previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. Lovatus ad Hugonem

Si tua cum nostris potuissent vota secundos
Invenisse deos, miseris si prona faverent
Numina, iampridem cessasset epistola tristem
Pingere materiem, nec duri carmen hiatus
5Posceret in superos genii iactura sinistri;
Non mea febriles pavissent viscera flammas,
Clausa nec intenso suspenderet ylia morsu
Morbus arenarum, nec stiria lapsa cerebro
Pectoris opprimeret fibras, nec sterneret artus
10Ad summum capitis fumans vapor, ordine certo
Luderet ad proprios vitalis regula motus.
Tuque tuis votis, ego me letarer, amice,
Sospite, sed quum nobis non equa salubrem
Fata negant cursum, placeat quodcumque necesse est.
15Pugnet in adversis ratio, mentemque labantem
Erigat et magnos vincat virtute dolores.
Sic tua metra iubent, nec fas michi tendere contra;
Cur ego non faustis ascribere moliar astris
Quod graver aut precibus surdum querar esse Tonantem?
20Grandia consimiles minuunt suspiria luctus.
Maxima peoniis hominum pars indiget herbis,
Aut cadit ante diem, nec habet plerumque levantem
Eger et erumnis affamina mollia desunt.
Ast ego iam senui; meam iam maturuit etas,
25Altera iam decimi teritur vindemia lustri;
Aggemit infirmo comitum chorus; assidet egro
Saltem firma fides et spes manifesta duorum:
Unus, ymago patris nostrique laboris asilum,
Spirituum solers medica ciet arte calorem
30Et lapsas reparat vires, mersamque salutem
Elicit et fragilis servat compendia vite.
Hic me seminecem stigia revocavit ab unda
Sepius et vetuit letalia stamina rumpi;
Huius ab imposito si nomine demis yambo,
35Ninus, non Assiria regnator .... in aula
(O utinam tali fortune in sede locatum
Cerneret Eufrates!), sed quem produxit in auras
Vicus in extremis Patavorum finibus, obex
Hostibus alpinis, parva qui traxit ab urbe
40Nomina, turrigeri cinctus munimine muri.
Alter, dimidiis ducens ab Abatibus ortum,
Sanguinis ignaram quotiens languentia mentem
Membra premunt, vasto querit solatia morbo,
Lapsuramque animam lingue virtute polite
45Dirigit, et metrico depellit pectine curas.
Hic est alter ego, nec fata benignius unquam
Arrisere michi quam [cum] me iungere tanto
Sunt dignata viro, quem si civilia spectem
Iura revelantem vel iusti figere metas
50Iuditii vel ab hoc dubios pendere clientes,
Papiniane, tace; si forte quid expedit urbi
Ambigitur, patrie de libertate senatus
Consulitur, gravitas sileat Ciceronis; ad haustus
Transit apollineos blandisque dat ocia musis?
55Statius esuriat fraternis rursus in armis.
Cetera pretereo, sed et hec mandasse libello
Penitet et vereor ne sit transgressa voluntas
Non frenata modum, ne ferveat invidus et me
Clamet adulantem; et verum decuisse taceri
60Quid si non adeo possum precludere rimas,
Quin gravidus pariam? Fomes cum cordis abundat,
Os loquitur; fateor, de te te dicere coram
Non erat; at sic fas animum saciasse calentem,
Da veniam, iuvit. Sed nunc ad omissa revertor.
65Hos mihi, care, duos iuste laudis amicos
Iuppiter indulsit, sortem miseratus amaram.
Ah, quociens casus varios et leva querentem
Offitio mulsere pio! si dulcia pure
Non novit prestare deus, si nescit ad unguem
70Fortunare aliquem, cur hec infesta recusem
Hoc pensare bono? modico clementia divum
Empta michi est; nostri levis est iniuria dampni
Quamvis ergo michi celestia corpora corpus
Egrotativum dederint, licet aura carinam
75Quantulacumque meam quaciat, casumque minetur
Debilitata domus nulli satis obvia vento,
Equanimus patiar; geminos modo servet Horestas,
Qui valet et tremule valeat fultura ruine.
Vivite felices longe melioribus ambo
80Passibus et pilie spacium superate senecte.
Que Sileris nitida mittit Lupus eger ab unda,
(E vertatur in U) perlege, noster Ego.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: