previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10. fabella

Vrbem qua ducit Comum uia forte petebam:
Rure diu fueram, ruris et hostis eram.
Est locus urbis, ubi rerum quecunque uehuntur
Soluitur x lege uectigal usque sua.
5Huc feror, ecce (hominem quantum fortuna secundat
Atque eadem aduersa est!) me pia poscit anus.
"Uir, pete cur ploret que nostro est aduena tecto."
Dixerat, et iuxta forte puella sedet.
Hanc digito signat. Forma fuit illa decenti,
10Que uisa est Dapne seu Philomena mihi.
Ter quinos (neque enim plures) impleureat annos,
Uix fuit amplexu digna puella uiri.
Illa in terram oculos lacrimis humecta tenebat
Et mentem misere durus habebat amor.
15Uultus erat, qualem facit ipsum affata parentem
Aut Venus aut patrio uertice nata dea.
Cetera non uidi : sed que manifesta patebant,
Indicium pulchri corporis ora dabant.
Tum "mea nympha, precor" (germana uoce locutus:
20Barbariem docuit me Basilea prius)
"Quis te casus habet ? que te fortuna remotas
Ignaram lingue cogit adire domos ?"
Illa proci lacrimis motam se et fraude relictam
Et que pretereo plurima damna refert.
25"Heu forme miserere mee, miserere iuuente,
Hei mihi ne noceat si pia forte fui.
Te sequar. In casus ueniam quoscunque uocabis,
Si qua mihi tecum gracia" dixit "erit."
Non sum marmoreus nec tigride natus, ut ipsis
30Non mouear precibus, non mouear lacrimis.
Ergo iter obuerto. Hic obliqua est semita quam nec
Plaustra petunt, quam nec sepe uiator adit.
Hac iter ad portam, que iuncta est principis arci
Et uetus externa nomen ab urbe trahit.
35Huc agor et pone sequitur mea nympha, meum cor,
Uinxque meum crebris passibus equat iter.
Uentum erat ad medium, silua cum prodit opaca
Et tacitus post me faunus abinde uenit.
Hanc rapit et lucis amplexam condidit atris:
40Me miserum! Nec post uisa puella fuit
Ut fleui! Utque oculis largus defluxerit ymber,
Quid referam? Uolui dilacerarae genas.
Haud aliter raptum dilecte coniugis Orpheus
Sensit et irato pectore fata tulit.
45Sed quid flere iuuat? Fatorum immobiils ordo est
Nec superum nostras audiet ira preces.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: