3. de inani fiducia amicorum
O mentita mihi totiens fiducia! De mePost nonum lustrum mentio nulla fuit.
Cur ego litterulas didici? Quid carmen inane?
Surgunt indocti, tu sine honore iaces.
5Quid probitas morum, quid parte in Caesaris esse
Profuit, et nunquam me temerasse fidem?
Omnibus ille quidem magnos largitus honores,
Uni (quod doleo) defuit ille mihi.