previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. libellus primus cui bella meditanti Cupido obstitit | et amores dictavit

Certus eram Venetos terra pelagoque potentis
Et canere aequorei fortia gesta Ducis
Quo modo magnanimae temptarint auspice puppes
Excidium rebus, territe Turce, tuis;
5Thracia nocturnis flagrarit ut ignibus Aenos
Dives, ut ad patrios praeda relata lares.
Priamidae antiquo Polydori urbs clara sepulchro
Victrici Venetum diruta classe ruit,
Quam pius Iliacis fugiens a finibus heros
10Condidit eique suo nomine dixit opus.
Iam mihi Calliope vires latura canenti
Venerat inceptis annueratque meis.
Risit Amor promptaque ferox cor arundine fixit,
Mox abiit tumido tantus ab ore sonus.
15Protinus intonsos hedera redimita capillos
Venit inaequali clauda Thalia pede.
Tum mihi: "Quid, demens, heroum nomina temptas?
Aptior est numeris compta puella tuis".
Fata, simul Paphia cingens mea tempora myrto
20Addit honoratae bacchica serta comae.
Cui mirum si me rapuit caelestis imago
Demptaque libertas illa paterna mihi est?
Seu spargit flavos per tempora Candida crines,
Uror et ardori causa parata novo;
25Seu legit in nodum tenui velamine pressos,
Seu sinit Aeoliis flatibus ire vagos.
Induitur Tyrias, Tyriis est vestibus apta,
Rupe sub Idaea digna movere Parim.
At canit arguta cum mollia carmina voce
30Lesbiacam vatem sic cecinisse putes.
Pendula seu Lydo contexit pectine fila
Sisyphiam docta vincit in arte nurum.
Quod cum femineas melius Tirynthius artes
Tractasset nullam dignus habere notam,
35Qua cum fatalis melius latuisset Achilles
Candida nimirum vincit utrunque decus.
Illa Iovem summo deducere posset Olympo
Sed timet expertas coniugis ipse minas.
Non modo saevus Amor mortalia pectora figit,
40Saepe etiam magnos vulnerat ille deos.
Si quaeris celeres cur Iuppiter egerit alas,
Impulit ornati candida forma Phrygis,
In faciem nivei falsam mutatus oloris
Horridaque in torva cornua fronte tulit.
45Cynthius Amphrysum vaccas appellit ad amnem
Pastoris vili subditus officio;
Delia fraternos quidnam mirare capillos
Post humeros turpi procubuisse situ?
Occiso quanvis Phytone superbiat, arcu
50Dextera Phoebeo certior una fuit.
In Lare formosus misera Caducifer arsit,
Garrula supplicium cui grave lingua tulit.
Inclytus Alcides immania monstra subegit
Vellera quem Lydus neve coegit Amor.
55Denique si capimus superos exempla per omnis
Rarus ab immiti tutus Amore fuit.
Sed mihi nec tantum nocuere Cupidinis artes
Quam nimis ad mores quod facit ille meos.
Pieriae oderunt ut corda severa puellae
60Sic tener est animis mollibus aptus Amor.
Rustica grandiloquum tenuit Galatea Maronem
Thestylis et flavas solibus usta comas,
Mox tamen Aenean Latios advexit in agros
Et cecinit Rutuli fortia gesta ducis.
65Irrigui argutus cecinit Sulmonis alumnus
Ornatum formae, culta Corinna, tuae.
Delia detinuit cultum formosa Tibullum,
Lesbia fax cordis, docte Catulle, tui est.
Cynthia primus amor carpit te, blande Properti,
70Contactum nullis ante cupidinibus.
Perque nives, altum perque horrida castra secuta
Te misere addictum, Galle, Lycoris habet.
Novimus et vates quos tempora nostra tulerunt
Aligeri flammis incaluisse dei:
75Cynama Pontano redolentis nomen amomi,
Anthia chara fuit, Vespasiane, tibi:
Hic agit afflicti suspiria nuntia cordis,
Hic rogat effugiens qua lepus egit iter.
Cosmicus ingenuos passim decantat amores
80Nec quisquam Latio clarior orbe viget,
Sive velit Tusco, Latio vel carmine dexter
Pindarica malit ludere sive cheli.
Vivebat liber cura tranquillus ab omni,
Nullius insidias, nullius arma timens,
85Vincla sed irnprudens init insidiosa Tiphernus,
Mox insperati vulnus amoris habens.
Quare ego nequitia cur sim culpabilis ista,
Cum servet mores cetera turba meos?
Dum patitur viridis senii sine sordibus aetas
90Hoc opus, haec nostri cura laboris erit.
At simul hos lusus matura fugaverit aetas
Albentes poscent et graviora comae,
Tum licet armatas ad Martia bella cohortes
Instruat imparibus Musa severa modis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: