Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ante aram statue heroi, floremque recentem
Sparge super, nec parce arabo redolentia costo
Fundere dona manu cypriosque inferre liquores
(His heros gaudet donis), laurique vagantem
5Per nemus hac solitam in sedem mercede vocabis.
En strepitant myrteta: syros, age, nate, liquores
Instaura, crepitentque novis altaria flammis.
Ter circum, nate, ora tegens (vetat umbra videri),
Ter circum plena manes venerator acerra;
10Mox supplex tumulo assistens sic voce precare:
"Magne parens, cui Calliope admodulata canenti
Ipsa chori decus et princeps nova carmina dictat,
Ipsa suo ferit ungue lyram moderataque plectrum
Et raros meditata modos, cui serta Napaeae
15Intexunt, Dryadesque agitant per prata choreas,
Cui Phoebus lauro densum nemus, aemula myrto
Disposuit Cytherea, suos cui semper odores
Dant violae et toto spirat rosa fertilis anno,
Salve Pieridum, vates, decus. O mihi si quis
20Colle sub hoc variam per rara foramina buxum
Det Corydon, videat spreto Sebethidos amne
Naiadas, videat, deserto Gauridis antro
Rupis, Hamadryades choreas celebrare virenti
Pausilipi in saltu antinianaeisque rosetis,
25Et casto flores legere ac variare Maroni.
Ipse merum niveoque tenens spumantia lacte
Cymbia, placabo manes umbramque silentem
Et tumulo condam, et tumulo sua munera fundam;
Et mea Pegasides venient ad sacra vocatae,
30Pegasides comptae sertis et crinibus aureis,
Et quibus heoae radiant per cingula gemmae.
Iamque lyrae tenuem strepitum, iam pectinis auram
Accipio; ridet nymphis venientibus aer,
Arrident silvae, et dulci flat odore recessus:
35Omine quo felix opus et nova carmina surgant,
Et coelo spatiemur, et orsa immensa sequamur."
Iam sol Hesperidum silvas erythraeaque arva
Condidit, occiduoque dies se mersat olympo;
Nox coelum tenet et fuscis iuga versat habenis.
40Nate, vides primo surgentem Cephea coelo,
Quaque Aries caput et Piscis caudam aequore tollit;
Regales illum vestes rutilantiaque auro
Sceptra docent regem, ac genti imperitasse subactae.
Inde venit nato frontis sua ruga severae,
45Et dura imperia, et vultu mens aspera duro,
Nec ficti mores; qualem se Porcius olim
Romanoque foro et rostris popularibus egit;
Aut siquem nec vana iuvant, iuvat horrida virtus,
Contemptorque animus, munitaque pectora recto,
50Et Manlii iussa et Bruti irrevocabile pectus.
Nec vero non et reges scelera improba lege
Detestata notant. Igitur facta impia voce
Et tragico exclamant per pulpita nota cothurno:
Aversos solis currus, et prandia fratrum,
55Tereaque absumpti revomentem viscera nati,
Incoctumque senem flammis, et Phasida nubes
Scindentem coeli, et rutilos per inane dracones,
Textaque, herculeamque pyram, et priameia regna,
Atque enses, Phoenissa, tuos, flammamque Creusae,
60Si quibus heoo nascentibus astitit ortu
Cepheus, arridetque Venus, Cylleniaque astra
Adiiciunt radios et candida lumina praestant.
Hinc acer Venusinus amaro sublita felle
Verba iacit risu intingens, hinc rugat Aquinas
65Triste supercilium vomit et de pectore bilem,
Cum videt archetypos pluteum servare Cleantas;
Nec non et iuvenis mordax sale tinctus etrusco
Insequiturque hominum curas et gaudia vulgi
Accurvasque in terram animas coelestium inanes;
70Forsitan et populi mores describet et artes
Liberiore ioco ludens, risumque movebit
Per scaenam, atque humili figet vestigia socco
Personam simulans, teget et sub melle venenum,
Spiculaque in salibus tinget derisor amaris.
75Sic olim lusit senior, quem numine dextro
Pierides fovere, sacro cui lenis ab antro
Clitunnus certaque Aon fudisse liquores,
Quem romana suum veneratur lingua parentem,
Ridentemque hominum mores et crimina et artes.
80Haec Cepheus dabit exoriens. Sed, atlantide ab unda
Occumbens, fatum in scopulis crudele minatur,
Aut primo saevus nascentem extinguit in ortu,
Aut unco incaestum trahit atque eviscerat artus
Dilanians: miseranda quidem mors ipsa videnti.
85Hinc ales Iovis et phrygiae timor unicus Idae
Praepetibus pennis coelo se credit aperto
Venatrix, praedam et rostro meditatur adunco
Alituum regina, et acutos exerit ungues.
Inde feras cursu exagitant silvisque fatigant
90Raptores, gaudent frenis domitare coactas,
Et iuvat hostili ferrum aspersisse cruore;
Bella placent et praeda subacto ex hoste petita,
Et spoliis vitam et violenta agitare rapina;
Nec dubitent etiam armatos incurrere in hostis
95Nudi armis, mortemque velint pro laude pacisci:
Tantum animi feret idaeus nascentibus ales.
Cui si felicis radios Iovis addidit ignis,
Hi patriam decorent armis et ab hoste tuantur
Victores, et opima Iovi in Capitolia figent,
100Auratumque bovem statuent, actoque triumpho
Ornabuntque domum exuviis et templa trophaeis.
Sin Mavors, aut Saturni attestabitur astrum,
Arma quidem pharetraeque placent, et fortibus ausis
Laus aderit. Tamen aeratas ad signa tribuni
105Sub duce disponent turmas, aliena sequentes
Auspicia, aut regum imperiis data iussa capessent;
Nanque Iovi sacer accipiter sua tela ministrat.
At cum se oceano immersat, mersabit et undis
Nascentem, fontisque suos sua flumina verset
110Tros puer, et toto laticem diffundet ab amne;
Usque adeo occumbens saevit Iovis impiger ales,
Assuetusque aurae pontum indignatur et undas.
Ecce autem nova lux coelo se fundit aperto,
Cum se Aries, cum se Taurus super aequora tollit.
115Collucent auro flammae, micat aureus aether,
Bracteaque ipsa suo se ventilat aurea gyro
Instrepitans. Lectas heoo in litore conchas,
Florere arboribus video atque inolescere gemmas
Per ramos, purumque excoctis montibus aurum
120In rivos fluere, ac tenui mox forcipe ductum
Mollitumque manu et fuso leviore rotatum
Regia textilibus percurrere tegmina filis,
Quae dea nunc radio per serica vellera miscet
Intexens, nunc pingit acu, variatque colores
125Alternans: nitet aurato nova purpura textu.
Ipsa, sedens solio insigni stellisque corusco,
Seligit aut gemmas terra gangetide vectas,
Aut baccas forat in sertis, pingitve monile
Multa docens. Nymphae instantis praecepta magistrae
130Dextra obeunt, tacito et studio data fila ministrant.
Salve, Casiope; nam te quoque sidera coelo
Illustrant, coelique venis decus ipsa puellis;
Ornatus tu, diva, novos et serica templis
Dona paras, solioque deos veneraris eburno;
135Tu regum intexis trabeas, tua munera pictae
Palmatae, sceptrumque auro gemmisque decorum,
Baccatumque monile, sacerque in fronte tiaras.
Nec tibi non Hebe, tibi non chorus omnis amantum
Assurgit, comptusque tuos tua dona requirit,
140Distinctas auro vestis et cingula bullis
Aspra suis, cultaeque comae crinale decorum,
Chrysolithon digito insignem atque in fronte smaragdum.
Imprimis matura viro florente iuventa
Nupta tuos laeta expectans deposcit honores,
145Illusam baccis chlamydem illustremque coronam
Coeruleo fulgore et purpureis hyacinthis,
Ardet et in mediis quae pendula gemma papillis.
Ipsa manu ligat ad frontem studiosa capillos,
Et suspendit acu tenui velamine vittam;
150Illa volat, volitansque leves exsuscitat auras;
Ora nitent, ebur extersis in dentibus albet,
Purpuraque in roseis effulget grata labellis,
Perque genas lascivit Amor, qui, spicula torquens
Incensum ferus ex oculis iaculatus et ignem,
155Vulnerat incautum insidians uritque maritum:
Gaudia tum tacito volvit sub pectore virgo.
Qualis ad Eridani ripas fluvialibus haerbis
Stella novas agitat choreas: ruit excita pubes
Ex agris mirata deam, ruit accola Mincii
160Hadriacique sinus heros omnisque iuventus
Aemiliae, spumant nymphis properantibus amnes,
Non Satyris sunt arva satis, non prata Napaeis,
Spectantum studiis desunt loca. Mater amorum
Praecedit, molles virgo fert sedula gressus,
165Dextra Amor, a laeva Charites comitantur. At illa
Ridet laeta dolosque oculis meditatur, et ignem
Huc illuc iacit: uruntur iuvenesque senesque,
Deficiunt Satyri exanimes, ipso aestuat amne
Eridanus, tremulae ludunt per coerula flammae.
170At vates nymphae carus sua pectore versat
Gaudia sub tacito, atque immoto lumine perstat,
Deliciasque animo repetens, memor ipse futuras,
Invideat nec semideis et temnat amantes.
Exoriens haec Casiope dat munera natis
175Ex auro gemmisque intertextisque figuris.
Atque utinam nunquam oceani se tinguat in amne
Occumbens, nunquam telo, nunquam ense minetur
Aut e praecipiti fatum crudele ruina,
Esset nec coelo spectatior altera virgo,
180Nec quae plura suo peperisset commoda cultu.
At contra trux Andromede nova funera et atram
Molitur mortem, ac saevis cruciatibus instans
Supplicia exquirit; neque enim aut lamenta parentum
Coniugis aut moveant lacrimae, aut data munera flectant.
185Mors illi pretium, et tormenta immania curae,
Vinclaque carcerque et nodoso ex aere catenae.
Vindictam dea pro scopulis, quibus ipsa pependit,
Deposcens, studia haec nascentibus improba monstrat,
Carnificesque manus et acutam in colla securim,
190Divellitque artus truncos, et viscera mandit
Saeva impasta fame; vel cum minus improba saevit,
Praeficit effossis gravida e tellure metallis.
Hos mores dabit exoriens nepheleius, ut se
Exerit e pelago, quadrupes, properatque citatum
195Taurus et ipse gradum attollens; sed atlantide ab unda
Saevior obiicietque feris et, corpora truncis
Affigens, animam extremis cruciatibus aufert.
Perpetuis etiam vinclis et carcere tetro
Damnabit, si forte minax hinc inde benignum
200Stet sidus, dubio certans utrinque favore.
Hanc olim scopulo affixam et crudelia ponti
Horrentem monstra, ac sine spe auxilioque parentum,
Undoso erumpens pelago atque fluctibus imis
Se tollens, laniare immani gutture pergit
205Bellua adacta fame, iussisque impulsa deorum.
Ter monstrum caput erecta cervice tetendit
Huc illuc volvens oculos, ter pandit hiatum
Immanem, terque et rictus, ter gutturis antrum
Undivomum, spumantque rotati e pectore fluctus.
210Hinc sinuosum undis pelagus secat; aestuat aequor
Fulmineo caudae tractu, spumantiaque acto
Proscindens utero impellit rapida agmina aquarum;
Litora planguntur fluctu, et vagus intonat aer,
Ac nigro circum horrescunt maria undique nimbo.
215Illa ut primum oculis hausit venientia monstra,
Tantum non extincta metu; tamen ultima corde
Haec agitans, vix ad vacuas ea protulit auras:
"Unde mihi, si me duri exposuere parentes,
Auxilium deserta petam? Mihi terra negatur
220Praesidiumque hominum: saevit vis effera ponti,
Armaturque in me pelagi deus, ultimaque assunt
Supplicia, et iam viva novo decreta sepulcro,
Atque utinam defleta prius. Vos o precor, aurae
(Nanque hominum solitae ad superos deferre querelas),
225Accipite haec, poenam miseratae et virginis annos,
Ac deferte Iovi. O si quae Iovis inclyta proles
Haec adeat loca, atque utinam ferus ille Medusae
Huc assit domitor, quem fama est, Gorgone caesa,
Raptantem spolia et caput ostentare sororum,
230Palladis auxilio fretum ac tectum aegidos armis."
Vix haec, quanquam plura parat. Ruit aequore monstrum,
Impulsuque gravi litus tremit, assonat aether,
Vicinaeque fremunt valles. Illi inter obortae
Sunt oculis tenebrae atque ipsi sine sensibus artus.
235Forte oram pelagi observans danaeius heros,
Qua quondam fama inachiam tranasse iuvencam,
Advertit sese ut ponto raptabat ab alto
Bellua, prospiciensque actos ad litora fluctus
Tanta mole, ruit praeceps, et litore curvo
240Saxa petit, qua se cursu trahit illa citato;
Vidit ut exesa pendentem in rupe puellam
Exanimem iam et singultu fera fata trahentem,
Obstupuit visu, et sua mox conversus ad arma,
Non iam ensem, neque enim ense opus. Illa ut candida vidit
245Pectora, subriguit faucem ac fera guttura pandit
Spumescens. Ast Acrisio satus intulit actam
Faucibus in mediis pinum, quae forte iacebat
Litore trunca, maris quondam iactata procellis,
Quantam vix paria hirta boum centena tulissent.
250Eiectam rictu antennam curvamine caudae
Sustulit, intorsitque inimicum in Persea pistris.
Declinat venientem heros, rursusque receptam
Iniicit in monstri latus. At fera bellua tergum
Obvertens telum effugit, caudaque rotatum
255Infregit scopulo, dura quod caute repulsum
Herois septem armigeros septenaque equorum
Corpora prostravit trunco, galeaeque superbum
Verrit humi conum, et lateri saevum abripit ensem.
Tum furiis acta in scopulum se gurgite tollit
260Dira lues, rostro infrendens et faucibus hiscens,
Quadrupedum tabo atque hominum rabida ora cruentat.
Astitit attonito iuveni dea, vimque ministrans
Consilio iuvat. Hic scopulo, qui forte revulsa
Caute iacet, dextra obiecto bipatentia condit
265Ora ferae; tamen illa diu multumque reluctans
Reiicit ore super, vacuasque eructat in auras.
Inde ruens scopulo scopulus conflixit, ut omne
Intonet et litus, vicinaque saxa resultent,
Extimeatque imo Nereus stupefactus in antro.
270Nil ultra cunctandum heros ratus, aptat habendam
Aegida subnectitque humero, atque ita fertur in hostem.
Colligit in guttur sese fera, mox et in ipsum
Acrisioniaden hiscens ruit. Advocat ille
Palladis auxilium, clipeoque intectus aheno
275Stat nitens et tela ferox horrentia quassat,
Siqua forte viam lateri invenit. Illa repente
Obvertit sese in nymphen. Sed fervidus heros
Antevenit, stetit et medius nymphaeque feraeque,
Aegidaque obiiciens caput anguineosque Medusae
280Praetendit crines: sparsit coma tetra venenum
Per fauces, tumuere ferae tum guttura. At ille
Perstringitque oculos umbone, atque agmine denso
Serpentum implicitans, pulsat cava tempora adacto
Impavidus clipeo, ac mox lumine lumina condit.
285Obriguit monstrum obtutu, ducitque repente
Horrentis molem scopuli, atque e corpore tanto
Stat rupes olim aequoreis pulsanda procellis.
Sacra Iovi nataeque Iovis parat orgia Perseus.
Virginis hinc teneris exsolvit vincula plantis,
290Exanimem prius effatus: "Me, candida virgo,
(Pone metum) deus haec tibi demere vincula iussit;
Iupiter est genitor, fert et sua nomina Perseus."
Illa diu cunctata silet; sed, nomine Persei
Audito, paulatim oculos ad verba loquentis
295Sustulit, et tacitus vigor ad praecordia serpit;
Quale sub aestivum solem, sitientibus haerbis,
Languescit moriens florum decus, acta repente
It coelo pluvia et largi de nubibus himbres
Irrorant, redit ille vigor, redit ille colorum
300Mollis honos, spirant revocatis floribus arva,
Et laetae cultis violae renovantur in hortis.
Ergo, ut primum oculis lucem hausit, per freta torquens
Lumina perquirit monstrum. Sed abantius heros
Pro monstro cautem ostendit. Tum candida virgo
305Porrexit iuveni dextram, calidusque per ima
Pectora respirat sanguis, totosque per artus
It tepor et niveos tingit nova purpura vultus.
Subrisit coniux, fixoque in lumine sensu,
Scitatur quae causa mali, quove orta parente.
310Nympha subit: "Non ulla, heros, mea culpa. Dearum
Ira mihi, formaeque parens sibi conscia damno est,
Ausa maris se virginibus praeferre, suumque
Ostentans decus aequoreas armare sorores.
Hinc Nereus furit, hinc saevarum rector aquarum
315Oceanus monstra ex imo ciet horrida fundo,
Quae natam poenae esposcant; nec te, impie Cepheu,
Movit amor." Silet hic lacrimis miseranda coortis.
Concipit his flammam iuvenis, mox talibus infit:
"Abstineas lacrimis, o iam mea, nec tibi mater
320Flenda ferusve parens, aut ira inimica dearum,
Digna Iovis nurus et felix iam coniuge Perseo;"
Iniecitque manum collo ac sua gaudia pandit.
Illi perque oculos furtim perque ora cucurrit
Aura recens, quae semsum animi, quae guadia mentis
325Explicet, et toto depellat tristia corde;
Qualis ubi deprensa dies sub nube maligna,
Dum squalet coelum et nigra sol conditur umbra,
Exsurgens lato oceano aut e montibus altis
Aura movens, fugat et tenebras et nubila late
330Diffundit, redit ecce polo lux ipsa sereno.
Concinuit thalamos felix Hymenaeos, et arae
Corycios oluere crocos. Ruit undique ab ipso
Niloque Indoque ad tedas festina iuventus,
Perseaque Andromedenque sonant et litora et amnes,
335Et Cassi iuga, et ipsa Arabum non hospita saxa,
Pulsatumque nemus serum, rupesque Promethei.
Ergo coniugium optatum dulcisque hymenaeos
Concordemque torum atque unos coluere penatis,
Imperiumque una sceptro tenuere superbo,
340Atque hinc translati ad superos fulgentibus astris
Irradiant. Memor haec poenae fera vincula semper,
Semper torturas agitat; crudelia Perseus
Funera; sunt enses illi, sunt vulnera curae,
Gorgonei capitis semperque insignia praefert.
345Quo surgente, aliquis veniens il luminis auras
Si Phoebus quoque gorgoneo sese extulit ortu,
Si Mavors telo infelix rutilante lacessat,
Quo sol, aut quo luna loco, dominumque locorum,
Nec felix stella occurset, coelove cadenti
350Sese agat occasum versus regione secunda,
Huic caput avulsum collo violenta bipennis
Auferet, ut media truncus spectetur arena;
Aut etiam excisis manibus pedibusve queretur
Crudelis Geminos, crudelia sidera Pisces;
355Vulnere seu crudo illacrimans et corpore toto
Saucius, incuset Phoebum dictynniaque arma,
Si media coeli e specula lunaverit arcum:
Usque adeo lnachides in nostra pericula saevit.
Nec vero monumenta hominum intestata reliquit
360Iupiter, at coelo illustrans vestigia famae,
Virtutisque aperire viam ad nova nomina iussit.
Pegasus hinc coelo micat. Hic exordia fonti
Clara dedit, de quo sacros fudere liquores
Pierides, quibus ora pii sitientia vates
365Admorunt, potusque sacer liquor Hippocrenes
Implevit mentes Musis et Apolline dignas.
Tum famae quaesitus honos, sua reddita famae
Praemia, Pieridum decus et daphneia laurus.
Post autem emeritos, coelo exposcente, labores
370Pegasus effulget stellis; tamen ipse, laborum
Ac famae memor, assuetas in pectore curas
Nascentum ingeminat, quibus arma levesque sequantur
Quadriiuges, versentque agiles in pulvere currus,
Nunc hostem insectentur equis, nunc hostica castra
375Explorent, dubiisque locum speculentur in agris.
Nec vero pedibus tantum, sed et acribus alis
Pegasus insiliit campo et sese intulit auris.
Hinc his ingenium velox et rebus agendis
Dexteritas ac cura vigil; tum notior usus
380Haerbarum medicaeque artis, quis aegra ferarum
Corpora, quis hominum morbos et vulnera curent,
Quandoquidem assuetus pratis, assuetus et haerbis
Illarum studia ingenerat, nec inutile succi
Praesidium meditans et opem mortalibus aegris,
385Quorum opera illatus coelo inter sidera fulget
Exoriens, cum Piscis aquis ruit, aureaque hudo
Vellere per summos effert se bellua fluctus.
At contra oceani praeceps delapsus in undam,
Oceani senis undam atque antra liquentia Nerei,
390Excutit aut curru lacerum, aut e calce cruentum,
Aut dorso eiectum stygias deturbat ad undas
Pallentem et vanos fundentem e pectore questus.
Hunc post exoritur iuvenis, quem fessa trahentem
Genua vides. Ne, ne Alciden hunc rere. Fugacis
395Ista viri species fraudumque instructa dolique,
Praecepsque in facinus, non ut tela aspera contra,
Luce palam, nixa hamento iaculetur adacto;
Nocte quidem tenebrisque atra grassatur in umbra
Insidians, saevisque inhiat simulata rapinis.
400Hos animos curva effigies nascentibus indit,
Corporaque extento iactent pendentia fune,
In gyrum cogant artus et cerea membra,
Perque enses moveant nudis vestigia plantis,
Si Mars et Dictynna suis speculentur ab astris.
405Saevus ab occasu ferrum insidiasque minatur,
Sin Mavors quoque fulmineam contorserit hastam;
Illos flamma furens ventoque agitata favilla
Ustulet, et picei tosto de viscere fumi
Agglomerent, serpat succensis ossibus ignis
410Fervidus atque imis crepitent incendia venis.
Ast ubi coeruleo tingit sese aequore Pistris
Occumbens, si tunc hastam quoque sithonius dux
Torserit, externi fugiant vaga flumina Nili
Tyrrhenique maris fluctus et litora Calpes,
415Ne turpis pascant phocas, armentaque Protei
Viscere pasta suo saturent et hiantia condant
Guttura, sed rursum ioniis in fluctibus ipsi
Aegeoque sinu magnoque in gurgite Ponti
Venentur vastos foetus maris undique clausos
420Aggeribus. Quotiens heoo e litore surgens
Cetus et ipse suo faveat nascentibus ortu,
Cernere erit late pelago volitantia lina,
Et circum triplici cinctos indagine saltus
Aequoreos, monstra inductis trepidantia septis
425Nec posse aut reperire viam, aut prorumpere claustris.
Ipsi de rate turrigera aut e puppibus altis
Ferratis instant hastis, iaciuntque tridentes
Pinnigeros. Imo referunt sese icta profundo,
Infixosque trahunt squamosa ad tergora contos;
430Viribus hinc defecta suis et victa dolore
Vulneris, albentes rursum tolluntur in undas,
Seminecesque trahunt artus. At nautica pubes
Retibus invigilans funes agit, aut fera contis
Agmina perturbat; videasque indagine in una
435Urgeri armentum vasti aequoris. Ille trucidat
Ense ferox, hic sullata secat ossa securi,
Hic unco trahit ad litus, praedaque superbus
Ingentis media tauros resupinat arena;
Pars laniat cultro insultans et viscera nudat,
440In praedamque vocat socium; pars agmine longo
Per remos per transtra levi volat incita saltu,
Retiaque inclusasque feras ad litora raptat,
Ipsa suis diffisa humeris; sed lecta iuventus
Auxilio venit, ac vicino e margine tortis
445Restibus innitens et vectibus aemula ductis
Oceanum secum oceani et vivaria tractat,
Et versa pelagi exuviae exponuntur in alga.
Nec mora, cum rapidis in equis vectantur ad urbes
Finitimas rostro et caudis minitantia monstra;
450Hic latis strata in tabulis suffixave ad uncos
Ferratos, duplici horrescunt pendentia dorso,
Et squamosa rigent duris ad tergora pinnis;
Urbs ipsa armentum ad Nerei et spolia effera currit,
Ac montana ruit longe ad spectacula pubes.
455Saepe etiam solem ad rapidum fumosve volucres
Suspendunt, sale sicca prius, perque oppida late
Exportant. It salsa maris fora per vaga merces
In frustis concisa et lancibus acta repandis.
Forsitan et salis arentes durare lacunas
460Cura sit, et laticum sensus convertere amaros
In salsum. Medio purgantur litore campi,
Strataque arenosis includitur area septis;
Huc sapor ille gravis tristisque inducitur humor.
Inclusus lata cavea et circum aggere septus
465Paulatim sub sole liquens exsudat, humique
Lentescit, donec sitiens rapideque coactus
In salem, variosque hominum concrevit in usus.
Haec Pistris. Sed quo coeli sub sidere natum,
Quave poli sub parte Colan rear? Alta Pelori
470Saxa virum genuere, aluit quoque sicilis Aetna,
Et puer humanos hausit de matre liquores,
Instructusque hominum curis et ab arte magistra.
Sed tamen, ut paulatim aetas tulit, avia montis
Nulla petit, nulla ipse feris venabula torquet:
475Litoribus tantum assistit, neptunniaque antra
Sola placent, solis gaudet piscator arenis.
Saepe pater sinuantem hamos plumboque honerantem
Retia, nexilibus mater persaepe sagenis
Intentum increpuit dictisque exarsit amaris.
480Ille autem irato sese committere ponto
Audet, Nereidum et thalamos intrare repostos,
Tritonum penetrare domos Glaucique rccessus,
Et tentare imi pulsans clausa hostia Nerei.
Saepe illum Galatea, cavo dum prodit ab antro,
485Mirata est, stupuitque viri per coerula gressum;
Saepe suas Arethusa comas dum siccat, euntem
Obstupuit simul et vitreo caput abdidit amne.
Nec vero maris occultos invadere saltus
Addubitat, ferro aut latebras violare ferarum
490Ense canes, ense et tauros, ense horrida cete,
Et totas sese ante acies agit unus, et antris
Includit. Natat elato per Nerea telo,
Reginoque mari, sicula et regnator in unda.
Nanque etiam quo Scylla cavo fremit abdita in antro,
495Cui latrant centum ora canum, centum ora luporum
Exhululant, ferro irrupit. Siluere remisso
Ore canes, siluit rabidorum turba luporum
Victa metu. Scylla immanis dum pandit hiatus,
Perforat hic gladio assurgens cava guttura: ibi illa
500In latebras fugit et ponti procul abdita quaerit.
Ingressusque antrum iuvenis catinensis adesa
Ossa hominum attritosque artus et pabula cernit
Dira canum, truncasque manus et pectora et armos;
Tum puppes videt effractas, divulsaque transtra
505Saxa super, rostra aerata squalentia truncis.
Et iam tertia lux roseo surgebat ab ortu,
Cum iuvenis laetus spoliis tantoque labore
Summa petit; summae nanti famulantur et undae,
Et pelagus posito praestat se ad iussa tumultu.
510Occurrit laeta ad litus messenia turba,
Gratantur matres reduci, innuptaeque puellae
Mirantur, stupet effusum per litora vulgus.
Ille suos peragit cursus, aestuque secundo
Et portum petit et cursu portum intrat amico.
515Victorem pelagi e muris urbs laeta salutat,
Praedaque per scopulos strataque exponitur alga;
Alga Colan, litusque Colan, Colan antra sonabant.
Hinc omnem pelago vitam atque in fluctibus egit
Nereidum choreis mistus, quem coerula Protei
520Iam norant armenta, vagique per aequora circum
Adnabant delphines, et Ionio in toto
Mulcebat vario Tritonum buccina cantu.
Saepe etiam mediis sub fluctibus alta secantem
Obstupuere virum nautae, quibus ipse, reposto
525Mox scopulo madidum exsiccans sub sole capillum,
Horrentem caeco signat sub marmore cautem,
Declinent qua arte et cumulos variantis arenae;
Quin etiam maris occultos instare tumultus,
Incumbant quibus aut coeli de partibus Euri,
530Quaque die cogant atro se turbine nubes,
Immineantque hiemes pelago, et nox horreat umbra,
Neptunnique minas inceptaque tristia monstrat.
Hinc illi vela in portum expediuntque rudentes,
Ac iuveni ingentem baccho cratera coronant.
535Ille autem, gratam ut cepit per membra quietem
Stratus humi, pelagoque atrox desaevit et Auster,
Non mora, spumantem in laticem se deiicit alto
E saxo relegens pontum, vadaque invia tentat.
Sola illi intacta et fatum exitiale Charybdis;
540Hanc timet, huic ausus nunquam contendere monstro.
Forte diem solennem urbi Federicus agebat,
Et promissa aderant celeris spectacula cymbae;
Victori meritum chlamys ac super aurea torquis.
Hinc certant, quibus est et vis et gloria nandi:
545Praemia caelatus crater atque insuber ensis.
Ingentem tum rex pateram capit atque ita fatur:
"Victorem maris ista Colan manet" et iacit illam
In pontum, qua saepe ferox latrare Charybdis
Assuevit, cum coeruleo sese extulit antro.
550Insonuere undae iactu, ac lux candida fulsit
Sole repercussa et flammis radiantis aheni.
Cunctatur invenis fatoque exterritus haeret.
At rex, ni pateram ex imo ferat ille profundo,
Vinciri iubet attututum, expediuntque catenas.
555"Vincant fata, inquit, fato et rex durior; haud me
Degenerem aspiciet tellus mea" seque sub undas
Demisit. Quantumque acer per inane columbam
Delapsus coelo accipiter sequiturque feritque,
Iamque alis, iamque ungue petens, tantum ille rotatam
560Per fluctus, per saxa secans, imum usque profundum
Sectatur pateram, atque illam tenet impiger. Ecce
De latebris fera proripiens latrantia contra
Obiecit rabida ora canem, quibus ille nitentem
Pro clipeo obiecit pateram, seque ense tuetur.
565Dumque aciem huc illuc ferri iacit, et micat acer
Perque lupos perque ora canum versatus, et agmen
Datque locum rursusque locum tenet, ilia monstri
Incumbens telo strinxit. Dedit icta fragorem
Alta cutis; squama horrisonas natat acta per undas.
570Stridorem hic illa ingentem de faucibus imis
Sustulit, infremuit quo aequor, cava rupibus Aetna
Assultat, tremit aeratis sub postibus antrum
Vulcani, siculae nutant cum moenibus urbes,
Horrescitque novos procul ausonis ora tumultus.
575Tum caudam explicitans totoque illata Charybdis
Corpore, ter pavidum assultu, ter verbere torto
Excussitque solo, caudaeque volumine cinctum
Illisit tandem scopulo, traxitque sub antrum,
Impastosque canes et hiantia guttura pavit.
580Ille igitur coelo impulsus, tellure relicta,
In ponto degit vitam, et fatum aequore clausit.
Hactenus haec. Nunc illa, puer, mihi suspice plaustra,
Quae nunquam oceano tingunt, sed cardine summo
Volvuntur, parvoque ferunt sese incita gyro,
585Ut nunquam occasu, nunquam rapiantur ab ortu;
Atque illam metire oculis, quae vertice in ipso
Tanquam fixa micat noctu, tamen usque vagatur,
Observatque polum atque axi vix mobilis haeret,
Stella lycaoniae referens monumenta puellae.
590Ursa etenim quondam in silvis erravit, et antris
Delituit; sed victa fame, memor ipsa parentum
Saepe domos ac rura petit, commistaque vaccis
Decubuit stabulo et stetit ad fenilia vincta.
Illam pastores, dum pabula nota frequentant,
595Saepe greges inter duxere ad pascua, et inter
Erravit pastos fera nonacrina iuvencos.
Sensisset vacua modulantem carmen in umbra
Damonem, vacuam saltu properabat ad umbram,
Et tantum immota suspendit arundinis aure,
600Blanditurque oculis, ac singula verba canentis
Observans lambitque manus, sequiturque vocantem;
Gaudet et ipsa sui laudari voce magistri.
Hinc, quibus affulxit nascentibus arcadis Ursae
Sidus et e summo prospexit cardine Virgo,
605His captos domitare ursos, immania corda,
His saevum genus indomitos frenare leones
Cura sit, et socios canibus coniungere pardos
Per nemus, infrenemque manu tractare elephantum,
Tum verbis formare, acrem ut tolerare magistrum
610Assuescat, socium armato dignoscere ab hoste.
Hic illis amor, hoc studium sic imperat astrum
Exoriens. At, si occasum declinet ad ipsum,
Impastus leo, seu violentis unguibus ursus
Dilaniet; seu victa fame fera dente cruentet,
615Si grave threicii minitetur stella tyranni.
Quid, qui per geminas Anguis convertitur Arctos
Et trahit ingenti sinuosa volumina cauda?
Hic Marsos dabit exoriens, qui vulnera cantu,
Qui sanent morsus, nigro qui sorte veneno,
620Unguine paeonio et succis medicentur et haerbis,
Qui ferro atque igni, referantque Machaona dextra.
Ast, ubi ad occasum flexu leviore rotatus
In spiram petit hesperii vada lubrica ponti,
Letalis passim morbos et vulnera dente
625Tabifico meditatur, et atro felle sagittas
Intingens miscetque malum per pocula virus,
Regalisque epulas tabo inficit, aut boleto
Promittit certam dubio sub funere mortem.
Haec Coluber fata occumbens mortalibus addit.
630Talibus atque aliis seu declinantia in Austrum,
Sive ad hyperboreum surgunt quae sidera tractum,
Exercent hominem fatis, mentesque orientum
Sensibus afficiunt variis, variosque agitatus
Dant animis, unde et varios formantur ad usus,
635Estque suum cunctis studium et sua cuique voluptas.
Saepe tamen vis firma animi, resque extera, lexve
Alternant fata, aut genio adversatur egestas.
Stat fatum tamen, et fato vis insita perstat.
Nec natura suas unquam inficiabitur artes
640In rectum, pravumve vocet; vestigia servat
Usque sua et facilis per munera nota recursat,
Siqua forte locum dedit adversata potestas.
Multum opis, obliquo septem quae lumina cursu
Labuntur, dant sideribus coniuncta repostis;
645Divitias tamen ingentis inopinaque regna
Dant ipsa, imperiumque ima de plebe togatis,
Et servos solio statuunt sceptrisque decorant;
Sed nec fida manent, certo nec foedere perstant.
Nam quantum coelo tolluntur et ipsa reposto,
650Quoque loco maiore aliquem statuere, magisque
Evexere atque ex imo ad convexa tulere,
Hoc magis affligunt solo calcantque iacentem,
Et miseris statuunt hominum spectacula rebus.
Nunc iterum Iovis ad Zonam bissenaque monstra,
655Nate, redi, patrisque memor praecepta capesse;
Regia nanque etiam regalibus ignibus astra
Quattuor e coeli signis regalia iura
Exercent. Ardet libyci ad praecordia monstri
Stella ingens, stella auratis circum ignea flammis,
660Stella Iovis decus egregium et mavortia cura;
Cuius in exortu, seu cum tenet ardua mundi
Sidera, curvato sese illi iunxerit arcu
Silvipotens dea, silvicolis dea cognita nymphis,
Divitias illi immensas fascesque superbos
665Fata parant: ille e castris peditemque equitemque
Educens bello domitas quassabit et urbes,
Et populos late victor ditione tenebit.
Illum etiam ingentemque animis ingentibus orsis
Ornabunt regem sceptra, et trabea aurea quondam
670Insignem dabit et solio illustrabit eburno,
Si cui ab hoc ipso nascenti arriserit astro
Delia, et auricomae turgescant cornua fronti.
Bella tamen, bellique aestum, durosque labores,
Irarumque graves causas portendet iniqui
675Stella senis, rutiloque furens Mars saeviet igni,
Cum vastum Nemees olim properantibus annis
Divertent antrum et spelaea horrenda revisent.
Tunc etenim fraudemque senis, violentaque tela
Threicii iuvenis, suspectaque comminus arma
680Indignans fera, sese in cervicemque iubasque
Colligit, obscuroque fremens se proripit antro,
Mugituque auras et coelum territat ore
Horrificans. Pavet ipse senex; at ferrea Mavors
Obiectat scuta et tortam ferus excutit hastam,
685Seque cava condit galea et saevum exerit ensem.
Fulmineus quatit horrisonis Leo dentibus ora,
Et parat assultu iam iam se inferre citato
Quadrupedans. Ruit excitum ad spectacula coelum,
Assensuque deum vario fremit assonus aether.
690Haec eadem adversa e parte atque fluentibus undis,
Sidereis undis et fonte liquentis Aquarii,
Qua regale nitet villis radiantibus ostrum,
Nascenti evenient, ubi Delia culmine summo
Aut coelo exoriente suo adstipulabitur ore.
695Si quaeras siculi mores geniumque tyranni,
Et regnum crudele, aulamque cruore madentem,
Sparsaque per duras hominum praecordia sentis,
Martius horrenti feret haec tibi Scorpius astro
Exoriens, seu cum medio dominatur olympo,
700Et vicina micat crescenti lumine Phoebe;
Non toto quisquam coelo crudelior ignis
Vel saevit face, vel flamma violentius astrum.
Hinc et opes summae, summo et cum iure potestas
Insidiis armata et caedibus usa nefandis,
705Grassatorque animus, et sparsa cruore libido;
Hinc Acragas tremit, et clausus bove mugit aheno
Infelix faber, et populis gemit Aetna subactis.
At contra oppositis Tauri de sedibus ardent
Felices stellae, non una in parte locatae.
710De quarum radiis cum se et sua cornua Phoebe
Illustrans medio incedit pulcherrima coelo,
Aut thalamos, Aurora, tuos somno excita linquit,
Hinc auri venas fluitare Hermumque, Tagumque
Undantem, cumulos et opum perque atria verri,
715Perque aulas fulgere suis aulea Britannis,
Luxuriare dapes mensis, fulvoque metallo
Tecta super radiare, ipsis penetralibus hortos
Frondentisque umbras aestivum excludere solem,
Et videas tabulata novis fulgentia signis;
720Hinc populi favor, hinc indulgentissima cura
In populum et data per plebem sua dona viritim,
Hinc etiam templa idaeis innixa columnis
Conduntur, splendentque ebore ac testudine postes
Aurati, radiantque adytis donaria sacris
725Ex auro argentoque et phidiaco caelatu,
Ac fama externas circum vaga labitur oras.
Si cui felicis ortus Latonia dextro
De cornu Bovis atque e sidere fecerit aureo,
Aut regale decus medio ostentarit olympo
730Iupiter, et laeto placidus respexerit ore,
Illum urbes moderantem, illum maria alta trahentemque
Armatas in bella rates, illum arma virique
Horrebunt et equis volitantem et signa ferentem,
Italaque imperium tremet hoc sub vindice tellus.
735Nec vero reliquis obliqui in partibus orbis
Sidera non multa fulgent radiantia luce,
Et claro illustrant tenebrosam lumine noctem,
Illustrisque viros et facta illustria reddunt.
Nam cui nascenti generoso effulxerit astro
740Hellaeus quadrupes, primo dum cardine surgit,
Ille potens opibus regum notescet in aula,
Et multo terram dives proscindet aratro;
Ille reget populos, et magna potentibus armis
Dux geret, et factis famam sibi quaeret ab ipsis.
745Decumbens fato placido, insignisque feretro
Effertur lacrimas interque atque ultima dona,
Si facilis placida annuerit quoque Iupiter ore.
Nec non horrentis Scorpii de tergore fulgens
Stella micat late ardenti spectabilis igne,
750E cuius radiis et opes et larga supellex
Funditur et multo comitata potentia fastu.
Quod si felicis radios Iovis aureus ardor
Adiiciat, longe summi cumulentur honores,
Et longe primis ornentur fascibus aedes,
755Primi etiam longe procerum extollentur in aula,
Et primi regum soliis loca iuncta tenebunt;
Sed mors saeva manet offensi principis ira.
Semiferi quoque tecta senis fulgentibus astris
Clara micant, nitet et facibus radiantibus aula.
760Hinc illustre virum genus, hinc generosa propago
Exsurgit magisque potens sese asserit actis.
Imperio subiget populos, nova moenia condet,
Diruet hostiles urbes, et classe profundum
Instructa leget et foedabit sanguine pontum,
765Strage virum insultans et multa caede superbus,
Victricesque manus, terraque marique potenti
Imperio reget et, domito tandem hoste, cruentus
Occumbet leto insigni atque ante agmina victor,
Tarpeius cui forte pater chironio ab antro
770Fulxerit, ac nitidis sese coniunxerit astris
Exoriens, placido et moveat sua tempora nutu.
Aegoceros quoque nigranti sub nocte per umbram
Illustres effert radios, quis pectora nati
Ignescunt, mentique suum tenuatur acumen,
775Et fortuna domus multa clarescet opum vi.
Cuius in exortu si se Latonia, si se
Addiderit socium belli deus, ensifer heros,
Nascentur qui caede hominum, qui sanguine fuso
Laetentur, quis bella animo et crudelia curae
780Praelia, sub quorum imperio peditumque equitumque
Incedit legio et campis gradietur apertis,
Et quos fata manent ipsi quoque debita bello.
Irradiat post sub phrygii momenta ministri
Stella nitens, quae iustum animis rectumque probumque
785Suadeat, et magnos olim promittat honores,
Quae populos late subdat, quae regna merenti
Decernat soliique decus sullime superbi;
Si saturnius hanc radiis pater aspicit aequis,
Si nato adiungat vires Saturnus amicas,
790Et patri proprios et avo Latois honores
Coniungens, laeto ostentat sese aurea vultu,
Culta comam variisque caput circumdata gemmis,
Quaeque soror Phoebi et possit Iove nata videri.
Nec vero non et Veneri sua cura, ducumque,
795Bellorumque nec arma timet generosa virago,
Quae Martem clipeo galeaque adamantideque harpe
Instruxit, dum prima Gyges in claustra tonantis
Intorsit saxa et ferratum in limina vectem;
Quae face ter iaculo immanem gladioque Ophialten
800Ambussit, dum mento illi riget horrida barba
Illuvie foeda et squalenti emarcida coeno,
Quanta nec hirsutis tercentum pendeat hircis,
Nidorem incensa et saevam dedit usta mephitim;
Qua somno superi exciti rapido arma tumultu
805Expediunt; ciet ardenti Venus agmina torre.
Forte etenim Cytherea toro surrexerat et se
Martis ab amplexu, nocturnis usa tenebris,
Surpuerat, roseoque diem properabat ab ortu,
Quo furta et longe celaret gaudia noctis.
810Prima igitur venientem hostem dea sensit opemque
Prima tulit; sed longe illi laus maxima, quod iam
Terribilem galeam tractare atque aere rigentem
Coniferam ingentem atque ignes flammasque vomentem
Ausa, quod, iratum comitata ad moenia Martem,
815Ante illum iaculata facem atque e turribus ignes,
Nobilis et facie et generosis nobilis ausis.
Ergo ubi candenti sese dea iunxerit astro
Exoriens, fulget notus quo sidere Piscis,
Et Phoebe nitido felix decurrat olympo,
820Nascentur, quos relligio, quos aequa piumque
Oblectent cultusque deum et reverentia casti;
Nascentur, qui classe maris vada coerula verrant,
Qui terrarum obeant varios vario ordine tractus.
Illi etiam ingentis animos ingentibus actis
825Adiungunt, et bella animis ingentibus audent
Et pelago et terris gerere, ac fera praelia miscent
Victores. Sed Amor media inter tela recursat,
Victoremque hominum subigit dea virginis armis.
Atque utinam non regum odiis, non saeva per iram
830Contingat mors et fato rapiantur iniquo.
Talem olim rapidas phrygii Simoentis ad undas
Aeneam dea progenuit, quem fortibus armis
Insignemque animi iuvenem tot adire labores
Impulerint et fata novas exquirere sedes.
835Hinc humeris patrem, inde deos et sacra ferentem,
Iactatumque mari magno libycosque per aestus
Accepit virgo hospitio, iunxitque hymenaeos.
Mox fines quaerentem atavum, Thybridisque recessus
Intrantem regna excipiunt dotaliaque arva.
840Hinc atrox bellum exoritur pro coniuge, certat
Hinc Rutulum manus, hinc fulgentibus Arcades armis.
Ac tandem victor potitur regnoque toroque;
Sed fato cadit infelix cava ad antra Numici.
Hunc Libyae quondam errantem per devia mater
845Tutata est, hunc turbatis Aquilonibus actum
Eripuit mediis e fluctibus, hunc et in arcto
Bellorum casu, Simois cum et Xanthus et ilii
Sanguine manarent campi, et mare caedibus horrens
Scuta virum galeasque et fortia corpora versat,
850Ipsa enses ac tela inter flexusque rotarum
Astitit, et grave pro nato fert saucia vulnus;
Non potuit tamen immitis placare fluenti
Crudelis latices praefixaque saxa sub undis:
Usqueadeo nec fata deum mutare potest vis.
855Digrediens haec ante, puer, non dicta docebo;
Tu memori mea verba animo ac sub pectore conde.
Omnia clauduntur coelo, coelum omnia secum
Mole sua rapit et celeri vertigine torquet,
Immotumque nihil patitur; tamen intima tellus
860Stat semper, medium quoniam concessit in orbem;
Stant axes, quibus super versatur olympus.
Ipsa quidem oceani circumque intraque sonanti
Alluitur tellus fluctu, ac velut insula toto
Insurgit ponto, et mediis stans prominet undis;
865Quas cursu vaga et alterna sub luce refulgens
Luna ciet, luna aestiferos motura tumultus.
Iam terras pontumque una complectitur aer,
Huc illuc ventis agitatus, et aequore aperto
Raptans himbriferos piceo cum turbine nimbos.
870Quicquid enim tellure ima ac rorantibus undis
Exhalat, passim huc, sullato corpore, fertur
Evectum solisque rotis lunaeque quadriga;
Densatum mox in nubes pluviamque liquescit.
Ipsa autem luna imprimis fluitantibus auris
875Imperat, et coelo citimos cum torqueat axes
Ac spatio breviore rotas agat, usque deorum
Consilia explorans et opes et castra, serenos
Nunc praefert vultus, rutilo nunc velat amictu,
Aut feruginea procedit nubila palla.
880Multum etiam quibus in signis digressa feratur
Adiuvat, et peragret signi qua parte tyrannus.
Ignea vis pecori phryxeo et cornibus aureis,
Igneus et libyco vigor est rabiesque Leoni,
Candentique senex iaculatur ab igne sagittas
885Phillyridos; nam terrestris vis insita Tauro,
Insita virgineae Spicae Aegocerontis et astris;
Nam Geminis placet aer aeriique recessus,
Hos puer idaeus probat, hos pometia virgo;
At Cancro fluviorum amor aequoraeque lacunae
890Permansit, iuvat unda, iuvant stagnantia claustra;
Piscibus idem amor est, eadem quoque cura Nepai.
Hinc variant lunae vires, pugnantque vicissim
Signa simul, nec certa fides variantibus auris;
Hinc tempestates atque inconstantia coeli,
895Succeditque Auster Boreae pluviumque sereno,
Ac mediis persaepe caloribus horruit aer,
Cum grando in solidis percrebruit horrida tectis.
Quin etiam variant solis viresque vicesque,
Quod coeli situs et signorum praestitit ordo
900Obliquans, unde alternant noctesque diesque,
Ac tempus circum spatiis se versat iniquis.
Quattuor in partis quanquam diducitur annus,
Aequa sed a mediis ducuntur tempora signis,
Quis medium luci atque umbris sol dividit orbem;
905Praecipiti loca celsa gradu, quaeque ima dehiscunt;
Dum certant inter sese, fugiuntque, fugantque,
Nunc nocti cedunt luces, nunc solibus umbrae,
Adversisque vagantur equis et frigus et aestas.
Omnia principio properant medioque morantur,
910At finis neutrum retinens moderatur utrunque.
Temporis hinc verni quadrupes nepheleius auctor
It properans, semperque suas festinat ad haerbas.
Nec mora, nec requies: manet ad praesepia Taurus,
Ver manet, insistit bos indefessus aratro
915Incumbens operi, incumbit quoque purpureum ver
Per silva, per prata, et coepto perstat in ipso.
At Geminis modus est, dum ver declinat, et ardens
Procedit coelo indomitis fervoribus aestas.
Hinc Pecori aurato vis mobilis; at sua Tauro
920Vis constans, solidum robur stabilisque potestas;
Vis media est Geminis utroque a sidere ducta,
Communisque vigor; quae caetera signa sequuntur,
Ordine nexa suo servant hunc certa tenorem.
Nec vero quae signa Austro digressa feruntur
925In Boream, non ipsa obliquis curribus ortum
Accelerant, raptantque habiles ad frena iugales.
Hinc ortus brevius spatium obliquantibus astris,
Hinc properans Aurora rubentibus advolat alis,
Ingeminat lux, ingeminant opera atque labores.
930At contra quae de Boreae regione recursant
In Libyen, ea declivi properantia cursu
Oceano immersant sese, obliquantque sub aequor
Aethiopum; inde, ubi gangeos referuntur ad ortus,
Insudant clivo, ac sursum recto axe supinis
935Vix referuntur equis. Subit hinc mora longior aequo,
Augenturque ortus spatia et nox crescit in umbra,
Decrescit labor, accrescit requiesque soporque.
Ventorum quoque vis variat variantibus astris.
Ignea praecipitem Boream, minitantia claustris
940Arctois signa emittunt glaciemque nivemque.
Saepe tamen vicino Aries de tramite Cauros
Immistum Zephyro ac Boreae genus evocat antris.
Quis credat, gelidos flatus Iovis excitet astrum?
Excitet humentis Mars atque Atlantis ab undis?
945Signa etenim maris humectos referentia fluctus,
Oceani occiduos aestus auramque Favonii
Sollicitant; tamen et libycis procul excita arenis
Flabra cient, Zephyro cognata frequenter et Austro.
Hunc prono e coeli tractu atque hiemalibus oris
950Educit dea, coeruleo quondam edita ponto,
Educunt astra auripedi consortia Tauro.
Quin Eurumque Notumque una Capricornus, utrinque
Commistum genus, excipit bicoloribus alis;
Ast Eurumque Eurique domos nabataeaque claustra
955Saturnus tenet, et gangetide regnat in aula;
Nonnunquam solis radiis calefactus et igni,
Suscitat horrisonas stridenti Aquilone procellas.
Tu vero terraeque situs et flumina et ipsos
Aspice arenosi tractus maris, aspice montes
960Montibus impositos, et declinantia in imas
Convallis loca, et aeriis super indita saxis
Oppida. Non idem obtutus posituraque mundi
Omnibus est eadem, nec sol vagus omnibus idem,
Non similis natura soli, non aeris aura.
965Hinc variat coeli vis et natura locorum,
Diversaeque vices rerum atque eventa per orbem;
Astrorum quoque dissimiles viresque vicesque
Temporaque inconstansque dies, variantibus umbris.
Sidereis nocturna umbris Latonia gaudet,
970Gaudet nocturnis tenebris Erycina, suumque
Illecebris trahit haec nocturna ad gaudia amantem.
Ille, dolo laetus furtisque accommoda captans
Ocia, per tenebras graditur speculator opacas;
Lucem odit, memor et vulcania vincula et artes
975Phoebeas cavet, et caeca insidiatur in umbra.
At lucem currusque Aurorae et lampada solis
Miratus pater altitonans, miratus et ipse
Falcitenens deus, occultas odere tenebras,
Exsultantque die, gaudentque patentibus auris.
980Miretur nigrum Aethiopem crispante capillo
Albis et algenti Germania subdita coelo,
Miretur longamque comam candentiaque ora
Germani Nomas et lati niger accola Nili.
Illum sicca siti saevoque exusta calore,
985Torridaque assiduo vicinia solis ab aestu
Urit, et incocto tingit nigra corpora fumo,
Contrahit et teretem per adusta foramina crinem;
Huic concreta gelu nivibusque oppressa malignis,
Quae regio riget arctois subiecta pruinis,
990Vicinum e glacie candorem aspergine cana
Illinit, et niveum diffundit in ora colorem,
Ac multo irrorat madefactum sanguine corpus.
Inde fluit coma longa, et opacant ora capilli;
Hinc variat gens ipsa inter flammamque nivesque,
995Atque alios referunt alia in regione colores,
Quos coeli miscent ignes errantiaque astra;
Hinc Phoeben niveae laetari vellere lanae,
Saturnumque atro rursum squalescere amictu
Dixere, ac rutilo Martem exsultare capillo.
1000Nec tantum color, ora etiam effigiesque virorum
Dissimiles inter sese prolisque patrumque,
Nec matri sua nata, nec uno e germine creti
Assimiles, nec neptis avo, aut soror ipsa sorori:
Usqueadeo coelique situs et sidera et ipsi
1005Dii variant ac signa, quibus sua plaustra revolvunt.
Quin variant etiam mores, et pectora sensus
Diversos agitant, studia et non una sequuntur.
Hinc animi secreta alto sub pectore condit
Consilio gravis, et casus timet usque futuros,
1010Et parcit parto, et provisa negocia differt
Cunctator, quoniam Saturni hoc imperat astrum.
Ille fidem, testisque deos, conceptaque verba
Posthabet, et rabidos irarum concitat aestus
Immitis, promptusque manu, violentus et exlex,
1015Hos mores quoniam Martis ferus indidit ardor.
Ast alium insignemque animi et praestantibus ausis
Nobilitat sol, et generoso corde superbum
Invitat studio imperii, atque extollit in altum
Placantemque aras divum, et pia vota ferentem.
1020Sunt quos et splendor iuvet atque exculta supellex,
Ornatusque domi fulgens, laqueariaque aurea,
Et tyriae vestes, villoso et purpura limbo.
Hos populis longe acceptos latonia luna
Commendat, favor hinc et amicae gratia plebis,
1025Ingeniumque habile, et rebus vis apta gerundis.
E stellis mite ingenium et sibi pectora recti
Conscia, sunt animi praeclara ad munera nati,
Iustitiamque colunt, et inest reverentia veri,
Et syncerus amor, pensi quoque sedula cura,
1030Nil praeceps; etenim Iovis hos sic temperat astrum.
Temperat ast alium Veneris nitor; hinc nitet illi
Cultus, et aurato fulgens nova purpura textu;
Luxuriat domus, ac lucos flant tecta sabaeos,
Et passim nitida Charites dominantur in aula.
1035Scitatur rerum causas et suscitat artis
Ignotas sollers, facundaque pectora versat
Mercurius, veterum repetens monumenta virorum;
Dum linguae pretium, dum famae affectat honorem,
Ignotum et patitur nihil, et contemnit inertes.
1040Hos mores nascentum animis errantia septem
Sidera dant, sed longe alios immista vicissim.
Ingentes hinc virtutes, ingentia rursum
Ducuntur vitia, et nusquam mortalibus unum est,
Ipse idem sibi dissimilis iuvenisque senexque.
1045Signa quoque adverso sibi dissidentia nisu
Dant varias animorum artis. Nam praedita motu
Signa cito celeres sensus agitataque longe
Ingenerant studia, et penetrabile mentis acumen,
Atque habiles ad laudem animos, civiliaque acta
1050Accendunt; hos cura deum et sollertia coeli
Rimantes rerum causas iuvat, his furor ille
Faticinus mentes agitat, panditque futura.
At curas animi tacitas frontemque severam,
Et pectus grave consiliis rigidumque tenaxque,
1055Iudiciumque immotum, et verba sonantia verum
Fixa dabunt; eadem argentique, eadem aemula honorum
Fomenta adiiciunt animis. Hinc densa clientum
Agmina delectat, hinc et certamine in omni
Pervicisse volunt, commentaque pectoris acri
1060Contendunt studio atque opera peragenda tenaci.
Signa bicorporeis rursum variata figuris
Instabilis reddunt animos, sensusque vagantis
Alternant; nil certum unquam, variantia corda
Insequitur non firma quidem sententia; verum
1065Mens habilis, resque ad varias versatile pectus.
Hos amor imbellesque lyrae, somnusque, venusque,
Ociaque ignavos reddunt, et Salmacis, et fons,
Quaeque tegunt nitidum frondosa umbracula fontem.
Quin etiam Leo getulus nepheleiaque astra,
1070Haemonio cum heroe sagittiferisque pharetris,
Exercentque maris animos, et mascula iura