previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. in Cinthiam

Quid nimis elata es prestanti, Cinthia, forma?
Labitur occulto pulchra iuuenta pede.
Non ita semper eris: uariatur tempore uultus
Nec semper roseo splendet in ore nitor.
5Mane, uides, primo candescunt lilia sole,
Uespere succisa languidiora rosa;
Te quoque destituet fugientis forma iuuente
Inque suos ueniet curua senecta dies.
Te miseram dices, rugis cum tempus arabit
10Et faciet crispas in tua damna genas.
Nunc tibi tempus adest, respondet lusibus etas,
Talia laciuus tempora querit amor.
Te moneat facies, monenat te frontis honores,
Qui perit o miseri sit tibi cura proci.
15Aspice, deficio; morienti consule amanti:
Si moriar, magnum, Cinthia, crimen habes.
Tu me sola potes longos deducere in annos,
Sola potes nostris addere, nimpha dies.
Si mihi tu faueas, si me spectabilis amantem,
20Confiteor, uite spes eris una mee.
Sum ne adeo informis? Nullon sum dignus amore?
Sum ne ego progenie degener ipse mea?
O utinam facilis quantum formosa fuisses!
Sic mihi tu semper, Cinthia, grata fores.
25Dum faciem spcto, digna es quam Phebus amaret;
Maius an ipsa suo, Cinthia, lumen habes?
Et cui non placeas, cum sis placitura Tonanti,
Cum dederis uentis post tua terga comas ?
Uel com contextum crines nodantur in aurum
30Membraque purpurea cetera ueste tegis.
Quicquid formosas decuisset habere puellas,
Unum si demo, Cinthia, diues habes.
Hoc unum est pietas;quam si modo, Cinthia, sumis,
Usque adeo felix semper amator ero.
35Ergo uale et nostro cura indulgere furori,
Et socies mores cum pietate tuos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: