previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. felicitatem suam Candida iniuste irata | magno maerori concessisse lamentatur

Non frustra Venerem prisci cecinere poetae
E rapidi natam fluctibus esse maris,
Non frustra cum Marte deam concumbere saevo
Sanguinea miscet qui fera bella manu.
5Errat enim dubio Veneris victoria bello,
Non eodem semper flamine vela tument,
Infortunato modo quae spirabat amanti
In medio cymbam deserit aura salo.
Nec possum sospes tutos attingere portus,
10Vela per incertas diripiuntur aquas.
Iam iam ducturus parcos ex hoste triumphos
Cogor inexpleto carpere Marte fugam.
Candida dum vultu tenuit me blanda sereno
Et thalamo dignum censuit esse suo,
15Sorte mea cunctos iuvenes anteire videbar
Quod mihi contigerat digna puella Iove.
Quam multi petiere proci mihi solus habebam,
Heheu tum multis invidiosus eram.
Nulla mihi fuerat nisi cura placere puellae
20Utque foret longo tempore firmus amor.
Haec si forte meos placidis spectarat ocellis
Tangebam planta sidera summa levi.
Hanc praeter poterat mihi nulla placere, nec unquam
Haec mihi neglecto vilis amore fuit.
25Si mihi tunc aliquam superis misisset ab oris
Iuppiter, hanc illi praepositurus eram.
Iamque adamantea me vinxerat illa catena
Firmaque perpetuus vincla pararat amor,
Cum levis eventu nimium Fortuna sinistro
30Opposuit votis se truculenta meis.
Tum fera nescio qua mota est levitate puella
Clausit et indignas illa superba fores.
Ast Amor hac causa ventosas scilicet alas
Gestat, et aerium pervolat altus iter,
35Scilicet acer amor non una in sede moratur,
Errat, et in certo non manet ille loco.
Perfida quod mulier cupido promittit amanti
Unda vel in summo pulvere terra notet,
Attamen hos semper servavit femina mores
40Nata ad fallendos est ea turba viros.
Non timuit Phrygium, deserto coniuge, moechum
Perfida diverso Tyndaris orbe sequi.
Illa tamen precibus flexa est fatisque dabatur
Idaeum peteret Graia iuvenca nemus.
45Num ferus hac aliquis saevaque e tigride natus
Assidua potuit me spoliare prece?
Quae me cum domina potuit committere dulci
Lingua, potest certe quodlibet illa nephas:
Penelopen charo divertere posset Ulyxe
50Aque viro Euannem dissociare suo.
Hac fingente nephas odisset candida, rupto
Foedere, Philaciden Laodomia pium.
Haec prius Ismarii dextram sentire tyranni
Digna fuit tantum ne scelus ausa foret.
55Nunc mihi longa dies, nox longior esse videtur,
Nulla voluptatis causa relicta mihi.
Durius invitam nihil est quam velle puellam
Flectere, temptantem maxima cura subit.
Quoque minor spes est tanto magis ardua gliscit
60Flammaque solliciti pectoris ima tenet.
Sive dies igitur, fuscis seu cincta tenebris
Nox ruit, insomni nil nisi flere subit.
Quo fueram solitus dilectum limen adire
Tempore, nunc lachrymans tristia damna queror.
65Multa queror vitaeque meae me paenitet atque
Longa nimis Lachesim ducere fila piget.
Lnvehor in superos arcanaque fata deorum
Dum poteram felix non potuisse mori
Cum subit illa dies pullo signanda lapillo
70Qua mala sunt cordi vulnera facta meo
Quaque nitens rutilis me Candida cepit ocellis
Insueto flavas ordine compta comas.
Squalida praecipites lachrymae labuntur in ora
Cogor et in laceras unguibus ire genas.
75Quod nisi succurrant vel fata vel astra furenti
Nescio quod laeva me manet omen ave.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: