previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. Lovatus ad Compagninum

Accipe quam patria tibi mittit ab urbe salutem,
Compagnine, tui cura secunda, Lupus.
Scire voles, sic te socii iactura pericli
Exagitat, quali eat mea cimba lacu;
5Et cuperes (foret hoc contraria littera prime)
Ut tranquillam meam duceret aura ratem.
Fata vetant, tenuant victrices membra faville,
Sevit in arguto corpore flamma vorax.
Calidus arcanas animam collegit in arces,
10Humor vipereo cetera fracta situ;
Tercia cum vacuos digestio serpit in artus,
Sensibiles coquitur pesque manusque volas;
Nec minus assidue caleo noctesque diesque,
Interdum scapulas acrior ignis habet.
15Tale sulphuree spirans sub cautibus Ethne
Encheladus vigiles nunc vomit ore cibos.
Vix patitur dormire focus, in pectora sudor
Irrigat, albentem sole movente diem.
Illa olim placidis certatim visa puellis
20Ostrea rugosis purpura pulsa genis,
Aurea lingua michi vitium parit oris amari;
Nec sitio, sputi terra sub ymbre madet.
Crispat cutem macies, fauces gravis alitus urit,
Ossa super spina dinumeranda patent.
25Accubui rarum, producit vena tumorem
Ut minimum movear, fit tumor ille frequens:
Sic cum davidicas properat rapha tangere cordas,
Rara prius fidibus subdita lingua fuit;
Sic volitat tecti feriens laquearia fulgor,
30Cum tremulas Phebi percutit ignis aquas.
Adde quod arentes incendit Syrius agros
Atque phetonteo fervet ab axe Ceres.
Aera non scindunt iaculati nocte comete,
Non fulices nidis abditat alma palus.
35Nunc pater et tardum sulcabile temperat equor
Alcione; retinent scrupea claustra natos.
Iuppiter oblitus decudere fulgura nimbo,
Quidni decrevit machina toto flagret?
Invisus mihi sum; mortem precor; atra repugnat
40Atropos et vanas precipit esse preces.
Ei michi, cur rosee fraudatrix cruda iuvente,
Terribiles claudit mors inimica fores,
Cumque quinque denis lustris sociaverit annos,
Parca nequit vite rumpere fila mee?
45Vivere sic mors est, duro mors meta dolori;
O michi si subitam det brevis ora necem!
Vivo tamen, natus ludibria pendere fato,
Ut qui perpetuo viscere pascit aves.
Quoque graver gravius, morbi latet alta medentes
50Causa; salutares dedidicere libros.
Cumque videre student quo fomite prodeat ardor,
Nulla valent morbi signa docere genus.
E quibus unus ait: "Viciatur vulnere pulmo;
Cernis? in urina parvula grana natant.
55Aut consumptivo torretur pectus ab estu;
Arida non cessat solvere membra tepor.
Aut stomachus frigens in fercula sumpta fatiscit
Aut calidus faciles librat inane cibos."
Alter ait: "Saliunt spacioso verbere vene;
60Tange; procul sanies raucaque tussis abest.
Pronus ad oblatum bene digerit unde calores,
Nec vocat ad potus imperiosa sitis,
Glauca supevacuos ostendit lingua vapores,
Huic tamen ellebori pocio sumpta prius".
65Talia me coram dubio sermone locuti,
Committunt medice casibus artis opus;
Meque iubent teneris letitas involvere luces
Lusibus in cenam qua gula poscet eam.
Non secus Eolio lassatus in arte magister,
70Horrida quem tumidis fluctibus egit hyems,
Cui non stellatas pepererunt nubila noctes,
Nec monet insanum qua sedet Ursa fretum,
Artis inops laceri linquit retinacula clavis
Et mandat surdis vela regenda deis.
75At contra fidi, venerabile nomen, amici
Lesa veneficio membra labare putant.
Ecce sacro magicum cantu pulsura venenum,
Succiduo lectum poplite lustrat anus;
Et decrescenti zonam mentita lacerto
80Ter tria summissa murmure voce terit.
Ter spuit in tergum; ter gutture sicca capacem
Exhaurit bacho fertiliore sciphum.
Postmodo secrete circeas aggerat herbas,
Quas dederat Pindos, Othris, Olimpus, Athos.
85Quas anthedonii gustarunt intima Glauci,
Nec desunt monti gramina lecta Rubro;
Nec que te refovent ictam serpente, Galanthi,
Nec florentini stamina fulva croci.
Additur his mirre facinus, gummique sabeum
90Et que cum casiis cinnama mittit Arabs;
His oculi lincis, renovataque cornua cervi
Et candens refugo concha relicta mari
Neu teneam verbis animum; miscentur in unum
Singula thessalici que docuere magi.
95Hec ubi mixta mero nostrum reclusit in alvum,
Omne ministerium iussit abire domo.
Nec mora; palladia cristallum tingit oliva,
Inscribit circum taxea virga solo:
Intrat et in niveo figens cava lumina saxo
100Convocat omnificos ad sua sacra deos.
Tunc ita quid frustra iuvenem premis, invida pellex?
Quid petit ibico cera redacta tymo?
Traicis effigiem scelerato, perfida, ferro,
Inque bitumineas obicis ora faces?
105Quid matutinos flammis absumere succos
Et circumfusa carmina dicta coma?
Sanguinea video rutilos in imagine postes;
Evellam digitis dira venena meis.
Ipsa tuos perdam celesti carmine ritus;
110Ipsa tuum tollam, te prohibente, nefas.
Nescis quanta meo vigeat sub pectore virtus;
Plus mihi quam credas posse senecta dedit.
Quantum corporeis minuit de viribus etas,
Ingenio tantum contulit illa seni.
115Est leve cumee folium michi nosse Sybille,
Humanas viso sidere nosco vices,
Ludus anhelantis presagia dicere fibre;
Oeoliden penna testoridemque novi;
Nec me pretereunt numerati semina puncti,
120Non tripodum monitus, aonieque trabis.
Et revoco a Stigiis, placeat modo, vallibus umbras;
Non plus Tyresie precinit ignis apex.
Sepius implicitas radio Salomonis ydeas,
Sepe Cloantei demonis ore loquor.
125Sepe tego quantam mira caligine Pheben,
Sepius ignaro fulmina reddo Iovi;
Sepe nives stupuit mediis in partibus estas,
Sepe bifrons Ianus grandine tecta quatit;
Nunc silvas, nunc saxa traho, nunc versa remitto
130Flumina nimpharum precipitante choro;
Nunc ego miranti nebulas impingo sereno;
Nunc gravidas pluvias exule nube pluo:
Destrue, crudelis, ceptum scelus, aut ego vindex
Iniciam capiti premia digna tuo.
135Hec anus et celebres epularum munere mensas
Instruit et menses corrigit ore suos.
Illa cibos vinumque vorat; sic seva Caribdis
Scillaque inexpleto vortice sorbet aquas.
O utinam, dapium meus esset in agmine langor,
140Cum gelidis facerent humida dente minus.
Cederet invicto Galieni pagina denti,
Exitium nostri vix foret hora mali!
Sed quid ego incassum puerili modo peropto?
Ridet ab excelso talia vota deus.
145Utque iubet stabiles fatorum legibus orbes,
Thestiadi similes, quem genuere cremant.
Forsitan et Frigii geminantur monstra Timavi
Et Pervi calidus creditus esse latex:
Scis bene que nutrit fervens animalia gurges,
150Illa flagrante tamen degere nata loco;
Ast ego ducibili vobis qui vesceret aura
Ardeo fumifere vivus in ede Ditis.
Audisti, dilecte michi, quo remige linter
Naviget et nostri quanta ruina status.
155Que fore vera doles, quamquam tua littera nigri
Arguat interitus me simulare metus;
Nec me diffiteor me simulare timorem,
Fingere quod non est si simulare vocas:
Nam michi non obitus, verum mea vita pavori est;
160Qui tociens moritur, durat perire semel,
Tu tamen ut caute miserum soleris amicum
Quod velles, simulas me simulare pati:
Exigit hoc viridi socialis nexus ab evo,
Hoc facit offitii gratia cara tui;
165Sed si grata cupis solatia reddere lapso,
Quo crucier morbi nomina scribe, precor.
Hoc tu, consultis michi qui tribuere salutem,
Quorum que superest est mea vita scies;
Scitaque significa, nec me paciare sepulcro
170Querentem mortis que michi causa, tegi.
Sic tibi felices vivant, patre sospite, fratres,
Cumque verecunda coniuge tota domus.
Sic valeas, valeat tecum pars altera nostri,
Nam moriens solum parte sepultus ero.
175Anne times te posse mee superaddere pesti,
Nomina si morbi scripseris ipse mei?
Pone metu: inopes penuria summa tueri
Constituit; precium ne vereantur habent.
Sum miser in summo; fines egressa timendi
180Constat ab erumnis mens mea tuta suis.
Theotonicus reboet boreali crudus ab arcto,
Transeat ac siciens apula regna furor,
Excipiat rabiem Karulus metuendus ab austro
Et videant Ligures prelia pulcra ducum,
185Marchia Tarvisii nitidis horrescat in armis;
Dimicet alterna cede cruentus eques,
Intrepidus medios veniam clipeatus in enses,
Consulet et fame gloria parta manu.
Obiciar ferro letus, fortasse timebo
190Ne fugiant gemitus martia tela mei;
Ausus in hostiles Codrus cecidisse Laconas,
Ipse Creontiades concidit ense suo.
Degeneres mortem metuant: moriamur! oportet;
Imus in extremos cuncta creata rogos;
195Aspice florentem iuvenum tot millibus orbem
Quos breve post tempus merserit atra dies;
Versat opus natura suum, semperque figurat
Materiam formis irrequieta novis.
Ludimur a superis, manuum factura suarum,
200Nec sumus hoc hodie quod heri fuerimus.
Nil igitur ...... quam leto tempore fungi
Et cum desierint dulcia, dulce mori.
Dii faciant hoc dulce tibi videatur amarum,
Dum luteum stridens flumen amabit anas.
205Nos, quia iocundos sic vult deus egimus usus,
Communem leti comperiamus opem.
Cur mea tam longas lituo seducta forensi
Texuit ambages sedula cura rogas,
Cur incomposito decurrat epistola vultu,
210Cur picturatos nolit habere pedes.
Parce tuo; statui respondet littera nostro,
Nec petitur sollers extimulare favor.
Luctor in adversos Lethen inducere luctus
Vel saltem ut biiugo carmine dura levem:
215Naso thomitana metro spaciatus in ora,
Flebilis exilii debilitabat onus.
Tristis ob Euridicis raptus rodopeius Orpheus
Applicuit thracie consona verba lire;
Filaque pulsantem miseratus Ariona delphin,
220Expertum levium quam grave pondus opum.
Vulneris autorem subiit Tristanus Yseldam,
Dum streperet vario concita corda sono.
Sic ego si nichilo componere grandia fas est,
Nam nichil huic preter levia multa feres,
225Aut male flumineos elegis imitabor olores,
Aut aliquos querula voce movebo deos.
Tu quodcumque pares, uteri fetura beati,
Sint tua sollicite nescia facta more.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: