previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. queritur se amore tanto affici ut ferre | non possit veritus ne alteri sua Candida spondeatur

Ecquid erit quandoque meo modus ullus amori?
Ecquid erit lachrimis ultima meta meis?
An mihi nascenti Clotho dedit impia sortem
Semper ut in nostro pectore regnet amor?
5Iam mihi nulla quies grata est, iam nulla voluptas,
Nulla mihi siccis ducitur hora genis,
Sive dies agitur medioque vagantur Olympo
Quos Phaehon quondam non bene rexit equi,
Cincta papavereis seu tempora frondibus atra
10Invehitur fuscis nox taciturna rotis.
Nil nisi flere iuvat nec quae prius esse solebant
Grata placent, pectus sed grave virus edit.
Non libet arboreos indagine cingere saltus,
Ducere non celeres per iuga summa canes.
15Frigida frondosae nil me iuvat arboris umbra,
Aut crepitans rivi praetereuntis aqua,
Phoebeumque licet possim sedare calorem
Nulla Cupidineas sublevat umbra faces.
Si tamen interdum stimulis agitatus amoris
20Rura peto, curas ut via longa levet,
Candida succurrit flavis spectanda capillis
Ante oculosque, absens, creditur esse meos.
O quotiens viridi descripta in cortice gratae
Arboris est gladio Candida chara meo!
25Et quoniam dominam cupidis retinere lacertis
Non datur, in nomen brachia vincta fero
Hoc ego complector supplex, huic oscula iungo,
Sed rigidus cortex ulteriora vetat.
Demens, Dryadesque videntur
30Tum sine fine queror demens, Dryadesque videntur
Commotae nostris ingemuisse malis,
Arbor et a summo concussa cacumine nutat
Utque potest gemitus fundere, fronde gemit.
Infelix tandem male languida membra repono
35Herbaque dat fesso molle cubile mihi.
Multa super pharetra duroque Cupidinis arcu
Perpetuos gemitus pectore dante queror.
Candida mi cunctis formosior una puellis,
O praestans vultu candidiore nive,
40O eadem asperior saeva mihi facta leaena,
O de montano nata puella lupo.
Anne meis unquam cingam tua colla lacertis,
Colla quidem Gnidia candidiora dea?
Oscula num potero Paestanis floribus aequa
45Ferre vel a magno principe digna peti?
Anne unquam dabitur tantos narrare labores
Languenti in gremio, Candida chara, tuo?
O nimium felix teneri cui munera floris
Cuique feres thalami gaudia prima novi!
50At quantum felix alius, te coniuge, fiet,
Infelix sine te, lux mea, solus ero!
Hora mihi tanti veniet cum nuntia luctus
Alterius fies qua nova nupta viri,
Tum mea dissolvant fatales fila sorores,
55Sic detur lachrymis ultima meta meis.
Nam sine te nolim minimam vixisse vel horam,
At tecum Pylii saecula cana ducis;
Deiphobes vellem curvae tibi longa daretur,
Laomedontei vel mihi vita senis.
60Tempore mox pariter fidi moreremur eodem,
Iacturam socii questus uterque tori.
Ante tamen morerer, manibus tu tristis ocellos
Formares tremulis iam moritura meos,
Perlueresque meum fontano rore cadaver
65Extincto et capiti myrtea serta dares,
Osculaque apposito figens suprema feretro
Sidera clamares nomen ad alta meum.
Marmoreo condens tum corpus inane sepulchro
Disposito, lachrymas cunctaque iusta dares.
70Ipsaque mox moriens extrema voce iuberes
Misceri nostris ossibus ossa tua.
Dehinc tumulo carmen iussus superadderet heres
Grandibus atque foret littera caesa notis:
"Hic quos una fides olim servavit amorque
75Mutuus extinctos condidit urna duos".
Heu mihi quam fallax miserum spes tollit amantem
Aeolii rapiunt iam mea vota Noti.
Nescio quem praeferre mihi te Phama susurrat
In tota rumor iam malus urbe volat.
80Iam mihi nescio quis dixit: "Tua vita marito
Iungitur, alterius sponsa futura viri,
Quae te sollicitat curas noctesque diesque
Qua sine te nunquam vivere posse putas".
Rumor ad invitas pervenerat impius auris
85Attonitum gelido frigore pectus erat.
Anne meis aliquem patiar succedere regnis?
Sint potius vitae tempora summae meae.
Ismarius quondam per mille pericula vates
Pro chara haud timuit coniuge ferre pedem,
90Non Phlegethonteas flammis torrentibus undas
Expavit, fuscas non Acherontis aquas.
Abstulit Hippodamen audaci Isione natus
Fortiter a furiis, Eurice saeve, tuis.
Pro gemina fortes Leucippide frater et Idas
95Tristia collata bella tulere manu.
Quam grave sit iuvenem chara spoliare puella
Testis erit Gaio diruta Troia dolo.
Hanc animam potius per vulnera mille profundam
Alterius quam sis ipsa puella viri.
100Tu prior insuetum sentire Cupidinis arcum
Fecisti: ut phas est, tu mihi finis eris.
Quod mihi si pro te sint bella gerenda verebor
Dum potiar thalamis vulnera nulla tuis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: