previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1 Tantane visendi tenuit mora regis, Iola,
Ut tua cessarit taciturnis fistula cannis
Parisio defleta solo? nam garrulus Idas
Omnia disperdens raucum per compita carmen
5Ingenti simulata bovi ceu rana tumebat.
Ignoto solitus latuisse foramine sorex
Non viso media infenso lascivit in aula.
Tota sed absentem clamabant rura poetam,
Deliciis privata suis; nisi tempore sero
10Amissam infelix caudam non noscit asellus,
Scilicet aestivis quando stimulatus ab oestris
Ille furit nec habet denso quo possit ab hoste
Offensam texisse cutem, sed corpore toto
Non evitati patitur fera vulnera morsus.
15Si strepat ingrata raucescens voce cicada,
Nil mirum est; vitium geniali sorte tributum
Insequitur; vis est Naturae invicta potentis.
Sed nequit insanus rudentis clamor aselli
Arcanos penetrare polos. Facit aemulus hostis
20Obsita ne possit longa robigine virtus
Aeterno marcere situ; miseranda loquaci
Invidia fortuna caret, livorque probatur
Commiserante vicem melior pietate sinistram.
Sed cum falsa semel trivialem suasio Musam
25Imbuit, haec vano petulans in corde senescit
Non ullis vellenda modis, alienaque damnat
Carmina concinno quamquam modulata canore;
Verba rudes inter balbutit inepta catervas.
Scilicet incedens puerili inflatus honore
30Corvus et argutum crocitans si tentet olorem,
Aufugit explosus totisque irrisus ab agris,
Lucifuga obscuro latitat ceu noctua luco.
Nec quisquam infestat doctam nisi stultus avenam,
Omnis et aucta viget crassis inscitia fibris.
35Si mulces gratis raras concentibus aures,
Garrula contemnas ventosae murmura plebis.
2 Ista Theocritio gravior sententia versu
Nescio quid nostras maius diffudit in aures
Quam tua praeteritis aetas praeluserit annis.
3 40Heu, heu pauperies victum pannosa minutum
Sollicito acquirens animo non ructat hiatu
Grande Sophocleo carmen; vix publica vena,
Vix stridens sterili culmus succurrit in agro.
Ipsa etenim nimio mens intercepta dolore
45Et vegeti clauso sensus fudisse meatu
Robora nulla potest, viresque hebetata potentes
Strangulat illa suas, reserant quas gaudia tandem,
Auxiliis concepta novis, grandesque profunda
Materias tellure cavant. Sublatus ab ipso
50Tityrus Augusto Mavortia coeperat arma
Horribili resonare tuba, pressusque maligna
Paupertate miser nullaque afflatus ab aura
Vix minimum rudibus culicem deflevit avenis.
Sic ego, sic tandem secessum nactus amoenum
55Et pulsa optatam iam paupertate quietem
Nescio quid magnum tacitis excudo sub antris
Fabrilis nequeat tota quod malleus arte
Cudere; nam triplex, quo non praestantius ullum
Eminet, ingenio fabricandum est numen et arte.
60Atque ipsos fulvo conflatos aere colossos
Marmoreo in templo ponam, cunctisque Kalendis
Ad sacrum tauros mactabo altare nitentes.
Nobilis est campos animi vulgare per omnes
Otia quis dederit vitae tranquilla beatae.
4 65Ante alios felix pastores, profer, Iola,
Gaudia, nam praestant maius narrata levamen.
5 Stat deus, o Corydon, Rhemensi summus in orbe
Regalem sacro frontem qui tingit olivo
Sedibus a superis misso, cui iure regenda
70Gallica Caesareo commissa est numine tellus.
Exstat et alter adhuc quovis celebrandus honore,
Regia communem fecit quem cura patronum
Imperio consulta suo. Non posset utrumque
Dicere lingua deum milleno gutture nixa;
75Deficit humanum tanto sub pondere robur.
Scilicet est inopem miseratus uterque senectam
Et nostrum augustas nomen portavit ad aures.
Iuppiter ille novus fama compulsus eadem
Me voluit medio cantantem audire theatro.
80Ut primum intravi, Tyrio vestita colore
Corpora spectavi membris compacta torosis
Pendentesque suo torques gestantia collo;
Et nitida fultus gemma circumdabat orbis
Formoso digitos Baccho vel Apolline dignos.
85"O quantum haec", dixi, "villo indumenta caprino
Et distant duro suris perone revinctis".
Iuppiter ecce venit magno stipatus honore.
Ipse olim vultus inter nutritus agrestes
Admiror primo aspectu, mox poplite flexo
90Ante ipsum quaesita Iovem modulamina fundo,
Scilicet ut bello claram expugnavit aperto
Parthenopen patrios victorque redivit in agros,
Quamvis Hesperio vetitus foret orbe regressus.
Nescio qua nostri captus dulcedine cantus
95Ille fuit; fulvi saccum donavit et aeris
Vix istis delatum umeris, cunctosque per annos
Pensio larga datur qualem non lentus habebat
Tityrus umbrosis resonans sua gaudia silvis.
Quid referam celeri scriptas brevitate tabellas
100Signatasque simul? nostris quid ovantia Musis
Atria? vel medios virtus it grata per hostes.
Post caecas semper lux est speranda tenebras.
6 O quanta in tacito concepi gaudia corde,
Ex vultu manifesta meo; non fictus, Iola,
105Semper amor durat fortuna notus utraque.
Ne tumida sis mente, precor, sortemque secundam
Aequa mente feras; totum est invisa per orbem
Quae ruit ex alto deiecta Superbia caelo.
7 Immo ego nescio quem figulo genitore creatum
110Hyblaeis imitabor agris; subvectus in altum
Ille apicem cenans patriae non immemor artis
Aurea fictilibus miscebat pocula vasis.
Providus hic docuit sortem reverenter habendam
Exili cuicumque viro cui dona repente
115Ditia proveniant. Bavio vel iudice dicar
Laudandum servasse modum; submissior ibo
Quo maior blando Fortuna arriserit ore.
Nam si quis nimium caelo confisus aperto
Gestiat, adversa non nubila tempora ferre
120Tempestate potest; tanta imprudentia regnat.
Dicere plura libet, magno sed nata Tonanti
Progenies alia iam iam modulanda cicuta
Materiam praebet laetis concentibus aptam.
Est aliquid dextris descendens omen ab astris.
8 125Irrita ni vanam fallant praesagia mentem,
Accedet maior meritorum summa tuorum,
Et demum gradiens donata in templa sacerdos
Mystica sacra feres; totus concurret ad unum
Pagus adorantem, neque enim te gratior alter.
9 130Iam contenta manent certo patrimonia fine
Munifico concessa deo; nova taedia gignit
Heu nimium linguae vox importuna procacis.
Muta licet fuerint, servi benefacta probati
Maxima quaeque petunt; bene agenti prospera cuique
135Omnia succedunt nullis sperata diebus.

1 Corydon

2 Corydon

3 Iolas

4 Corydon

5 Iolas

6 Corydon

7 Iolas

8 Corydon

9 Iolas

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: