11.

Omnia naturae sic quondam sensa latebant,
Ut vix e latebris Delius eliceret,
Antiquum inque chaos rursus lapsura timebat,
Ni Zimara in tenebris forte tulisset opem,
5Cui nunc aeterno praefertur lumine lampas,
Lampas apollineo sydere clara magis,
Qua reserat sophiae nodos, qua nubila pellit,
Nubila quae nullus dispulit ante sophus;
Ignotasque vias rerumque arcana retexens,
10Immensum mundi rite recludit opus.
Ergo quicquid habet veri natura, Zimarra,
Iure tibi debet: debet uterque polus.


12.

Tot sua non inter miracula Iuppiter unquam
Restituit vivis mortua membra Deus.
Hinc humerum Pelopi mutilum reparavit eburnum
Abscissae nequiens reddere partis opem.
5Pars sophiae lacera, abiecta et miseranda iacebat,
Mille gerens facie vulnera, mille manu:
En Zimarae auxilio recte solidatur ad unguem
Atque reviviscit mortua quae fuerat.
Vel Iove maiorem se Zimara praestitit; at si
10Maiorem nolim dicere, dico parem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: