previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. Hecatombe ad Karolum Arretinum

Credebam Gaios latices coluisse Camenas,
Solum quae canerent impare dicta sono;
Horrendas acies horrendaque proelia cerno,
Karole, quae dictas his madefactus aquis.
5Armatae veniunt, mirum est, e fonte sorores,
Intrant et thalamum splendida turba meum.
Secum blanditias lascivaque verba ferebant
Otiaque et plausus delitiasque prius:
Consuevere comas niveis ornare ligustris,
10Cingebat frontem fulva corona suam;
COnsuevere caput viridi connectere oliva,
Stabat et auratis vestibus arte nitor;
Aurea per flavos serpebat spira capillos,
Ornabat nitidas candida gemma manus.
15Nunc clipeos hastasque ferunt parmamque sudemque
Pilaque; sunt manibus tela verenda suis.
Carmen voce gravi me me offendere canentem
Ranarum et murum bella timenda Iovi.
Dum legerem timui Meridarpaga Borborophontes:
20Ut timeam maior sollicitudo fuit.
Obstupui medius galeata per agmina murum:
Territus hinc ranis, inde deabus eram.
Nec me interpellant nymphae tua dicta legentem;
Talia perlectis una locuta fuit:
25"Karolus udus aquis et nostro numine dignus
Pollicitus centum est caedere rite boves.
Bos ubi centenus? Quando centena dabuntur
Munera? Vota dei persoluenda volunt.
Ipse boves habeat centum totidemque capellas
30Atque sua irroret iugera sola Tagus.
Nos volumus cantet titulos et numina nostra,
Quom testudineam pulsat Apollo liram.
Centum elegos faciat, centena poemata nobis
Poscat et accipiet grandia dona sinu".
35"Accipite hos, dixi, seque hoc absolvite voto:
Centum elegos pro se composuisse libet".
Illa refert: "Sua sunt gratissima carmina nobis,
Sunt et apollineis illa canenda sonis.
Lauro ornandus erit, nisi sit quod serta corymbis
40Laurea nique hederis vincat honore comas".
Inde abiere omnes et me sibi multa volentem
Quaerere destituunt diffugiuntque thorum.
Centum elegos una petierunt voce puellae;
Centum elegos placida scribere mente velis.
45Karole, rivus aquae manat qui fonte Senensi
Nec tibi nec cuiquam despiciendus eat.
Tarquini coniunx Gaios libasse liquores
Fertur et ante alias facta puella proba est;
Hinc proba quaeque fuit primaeva aetate puella
50Et Tanaquil primo Gaia vocata fuit.
Hunc Gaium vocitant certe a probitate sororum
Fontem, quem celebrant numina sacra novem.
Karole, crede mihi, non haec sententia nostra est:
Quae cecini foliis verba Sibylla dedit.
55Obsequere interea, quamvis tua carmina Homerum
Spirant et quamvis numen Homerus habet.
Namque polita nimis nimis et limata fuere
Carmina Phoebeo suscipienda sinu.
Certant Virgilio, sunt et certantia Homeri
60Versibus et certant si qua Tibullus habet.
Sive Helicone tui fundantur saepe capilli,
Sive caballina sparserit unda pedes,
Seu iuga Parnasi spatiere per ardua montis,
Sive per Ascraeos iveris ipse lacus,
65Sive habites villas aut florea rura pererres,
Sive suburbanas legeris arte rosas,
Sive ubicumque velis requiescere, protinus illuc
Adveniet celeri quaeque Thalia pede,
Ut timeam Gaio repetant te fonte relicto
70Atque habitent pectus turba decora tuum.
Musas nec metuas, nam si te linquere vellent
Et Phoebus fugeret, te Nicolaus amat:
Hic habet et Musas et mille poemata, mille
Historias, priscos et bene noscit avos.
75Eia agites, postquam cecinisti parva sub antro
Maeonio, Antiphaten! Eia Ciclopa agites!
Non facile est clarum quicquam componere, siquis
Neglexit primo scribere velle iocos.
Non pelagi tumidos fluctus secuisset Iason,
80Is nisi per tenues saepius isset aquas;
Qui postquam medium sulcavit nauta profundum,
Auratae ad patriam vellera vexit ovis.
Cortice populeo ni sese armasset Achilles,
Fixisset timidas ni prius ille feras,
85Vulcani tam magna humeris numquam arma tulisset,
Sanguine ab Hectoreo nec rubuisset humus.
Muribus et ranis nisi praelusisset Homerus
Iliadi, magnum non cecinisset opus.
Et postquam eloquio cantasti parva rotundo,
90Adgredere aeternam, te precor, Iliadem.
Ulterius proprias non vult errare per urbes
Maeonides, Tuscas vult habitare domos.
Ilias, antiqui quam nescivere poetae
Transferre et Latiis edere quippe novam,
95Mavult in linguam per te migrare Latinam
Quam velit Argolicas nunc habitare casas.
Te petit iste labor, tibi gloria summa relicta est
Sitque humeris validis sarcina grata tuis.
Sed prius his nymphis placida parere decorum est
100Mente: fac extollas nomen ad astra suum.
Centum elegos una petierunt voce puellae;
Centum elegos placida scribere mente velis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: