previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


12. de Raccini formosissimi pueri miserando interitu. | Quantam felicitatem Raccinus in casu suo consecutus | fuerit clarissimo Iani Pannonii carmine celebratus

Quisquis eras, certe, felix Raccine, fuisti
Doctiloquo vates quem sacer ore canit.
Scilicet Arctoae decus admirabile gentis,
Aeternum Ianus dat tibi nomen herus.
5Exprimit ille tuas praeclaro carmine laudes,
Et faciem et mores ingeniumque probat.
Te quanti faceret, miris affectibus ardens,
Indicat ipse pio captus amore tui.
Nec secus allato casus rumore sinistri
10Concidit attonitus mente abeunte pater,
Quam solet indigno morientis funere nati
Collabi amissis sensibus orba parens.
Ut dolor exuperans animum, vocemque reduxit
Multa gemens homines invocat atque Deos.
15Proque tua, dilecte Puer, non parva salute
Illum cura tenet: praecipit, urget, agit.
Pro te vota facit: celeres properare ministros,
Ac de te subito certa referre iubet.
Spemque metumque inter dubius sic pendet, ut aegrae
20Occurrat menti nil nisi triste tamen.
Eheu nulla valet fugientem sistere vitam
Henrici admotis ars medicaminibus.
Namque ferox quadrupes, stimulis agitatus et ira
Concitus, huc illuc dum sine more ruit,
25Excuteris dorso loris Raccine relictis,
Pronus et ad duram praecipitaris humum.
Heu crudele nefas, fracto sors impia collo
Protinus extinxit te miserande puer.
Talis ut et perhibent anima fugiente per auras,
30Qualis purpureus flos ubi languet eras.
Vidit equum procul excusso rectore furentem
Corripere incerto tramite Ianus iter.
Vidit, et hinc sumpsit miseri praesagia leti
Laevaque funereum questa volavit avis.
35Anxius huc vates dum lumina volvit et illuc,
Dum cupit, ac metuit damna videre sua,
Ecce simul iunctis manibus per mutua magno
Cum gemitu famuli corpus inane ferunt.
Nervorum compage labans caput ille soluta,
40Sustinet, et lacrymis os puerile rigat.
Neu raptentur humo per candida colla fluentes,
In nodum longas colligit ille comas.
Hic dextram, ille tenet levam, hic pendentia crura,
Labentem hic tunicam, sublevat ille pedes.
45Sanguine adhuc tepido, roseoque manente colore,
Assueti facies signa decoris habet.
Ianus ut hac visa, sensus amisit, ut illi
Maxima cum puero vota fuere mori.
Quos gemitus et quas lacrymas, et qualia verba
50Fudit, et in Parcas quae maledicta dedit?
Multa minans graviter Raccine irascitur illis,
Tristiaque obiectat facta, tuamque necem.
Et cupit ultorem tanti se criminis esse
Si modo fas, canas et lacerare comas.
55Hinc queritur tecum nequicquam saepius acreis
Quod formidandos praemonuisset equos.
Atque exempla refert quibus haec animalia monstrat,
Exitium multis antetulisse viris
Non audituro; sed dum tibi talia narrat,
60Ipse alias sedeis iam levis umbra tenes.
Si periturus eras, tamen hoc solamen habebis,
O Puer aethereas digne habitare domos.
Quod non Narcisum magis aut Phryga, non Hiacynthum
Aut magis Herculeum fama loquetur Hylan.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: