Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Marcum Antonium Nicoletum

Laeta iuventus abit + dum curva senectus,
Frigida quam sternunt flumina Pieridum,
Sustinet hanc Bacchus tribuens multissima dona,
Hinc modo sectantur Bacchia castra senes;
5Cum mea membra igitur premere importuna senectus
Incipiat, sequor haec, Pegasidas fugiens.
Tu quoque, Prapoti, decus immortale, relictis
Fontibus Aonidum haec, Nicolete, colas.
Vina solent cunctos homines fecisse disertos,
10Hinc cito, culte, feras huc, Nicolete, pedem.
Te vocat Ulvinus, vita Canussius ipsa
Carior atque oculis, huc Nicolete veni,
Te quoque facundus Ludovicus Brandius orat.
Quid dubitas latices linquere Castalios?
15Hos, venerande Pater, linquas Noacutia visas
Arva, ubi nunc Bacchus gaudet, ovansque chorus.


2. ad Marcum Antonium Fiducium virum doctissimum

Marce, novem lux et decus immortale sororum,
Quae sum pollicitus carmina mitto tibi,
Haec si tu invenies gravia ac moralia tantum,
Carmina dic vates ista decere pios,
5Sed sint facta licet quo tempore dona Lyaeus
Distribuit cunctis, potus ego haud cecini;
Haec mihi pangenti innumeri occurrere dolores
Terreni et coeli pax, diuturna quies.
Quae me praecipitem suaserunt spernere Bacchum,
10Sed quoque Pierides sic voluere piae.
Carmina nostra igitur nunc accipe fronte serena
Nec data, mens dantis conspicienda tibi.


3. ad Bernandinum Locatellum medicum

Dum fera monstra domat celebris Tirynthius heros,
Invictum hunc superat femina sola ducem.
Et modo te terret febris, regina malorum,
Intrepide insequeris dum, Locatelle, mala.
5Magnanime at, Locatelle, precor iam consere dextram,
Nam febrem, ac febris perdere regna potest.


4. ad Bernandinum Locatellum medicum

Quid medicum torques tam longo tempore inermem,
Quartana, insontem, febris iniqua, senem?
Egregiam laudem referes, modo parce roganti
Crudelis, Thraces quin magis ange feros.
5Te canet altisoni Locatelli docta Camoena,
Quae Patris intonsi, Pieridumque decus.
Sic tota urbs Utini inclamat, quartana precantem
Solatur, spondens castra movere cito.
Gaude ergo, Locatelle, latens, prolixus et humor
10Quartanae tua nam linquere membra parat.


5. ad excellentissimum iurisconsultum d. Sebastianum Merianum

Quem mihi misisti liber est preciosior auro,
Ex animo hinc grates dico tibi innumeras.
Felix Ausonia, observat si haec dogmata vera,
Iussu namque Dei sidera celsa petet.
5Hactenus at surda est, hinc grando saevit in agris,
Hinc horrenda necat corpora multa lues.
Et Fuscarenus nisi Contarenus et obstent,
Quos tanquam coeli numina magna timet,
Maiorem heu stragem faceret saevissima Erinnys.
10Sint his Euboici, Nestoreique dies,
Sint tibi, docte Pater, Deus et tua vota secundet
Qui decus es patriae praesidiumque tuae.


6. ad Deum pro salute Andreae Saxi poetae eruditissimi

Caelicolum Genitor, magni miserere poetae
Qui locat in te spem, dum iacet, usque rogans,
Cui licet hic passim dicatur saxeus, adsunt
Et placida et penitus mollia corda, Pater.
5Ingemit hinc pauper dum hic languet siste furare
Morti: adde et saxo tempora longa pio.
Te mors dira timet, vitae tu maximus Auctor,
Tu pius hinc audi vota precesque meas.


7. ad argutissimum vatem Andream Saxium

Saxa carent animis, modo sed tua Musa fatetur
Esse animum, et pulchrum, Saxe diserte, tibi.
Cur tu igitur Saxus passim modo dicere nempe
Dicere sic Saxum, tu quia sis minime.
5Sic etiam Parcae vulgo, sic bella feruntur.
Perge ergo Aonidum visere, Saxe, chorum.
Fiducique patris laudes cecinisse, canendo
Et famam extendas, culte poete, tuam.


8. ad Federicum Buiettum sodalem

Si tuus ille Catus Cautus, Buiate, fuisset,
Escam dempsisset, qua modo disperiit.
Non fuit ille Catus, si non fuit ergo, quid inquis,
Aut quereris miserum nunc periisse Catum?
5Quid fles? Rodentes capit muscipula mures,
Quae quoque pro meritis nil petit a Domino.


9. de excellentissimo Thoma Minadolo medico phisico | celeberrimo Utini publice stipendiato ad Apollinem

Sunt tuum inventum medicina et carmina Apollo,
Hinc adsis medicis, carminibusque Pater,
Ast hunc praecipue aspicias nunc lumine laeto
Qui dux est vatum maximus ac medicum,
5Qui modo nos sanat, peperit quos Iulia Tellus,
Qui clara aetatis luxque decusque suae est.
Hic poterit tua mira, Pater, conscribere facta
Qui quoque res scripsit, saevaque bella Agiae.
Vota sua exaudi, medicum Pater optime, alumnus
10Hic tuus est, quo non maior in orbe viget.
Sed quid Phoebe rogo, tibi cum sit carus? At oro,
Nam vita est nobis carior atque anima.


10. de clarissimo iureconsulto d. Flaminio de Rubeis Utinensi

Legibus ille Solon sapiens ornavit Athenas,
Licurgus Spartam, Romulidasque Numa,
Cretenses Minos, Haebreos sanctus et ille
Qui vidit laetis numina luminibus.
5At modo responsis firmatis legibus urbem
Utineam Rubeum condecorare iuvat,
Quae quoque terrarum poterunt vulgata per orbem
Prodesse et rectos reddere ubique viros.


11. ad excellentissimum Fabium Sforciam oratorem

Romae olim Fabius cunctando restituit rem,
Tuque, Fabi, hanc Utino restituis properans,
Diceris hinc maior Fabio, Caesarque vocaris,
Cui virtus subito vincere posse dedit.


12. ad Protasium Caimum adulescentem eruditissimum

Grata fuere mihi tua carmina pulchra, dedisti
Quae mihi, quotidie et sunt mage grata quidem.
Ingentesque tibi, iuvenis doctissime, grates
Dico, etsi meritas dicere non valeo.
5Exigua at virtus mihi, sunt nec grandia facta,
Calliope hinc cesset me cecinisse tua.
Dicimus hoc, non quod tua musa ingrata, quibusnam
Haec non grata foret? Sed quia parvus ego.
Sed tu cantabis si nos labentibus annis,
10Te quoque, ni fallor, nostra Thalia canet,
Et non te extollet tantum mea Musa poetam
Sed quoque laeta tui maxima gesta Patris.
Perge modo et veteres volvas, nam longior ars est,
Vita brevis, vates sicque eris eximius.


13. ad perillustrem et excellentissimum iurisconsultum et vatem | Faustinum Moisem dominum suum colendissimum

Te tua laetatur, veluti Verona Catullo,
Patria et altiloquo Mantua Virgilio.
Vivere namque solent clarorum carmine vatum
Urbes, qui cedant marmora Pyrgotelis.
5Hinc urbes certant de stirpe insignis Homeri
Smyrna, Rhodos, Colophon, quattuor atque aliae.
Coelicolum Genitor tribuat tibi Nestoris annos,
Denique et astrigeri regna beata Poli.
Ut Patriae, ut matri, genitricis prosis alumnis,
10Sideribus Patrem cernere avosque queas,
Aeternumque Deum, Divorum corda beantem
Dicere cui grates fas erit innumeras.


14.

Austriaci reges, divine Poeta, Camenae
Multa tuae debent, carminibus tuis.
Percurri haec, cedunt clarorum his carmina vatum
Hinc gaudet Natiso te, Miutine, tuus.


15. ad Franciscum Frescum Cucanemum ornatissimum vatem

Docte poeta, novem decus immortale sororum,
Fraternae ut prolis sit mihi cura rogas;
Enumerasque tuo divino carmine causas,
Queis bene confirmas dicta praecesque tuas.
5Dignaque iam Christi servo responsa moraris
Immites cui non, sed placuere pii.
Hinc tua culta sciat, vates facunde, Camena
Pondere subposui quod mea terga gravi,
Et Christo innumeras incepi dicere grates
10Qui tibi carminibus corda movere dedit.


16. ad Octavianum Turrim a Templo

Parnasi celebris deserta sede relicto
Templo et Apollineo, fonteque Pegaseo,
Ad tua templa, tuas turres et Silis ad amnem
Contulit, Octavi, te chorus Aonidum.
5Nil minus est igitur summus si gaudet Olympus,
Terraque miratur Iulia et Ausonia,
Dum formam Alfonsi, virtutem, carmina, mores,
Ingenium, leges, eloquiumque canis.


17. ad Nussium virum perillustrem et optimum vatem

Carminibus cultis, Nussi, mea carmina laudas,
Te iuvat et nomen tollere ad astra meum.
Et licet ignotum nomen, mea musa rudisque
Laude indigna tua versibus atque tuis,
5Hinc decus eximium Phoebique, novemque sororum
Et Patriae lumen, unica luxque tuae,
Me decet ex animo ingentes tibi dicere grates,
Nam novi me non posse referre pares.
Sed quoque ero memor officii, divine poeta,
10Dum me auram aetheream carpere fata sinent.
Immemor at si essem, ingratus fortasse vocarer,
Et contra ferret tela timenda Deus.
Ingrati vitium, nam crimen nempe nefandum est,
Aliger hinc coeli pulsus ab arce fuit.
15At si gratus ero non arma superna nocebunt,
Descendet superum sed magis auxilium.
Fas est ergo tibi innumeras me dicere grates,
Quin et habere animus dum mea membra reget.


18. de Angelo - Grillo

Angelus aetheria summum canit arce Tonantem,
Hic dictante polo Grillus idemque facit.
Sic tuus et vates sacris, Benedicte, Camenis,
Angelus his Grillus dicitur et merito.


19.

Angelus es, fas tibi est rerum agnoscere causas,
Grillus es, hinc fratris est tibi cura tui.
Quin quoque cunctorum Patrum, quae carmine
Mira novo tollunt sidera ad alta poli;
5Vive igitur felix, quem nunc Benedictus Olympo
Admiratur ovans coelicolumque chorus.


20. in obitum Pauli Regulini medici celeberrimi

Hoc situs est tumulo Paulus, quem Iulia tellus
Edidit et plorat nocte dieque pia.
Omnes humanos sanans medicina dolores
Extulit in terris hunc veneranda senem.
5Denique et hic meritis pro ingentibus alta
Sidera, ubi immensus cernitur ipse Deus.


21. in obitum Tiberii Deciani iurisconsulti celeberrimi

Tiberium Tiberis Decianum plorat ademptum,
Hunc quoque nunc plorat Adria et urbs Patavi,
Urbs Patavi, qua tot lustris civilia iura
Floruit illustrans optimus iste senex.
5Iulia at has tellus superat, dum plorat eundem,
Iulia quae celebrem sustulit alma virum.
Lumine tam celebri tu terque quaterque beata,
Iulia, et extincto hoc es miseranda parens.
Nunc luge, heu genitrix, natum, quin hanc fuge vitam,
10Namque tibi natus heu clarior occubuit.
Haec dolor at nobis, ratio sed suggerit alta
Addens ad coelos has volitare animas.
Desinat hinc orbis terrarum, desinat alma
Flere parens, natum dum periisse putat.
15Quin etiam ob proprium damnum iam desine, mater,
Fundere tot lacrimas, invida namque fores.


22. in obitum illustrissimi Michaelis a Turre | amplissimae sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis

Cum tu cardo esses Romae, sanctissime praesul,
Hinc modo te avulso cardine contremuit.


23. in eundem

Turrensis iacet hic Michael, sed caetera cuncta
Novit et Eous, novit et Occiduus.


24. in eundem

Magna tuo Urbs Utini, Michael, dum gaudet honore,
Ecce heu letitiam mors inopina fugat.


25. in eundem

Addiderat magnam Turrim sibi Roma rubentem,
Qua modo delapsa flet, dolet atque gemit.


26. in eundem

Carcere dum iustus Michael petit astra relicto,
Dixit ovans, vici, namque parata quies.


27. in eundem

Clamavit moriens Michael, medicina podagram
Tollere quam nescit, sustulit ecce Deus.


28. in eundem

Dirus carcer erat corpus, morbusque senectus,
Nunc Deus haec passum sidera ad alta vocat.


29. in eundem

Sat passus Michael, scandat nunc sidera felix,
Vix Deus haec Michael, cum loca celsa petit.


30. in eundem

Dum vocat heu moriens Michelem Arcangelus inquit:
"Adsum. Gaude, etenim regna parata tibi."


31. in eundem

Dum vocat hunc Sixtus, vocat hunc et magnus Olympus:
"Sixte," inquit, "parcas, nam Deus ipse vocat."


32. in eundem

Sixte, quid expectas Michaelem? Summus Olympus
En vocat hunc, cedas, maxime Sixte, Deo.


33. in eundem

Dum moritur clamat: "Deus, o succurre misello,
Nam pro me optasti tu miser esse diu."


34. in eundem

Felix o nimium felix, sanctissime praesul,
Qui victo hoste pius sidera ad alta salis.


35. in eundem

Nunc vivit Michael, nunquam hunc podagra
Deseret, at summum possidet ille bonum.


36. in eundem

Extinctus Michael, portum quin possidet, Eurum
Tutus ubi haud metuit, nimbriferumque Notum.


37. in eundem

Mortuus est Michael, quin felix, nempe viator,
Namque iter heu fessus finiit ille suum.


38. in eundem

Mortuus est Michael, quin veram ducere vitam
Incipit ac semper haec celebranda dies.


39. in eundem

Usque Deum atque hominem Michael dilexit et illi
Nunc Deus omnipotens praemia summa dedit.


40. in eundem

Deseruit terras Michael Pater, hei mihi quantum
Praesidium, urbs Utini, perdidis atque Deus.


41. in eundem

Me tibi commendo, fratrem cunctosque nepotes,
O Deus. Haec Michael, sidera et alta petit.


42. in obitum Antonii Sabbatini iurisconsulti et viri optimi

Est Sabatina dies veneranda, hac luce quievit,
Sanavitque aegros Rex maris etque poli.
Hac, Sabbatine, Pater te ad sidera celsa vocavit
Optimus, ac requiem, quin bona cuncta dedit.
5Talia non novit mundus tua funera lugens,
Incipe, munde, oculos tollere ad astra graves.


43. in obitum Antonii Sabbatini iurisconsulti et viri optimi

Profuit, Antoni, tibi mors extinguere credens,
Nam post exilium duceris ad Patriam,
Ad Patriam, quam nos lacrimarum hac valle miselli
A Domino petimus nocte dieque pio.
5Quid, nati, fletis? Ploras quid, Lucia coniux?


44. in obitum Antonii Sabbatini, ad filios

Possidet astra pater, quem vos periisse doletis.
O nati, hinc lacrimae sint gemitusque procul!
Non foret hic flendus, depulsus Tartara ad ima
Si foret, hostis enim tunc foret ipse Poli,
5Nec quoque poenarum loca si diversa teneret,
Namque hae mox animae sidera ad alta volant.
Dicitis et si vos, quod vestra incommoda fletis,
Magnus quippe error pectora vestra tenet.
Nam decet immenso mortales fidere Regi,
10Hinc luctus cessent eximiusque dolor.


45. in obitum Iacobi Fannii

Fannius Aonidum decus immortale sororum,
Illustris patriae luxque decusque suae,
Hic situs, at melior summo pars vivit Olympo
Hinc dolor est terris, gaudia magna polo.


46. in eundem

Fannius insignes post proelia longa coronas
Accipit, ac caelo nunc requiescit ovans.
Hunc igitur vatem vates quid fletis ovantem?
Gaudete, Empyreo gaudet en ipse Polo.


47. in eundem

Spiritus infelix, caeco dum carcere clausus,
Spiritus at felix te, Pater, usque videns.
Cum te ergo inspiciam Caelo, quas dicere grates
Quasque referre parem, Iuppiter alme, tibi?
5Semper habebo, canam semper tua nomina magna,
Caelorum rector, ac tua facta simul.
Fannius haec dixit, modo quo laetatur Olympus,
Dum videt immensi lumina mira Dei.


48. in obitum ex. Iosephi Fabricii

Dum petit alta pius iurisconsultus Ioseph
Sidera Fabricius, tunc polus omnis ovat.
Sensit et ante Iovem plorans ait invida mors, heu,
Celsa quid astra modo iureperitus adit?
5Cui Deus, immites tibi fas, sontesque tenere,
Subiecere istos fata tuo imperio.
At mites, iustosque nefas extinguere, habere
Divisum imperium cum Iove sufficiat.


49. in eundem

Immitis queritur mors, quod prostratus Ioseph
Sidera Fabricius nunc penetrare queat.
Cui Pater, hic quamvis laetetur spiritus insons,
Sons tamen usque tuo est subditus imperio.
5Quid modo conquereris? Tristes omitte querelas,
Non ruit ecce tuum, quin viget imperium.


50. in obitum ex. Ioannis Comini

Nos miseri sumus, at felix tu docte Ioannes,
Nam terram nos, tu regna superna colis.
Hic tenebrae, labor atque dolor, sed gaudia Olympo,
Summa quies, necnon lumina mira Dei.
5Quare igitur cives tua stamina rupta queruntur?
Invidia heu cives num premit Utineos?
Lumine num mentis sine sunt? Quae causa doloris?
Cum finem dederit Iuppiter ipse malis?
Utinei cives (nisi fallor) iureperito
10Eximio et iusto cive carere dolent.


51. in obitum Caroli Crassi medici doctissimi

Dum furit atque homines sternit mors invida, tellus
Iulia quos peperit, saevit et in miseros,
Obvius indignans Crassus fit Carolus illi,
Maxima lux Medicam Carolus atque decus,
5Aulentem quem Mors obtruncat saevior, at dum
Membra iacent, agilis spiritus astra petit.
Quin quoque fama volat factis extensa per orbem,
Tunc mors exclamans, hei mihi, vincor, ait.


52. in obitum Cornelii Frangipanis | iurisconsulti et oratoris celeberrimi

Frangipane decus Phoebique novemque sororum
Mercuriique, tibi haec disticha cuncta dico.


53. in eundem

Est dolor in terris, sunt gaudia maxima coelo.
Cur? Frangipanis quod modo ad astra volat.


54. in eundem

Nempe erat indignus, Corneli, te, optime, mundus,
Corneli patriae luxque decusque tuae.


55. in eundem

Fata tibi eloquium, Corneli, Iulia tellus
Quo obstupuit, summum moxque dedere polum.


56. in eundem

Mercurius ducit te ad sidera, ducit Apollo,
Frangipane, vident dum merita innumera.


57. in eundem

Fregisti eloquio regum fera corda potentium,
Corneli, eripiens corpora clara nece.


58. in eundem

Eloquium Frangipanis, nova carmina, musas
Iuliaci vates tollere ad astra parant.


59. in eundem

Membra iacent Frangipanis, sed spiritus astra
Alta petit: lacrimae sint, gemitusque procul.


60. in eundem

Nos terras colimus, tuus at nunc spiritus astra,
Frangipane, colit, sint tumulo ossa licet.


61. in eundem

Per mille en casus, per tot discrimina rerum,
Corneli, insignis sidera celsa petis.


62. in eundem

Mortales miseri, mortales undique caeci,
Felix, Corneli, qui loca celsa petis.


63. in eundem

Divitae valeant, fastus, turpisque voluptas,
Frangipanis ait sidera celsa petens.


64. in eundem

Exi, anima, ecce pius iudex est, mitte timorem,
Sic Frangipanis, dum moreretur, ait.


65. in eundem

Quis iacet hic? Frangipanis Cornelius ille,
Quem Tagus et Ganges, Antipodesque colunt.


66. in eundem

Mors cernens animam volitantem ad sidera, clamat:
"Cornelius vivit, hei mihi, victa fui."


67. in eundem

Dum mors prima cupit te, Frangipane, secundae
Tradere, tunc felix spiritus astra petit.


68. in eundem

Quid Frangipanis, mors, membra heu sternere tentas?
Nil agis, exultat spiritus ecce polo.


69. in obitum excellentissimi Ricardi Portunerii

Te, Portuneri, vatem legumque peritum
Qui non flet celebrem, durior est chalybe.
Huic quoque crudeles admorunt ubera tigres,
Mors digna est lacrimis namque, Ricarde, tua.


70. in eundem

Hic sita sunt Portuneri clara ossa Ricardi,
Sed non pars melior, sidera namque tenet.
Haec modo contemnit terras et gaudia videt
Humana, aspiciens lumina mira Dei.


71. in eundem

Iam Portuneri superavit spiritus astra,
Contemptis terris, queis bonus usque gemit.
Numina laetantur, tristantur terra, queruntur
Iuliadum vates, ploret utrumque forum.


72. in obitum Cillenii

Heu cito raptus obit Raphael Cillenius urbi
Iuliadum, quamvis vixerit ipse diu.
Namque erat imbutus tantis virtutibus, annos
Ut foret hic dignus vincere Nestoreos.


73. in obitum Erasmi Gratiani

Sidera Erasmus adit, summus laetatur Olympus,
Adria at hunc plorat, plorat et urbs Utinum.
Nec mirum, excoluit namque hic pia numina coeli
Et patriae, invictis profuit ac Venetis.


74. in obitum perillustris et excelentissimi medici Budii

Nocturna versare manu, versare diurna
Coi et Stagirae scripta diserta senum.
Hunc medicum, patriae lucem et decus omne iuvabat,
Hinc cito sanabat languida membra virum.
5Urbs Patavi hunc plorat medicum celebremque magistrum,
Hinc etiam urbs Venetum flet, decus Hesperiae,
Iulia et ora simul lacrimas effundit et omnis,
Qui non flet, ferro est durior et chalybe.


75. in eundem

Divitias fulvo congessit Budius auro
Et sophiam vigilans nocte dieque tegens,
Non tamen hic tumidus fuit ut pars magna virorum est,
(Quod decet) at gravior et sophus et locuples.


76.

Heu fuge nunc terras, ubi mors dominatur et horror,
Morborumque cohors, Mars et ubique furit.
Huc propera, invenies pacem, nova gaudia vitam
Grataque luminibus lumina mira tuis.
5Nuncius immensi Iovis haec Cillenius inquit,
Audivere pios Luna Venusque sonos.
Cilleni hinc celebrem petiit Cillenius orbem,
Desertis terris Iuliadisque suis.


77. in obitum Citadini Fratinae

Conditus hoc parvo magnus Fratina sepulchro
Modo, et externis, fide miselle, modis.


78. in obitum excelentissimi iurisconsulti Vincentii a Porta

Doctorem a Porta mors sternere pallida tentat,
Doctores cupiens vincere mox alios;
Denique prostrato hoc Dea saeva, en vicimus, inquit,
Doctores. Contra quis ferat arma Deam?
5Cui cito se opposuit iuvenis praestantior alter,
A Porta doctor, tunc Dea terga dedit.


79. in obitum Aloisii Luisini medici, fratris sui, et | de elogio sive testamento eiusdem ad Eustachium fratrem quem | hortatur ad dandam sibi suam porcionem

Corpora qui eripuit diris mortalia morbis
Observans Coi dogmata prisca senis,
Conditur hoc tumulo, sed spiritus ima petivit
Tartara, nam sola hac Tartara digna anima,
5Namque odit moriens insontem ex fratribus unum
Quem semper vivens finxit amare magis.
Quin infelix anima Aetherias volitavit ad auras,
Gaudia et astrigeri possidet alma poli.
Nam fratrem haud sprevit moriens, quem semper amavit,
10Tunc fuit at miseri mens agitata malo.
Hunc bene non novit properans heu scriba furentem,
Sic mihi tu causa es heu, Figoline, mali.
Non falsus, magis imprudens tu scriba fuisti,
Laesisti et nolens me medicumque simul.
15At tua mi absenti noceat ne culpa, probetur
Hic furor, innocui fratris et altus amor.
Sic namque elogium reddetur, Figole, nullum,
Assis reddetur dimidium mihi.
Nec quoque dum fient haec, tu indignabere, frater,
20Eustachi ac capies, quod tibi iura dabunt,
Atque animo volves divinum dogma, quod inquit
Quod mihi tu facias, quod tibi vis fieri.
Hoc quoque, mi frater, lex scripta exspostulationis:
Partem igitur, frater, da sine lite mihi.
25Nonne ego sum senior frater? Dilectus et idem
A medico, partem da sine lite, rogo.
Nos sumus en gemini fratres, nam iurgia, lites
Non sint, sed regnent pax, amor, alma quies.
Quare age, sponte mihi partem concede bonorum
30Litibus omissis, nam patet ille furor:
Non sol terrarum flammis opera omnia lustrans
Sic patet, aut summi lumina clara poli.
Ille ambos fratres moriens vocitabat, at absens
Ignarusque mali frater uterque fuit.
35Quin de me hic etiam semper iucunda locutus,
Hinc satis heu frater cernitur ille furor.
Si fuit ergo furor, partem concede roganti
Facque satis fratri, qui modo iusta petit.
Rem facies gratam fratri, qui morte subacta
40Exultat coelis numina conspiciens.
Rem facies gratam genitori et fratribus almis
Inter felices qui modo sunt animas.
En liquere omnes isti nos partibus aequis
Haeredes, medicus sensit idemque pius.
45Audi ergo fratrem, frater, nec sperne rogantem,
Sed fac sim semper ut memor ipse tui.
O utinam medicus noster modo carperet auras
Aetherias, nam non tristior haec peterem.
Sed cum Diis placuit terras hunc linquere parvas
50Atque amplas sedes nunc coluisse poli,
Negligis heu mihi cur, frater, concedere partem?
Concede hanc fratri, frater amate, rogo.
Nec mihi tu opponas quod sim sine prole. Quid obstat
Hoc mihi? Me fratrem sufficit esse tuum.
55Nonne etiam prolem nobis dare numina possent?
Nonne motus varios heu vagus orbis habet?
Nec quoque mi opponas, te haeredem linquere fratrem
Ut facile uxorem fas reperire foret.
Partis namque haeres poteras reperire: quid eheu
60Spernere me licuit? Non ego frater eram?
Nec medicus sprevit fratrem, carissime frater,
Nam bene me novit ingeniumque meum,
Ingenuumque animum, quin summum novit amorem
Quo semper fratrem prosequor atque domum.
65Ergo modo noli frater contemnere fratrem,
Temnere nam fratrem non licet innocuum.
Nec mihi tu opponas, mihi quod iam pauca relicta,
Exegit factum namque coacte quidem:
Perveni ad Venetam sine nummis maestus ad urbem,
70Nautae et caupones quos prius acceperant.
Nummis ergo carens exegi pauca misellus,
Accepi et libros ne cito distraheres.
Nec mihi tu opponas, quod tunc mihi dicere contra
Fas fuit, aere carens dicere quid valui?
75Quid moror at multis? Exaudi quaeso rogantem
Me fratrem, frater, si modo iusta peto.
Ast ego iusta peto, ut docui, concede libenter
Ergo dimidium iam sine lite mihi.
Sint procul a nobis lites, sint iurgia, frater,
80Atque ira ad dedecus, interitumque trahens.
Inter nos vigeat, frater, concordia, amorque
Et pax atque fides, denique et alma quies.
Sic Deus optatum concedes maximus aevum
Uxori et natis, et bona cuncta tibi.
85Atque ego semper ero tecum, te et semper amabo,
Prolis erit nobis curaque summa tuae.
Dii precor, heu superi, tristes prohibete furores,
Numina nosque piis cernite luminibus.
Aetherias gemini fratres modo carpimus auras,
90Nam tot nos fratres deseruere cito.
Franciscus medicus, Bernardus iureperitus
Atque alii quorum nomina me ad lacrimas
Compellunt miserum, quis namque heu talia fando
Temperet a lacrimis et gemitu abstineat?
95Hi sunt, queis cum nos dum fata Deusque sinebant
Edimus et bibimus, lusimus atque simul.
Mox superum iussu terras liquere iacentes,
Assumpti astrigeri sidera ad alta poli.
Vivimus ergo duo fratres sine amore Tonante
100Contempto, heu vigeat pax, amor, alma quies.
Neo mihi tu opponas, quod sit mihi coniugis ampla
Dos, felix aevum ducere qua valeam.
Innumeri heu possunt casus contingere queis dos
(Quod Deus avertat) hac sine dote simus.
105Praeterea (et tu crede mihi, nam vera fatebor)
Dotales fructus non mihi sufficiunt.
Mercedem exposcunt famulae, domus atque locator,
Atque alii quorum nomina fine carent.
Postulat et partem mea vita ac postulat uxor,
110Hinc defit citius redditus iste mihi.
Quare age, iam tandem, frater, succurre roganti,
Da mihi quod petii dimidiumque libens.
Fortunata anima en medici tibi praecipit, audis,
Quod partem hanc tribuas, frater amate, mihi,
115Natorum et genitor magna stipante caterva
Cum matre en frater imperat, audis, idem.
Noli audire virum qui quaerat dicere contra,
Non amat hic nostram nam (mihi crede) domum.
Mandata at fratrum praecedant atque parentum,
120Diligit haec nostram nam pia turba domum.
Si sapis, haud temnes fratrem nec dicta tuorum
Nec mea iurat dabis dimidiumque mihi.


80. in fratrem lugentem uxorem defunctam

Si Deus est genitor, coelum qui numine complet,
Hic tibi nempe magis frater amandus erat.
Tu tamen uxorem ploras noctesque diesque,
Assuetus sociam semper amare magis.
5Errasti, frater, nam sit licet uxor amanda,
Hic mage amandus erat optimus usque Pater.
Hunc igitur magnum tu errorem corrige amore
Divino et plenus erige ad astra animum,
Parcius et plores sociam, quam semper amasti,
10Haec nam grata Deo sidera celsa tenet.


81. in obitum Octaviani Manini

Grando, lues horrenda, fames ac proelia regnant,
Regnat ubique timor, regnat ubique dolor.
Felix Octavi, miseras cui linquere terras
Posse et adire datum regna beata poli.


82. in eundem

Sat miseris passus terris, Manine, fuisti,
Iam merita astrigero sunt tua digna polo.
Sic pater atque animam ad felicia regna vocavit
Ac pietate gravi munera magna dedit.


83. in eundem

Te flent Pierides, luget te summus Apollo,
Plorat Utina, undis urbs sita et Adriacis,
Quin totus lacrimas effundit tristior orbis,
Gaudia laeta tenent sidera sola poli.


84. in eundem

Dum male torquebar dira miser usque podagra,
Vivere dicebar, mors licet illa foret.
Hac modo at ereptus dum felix ducere vitam
Caelestem incipio, falso obiisse feror.


85. in eundem

Pierides lugent, queritur crinitus Apollo,
Utinei cives sidera saeva vocant.
Pectora percutiunt Veneti, laniata capillos
Livia cara uxor flet, sobolesque gemit.
5Docte Manine, secant tua nunc quod stamina Parcae,
Dignus eras Pylios qui superare dies.


86. in eundem

Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
O dulcis coniux, dulcior o soboles?
Vos magis at grates regi modo dicite Olympi
Pellentes lacrimas tristissimamque simul,
5Namque mea eripuit nodosa membra podagra,
Mecum ferre iubens me mea ad astra bona.
Auxit et ista modis divina lumina miris,
Sint igitur lacrimae, sint gemitusque procul.


87. in obitum excellentissimi Oriphili

Corpore cum multos pugnavit spiritus annos,
Hunc ferus ac pressit plurima lustra dolor.
Successit requies post proelia postque dolores,
Cum placuit Domino, qui regit astra, pio.


88. in obitum Iulii Arcani iurisconsulti clarissimi

Iuliadum lux, arca potens celeberrima legum,
Non hoc marmoreo situs est Arcanus in antro,
Membra caduca iacent, sed spiritus astra petivit.
Illic praefulgens consultos iure moratur,
5Qui miseras dictis viduas miserosque pupillos,
Consiliisque iuvant, opibus miserosque clientes,
Immites alios manet horridus ultor Avernus.


89. epitaphium in obitum Francisci Amulii viri optimi, poetae et scribae peritissimi

Amulii hic sita sunt mortalia membra sepulchro,
Lucide morte carens spiritus astra tenet.
Flet celebrem vatem, lucemque decusque suorum
Iulia terra parens; sed polus omnis ovat.


90. in obitum excellentissimi iuvenis iurisperiti Gasparis Paulini

In terris tibi, Gaspar, erat deserta voluptas,
Dum praestare foro quaeris opem miseris,
Nocturna ac versare manu, versare diurna
Leges atque pii dogmata sancta Dei.
5Hinc Pater aeternus modo sidera ad alta vocavit
Ter felicem animam, doctor amice, tuam,
Lux ubi et alma quies regnant, moderator Olympi
Cernitur, angelici sunt sociique chori.
At vos Paulini vestigia clara sequentes
10Quaerere, doctores, discite regna poli.


91. in obitum Ioannis Mariae Platei Prioris | notariorum collegiatorum ac viri optimi

Ut, Platee, tibi placuit describere multum
Ac struere, argento quaerere et arva novo,
Sic quoque sarcophago placuit tua condere membra,
Parere aeterno caelicolumque Patri.
5Hinc modo dicendum, dare quod, Platee, placebit
Regi summo animae regna beata tuae,
Nam iustis quae non tribuit bona Iuppiter? Hinc te
Non ploro, nam flens invidus ipse forem.


92. in obitum Ioannis Emiliani canonici Utinensis

Aurea cum felix properaret ad astra Ioannes,
Cynthius occurrit Pieridumque chorus,
Surgit et astrigeri summus moderator Olympi
Atque omnes superi, tum Pater ista refert.
5"Macte novo ingenio iuvenis, sic itur ad astra,
Sternitur et mors sic invida, saeva, ferox.
Nobiscum iam, nate, mane, fructusque laborum
Percipe et haec tutus regna beata cole."


93. in obitum Ioannis Emiliani

Clauditur his Ianus, nec pax est ulla neque ullus
Gaudet, at in tota cernitur urbe dolor.
Nec mirum: antiquo hic noster nam distat ab illo,
Hic bonus, ille minax et furibundus erat.


94. in obitum Sini

Ingeniosus erat Sinus, Phoebeus alumnus,
Lux et Pieridum, Iuliadumque decus.
Hoc erat indignum vulgus, tellusque poeta
Sustulit hinc vatem sidera ad alta polus.


95. in obitum reverendi theologi

"Ecce arcem genitor, quam tu mihi, summe, dedisti,
Obsidet hostilis magna caterva, fera.
Ter Pater auxilium, mihi nam mala multa minatur
Quam sine te audentem vix tolerare queo."
5Sic moribundus ait pietate insignis amicus
Cui Pater omnipotens: "Quam petis, en fore quem,
Namque mea immites hostes nunc dextra fugabit
Prosternetque tibi regna dabitque poli."


96. in eundem

"Si dixi vivens, fiat tua recta voluntas,
Non mea, telluris rex, maris atque poli,
Cur quoque idem moriens non dicam? Dicere cogunt
Sic tua me pietas atque paternus amor."
5Rettulit haec moriens, timuit qui numina frater
Quem Deus orantem sustulit ad superos.


97. in obitum excellentissimi Bernardi Locatelli medici | octo epitaphia

Ergo bonum vatem, medicum quartana peritum
Aggressa ad Stygias ire coegit aquas?
At vos, Iuliadae et medici vatesque latentem
Contra hanc ferte pii tela timenda cito.
5Hanc quoque devoveat semper mea musa furentem
Et quem non istam tollere ad astra pudet.


98. in eundem

Ossa iacent medici Locatelli hoc marmore, ademptum
Quem modo conqueritur Iulia terra sibi.
Plorat Utina magis, quartanae et devovet ignes,
Ausa quod est medicum sternere dira senem.
5Desine tot lacrimas sed fundere, totque querelas,
O Patria, exultat quem periisse putas.
Fama volat celebris facunda per ora virorum,
Spiritus aetherios pervolat usque choros.


99. in eundem

Dum, Locatelle, cadis, luget tua Iulia tellus,
Pierides moerent, Pieridumque Pater.
Quin Cousque senex, Stagirae et magnus alumnus
Te medicum plorant eximiumque sophum.


100. in eundem

Sol caput obscura nitidum ferrugine texit,
Dulce decus Phoebi, dum, Locatelle, cadis.
Hunc caput ostendat nitidum, Locatelle, rogato
Terrarum fructus, nam sine sole ruunt.


101. in eundem

Dum mortem, Locatelle, tuam meditantur amici,
Auras quae prohibet carpere te superas,
Linquere et uxorem, patriam, natosque minores
Et rura et socios, caraque cuncta iubet,
5Te miserum inclamant, variosque effundere questus
Et lacrimas, gemitus innumerosque solent.
Flentibus at sociis dum occurrunt gaudia coeli
Quae, Locatelle, tibi fata dedere pia,
Expellunt lacrimas, tecum esse atque aethere vellent
10Et fortunatum te, Locatelle, vocant.


102. in eundem

Me, Pater alme, iubes terras, cunctosque labores
Uxorem, natos linquere nunc, patriam,
En genitor, linquo, ast animam, cum coniuge natos
Et patriam blandis respice luminibus.
5Nate pie, huc properes, capias fructusque laborum
Hic animae gaudens aetheriique chori.
Caetera curabo, quae (scis) mea magna potestas
Servat, sed superes tu, Locatelle, polum.


103. in eundem

Desero nunc terras ac te, celeberrima Utina,
Namque hominum Genitor me vocat atque Deum.
At medici superant celebris decora alta Galeni
Quos modo morborum pessima turba timet.
5Hos teneas medicos, queis tuta es, maxima Utina,
His blandire viris, optima Utina, vale.


104. in eundem

Curavi illustres homines, ignobile vulgus,
Detrahit at vulgus, quis putet ista? Mihi.
Atque ait, arte mea poteram quod tollere febrem,
Quae nunc me oppresso sternere cuncta parat.
5Non licet at medicis omnes expellere morbos,
Interdum his maior morbus, at usque Deus.


105. in obitum Philippi Frumentini | civis Civitatensis optimi

Quis iacet hic? Frumentinus, quo iustior alter
Doctior in tota non fuit Ausonia.
Sed ne erres, repeto, membra hoc sub marmore claudi,
Spiritus et felix iam sedet ipse polo.
5Exitus iste manet iustos, ast impia turba
Traditur a summo Tartara ad ima Deo.


106. in eundem

Multa tulit, fecitque pius, sudavit, et alsit
Hic Frumentinus pro Patria atque suis.
Nunc felix caelo meritis pro talibus alto
Gaudet, sint lacrimae, sint gemitusque procul.


107. in eundem

"Me socer Eustachiusque vocant, duo fulmina Pelii
Et Patriae quondam luxque decusque suae.
Quid nati dicam, vestris (rogo) cordibus usque
Sit divinis honos, sitque anima ac patria.
5Sidera ad alta volo, vos haec mandata Parentis
Servate et Dominus praemia magna dabit."
Edidit haec Frumentinus, tum laetus ad alta
Deserto mundo sidera fecit iter.


108. in obitum reverendissimi Pauli Bizantii | vicarii reverendissimi Ioannis Grimani Patriarchae

Multa vices gessit Grimani lustra Ioannis
Ac tandem hoc Paulus conditus est tumulo.
Ossa sed hic Pauli sita sunt, nam spiritus astra
Possidet, hinc questus, hinc lacrimasque procul.


109. in obitum Paulae Luisiniae | nobilis matronae Utinensis

Aetatis decimo quinto anno ducta puella
Pulchra fui ad celebris dulcia tecta viri,
Postque decem menses iucundos edere natos
Incepi, impleta est queis cito magna domus.
5Sed mox innumeros infelix mater alumnos
Extinctos vidi, funera et ipsa viri.
Nunc post lustra decem sex, condita membra sepulchro
Sunt mea, sed laetus spiritus astra tenet.
Maximus hinc demens, qui nunc mea funera plorat,
10Nam dolet ipse bonis dum mala flere putat.
Quis scit, an incipiat mage lividus esse nefandus?
Sed magis hinc discat nunc bene obire diem.


110. in eandem

Vos tandem video, nati, dulcissime coniunx,
Te quoque conspicio, convenioque libens.
Hic natas linquo neptes carumque nepotem,
Quos semper docui dogmata sancta Dei.
5Nos servet Genitor, moriens haec Paula parenti
Laetantemque animam tradidit illa pio.


111. in obitum Barbarae Iustae uxoris Vincentii Iusti | viri doctissimi ac poetae celeberrimi

Illustres vates peperit quos Iulia Tellus,
Tempora queis lauro cinxit Apollo pater,
Barbara Iusta polum petit, hanc celebrate sonoros
Audiat Eous, audiat Occiduus.


112. in eandem

Iuste, tuae domui prospexit pronuba Iuno,
Dote suscepta est plurima nam soboles.
Nunc quoque consuluit tibi vatum rector Apollo,
Dum voluit vatem te superesse suum.
5Quare his innumeras nunc incipe dicere grates,
Solus et amborum maxima facta cane.
Carmina nec mortem curabis pangere contra,
Barbara nam felix sidera celsa tenet.


113. in eandem

Corduba quem genuit, sileat, nam Iuppiter omnem
Optimus et Superum curam habet atque hominum.
Ergo quid immenso iuvat indulgere dolori?
Iuste, feras carae coniugis interitum.


114. in obitum Goselini epigrammata multa

Marmoreo sita sunt Goselini hoc ossa sepulchro
Qui fuit ingenio clarus et eloquio.
Huius magna volat totum modo fama per orbem,
Quin etiam felix spiritus astra tenet.
5Sic superata iacet mors, hunc dum vincere credit,
Sic mortem virtus perdere summa solet.


115. in eundem

Vim Goselini metuens mors pallida miram,
Eloquii magnum consiliumque senis,
Demisit febrem, qua lingua exaruit aegri,
Ingenuumque dolis sic necat illa virum.


116. in obitum Dominici Venerii patricii Veneti celeberrimi

Dominicus Patriae virtute Venerius almae
Profuit insigni, consilioque pio,
Quin patriae eximiae, patriae quid spiritus orbis,
Terrarum hic celebris luxque decusque fuit.
5Pieridas coluit sophiamque, hinc possidet astra,
Felix hincque volat docta per ora virum.


117. in obitum Pomponii Taurelli Parmensis viri celeberrimi

Hoc sita sunt Pario Pomponi marmore membra
Qui vixit carus regibus innumeris,
Quin etiam Regi, complet qui numine caelum
Virtutum cumulo quo decoratus erat.
5Hinc pia Parma suum celebrem complorat alumnum,
Dux quoque flet, Parmae gloria et Ausoniae,
Quin populi lacrimas fundunt ob funera magni
Taurelli, Heroum qui decus omne fuit.
Lumine at indutus coelesti fulget Olympo,
10Virtutis meritum praemia tanta manent.
Discite mortales radios coluisse nitentes,
Virtutum et vitiis terga dedisse feris.


118. in obitum Iacobi Critonii | iuvenis litteris et armis celeberrimi

Principis irati transfixit dextra Iacobum,
Heu iuvenem, quo non doctior orbe fuit.
Ast haec permisit Divum Pater atque hominum Rex,
Nam iuvenis sapiens aethere dignus erat.
5Longinquam hinc patriam vocitavit terque parentem,
Et dixit moriens, parcite, sic cupio.
Hinc etiam amissum plorat maesta Adria vatem,
Atque patrem sophiae plorat et Ausonia.
Ast etiam celebrem luget nunc Scotia alumnum,
10Quin etiam luget Mantua, qua cecidit.
Critoni, miseros flentes solare, Tonantem
Qui summum summo conspicis Empyreo.
Optime Critoni, caros ne despice amicos
Merentes passim Iulia quos genuit.
15Sic maerent, animo dum maxima dona revolvunt
Heu sua, morte tua, non bona magna poli.
Nam quis ploraret tua maxima praemia volvens,
Et quis non fleret te sine in orbe iacens?
Hinc parcas, nam tunc nos gaudia summa tenebunt,
20Cum tecum aspicient lumina nostra Deum.
Quid non, Critoni, tunc lumina nostra videbunt,
Cum cernent oculis qui videt omne suis?
Nunc igitur permitte tuos plorare sodales,
Aeternum et felix cernere perge Patrem.


119. in obitum Francisci Venerii | patricii Veneti celeberrimi

Franciscus, sophiae decus, ille Venerius, almae,
Et Venetorum, celebri conditur hoc tumulo.
Siste, viator, iter, ne erres, namque ossa sub isto
Sunt saxo, at felix spiritus astra tenet.
5Quin quoque praestanti virtute exorta per orbem
Necnon docta virum fama per ora volat.


120. in obitum F. Luisini

Praesens vita brevis, variisque referta periclis
Et fletu et curis innumerabilibus,
Vita futura aeterna, caret cunctisque periclis,
Et fletu et curis, exuperatque bonis.
5Quicumque ergo bonum Luisinum plorat ademptum,
Incipiat grates dicere caelicolis.


121. eiusdem

Franciscum nunquid Luisinum fletis, amici?
Extinctus non est, parcite iam lacrimis!
Quin felix fruitur vera nunc aethere vita,
Qua nemo ante quidem funera habere potest.
5Quare agite immensum luctum cohibere, sodales,
Cum pius huic dederit praemia summa Deus.


122. in obitum Euripidis

An quisquam putat esse deis mortalia curae
Et placida innocuos cernere mente viros?
Ecce cothurnati vatis pia membra Molossi
Dentibus ut captam dissecuere feram.
5Crudeles superi, crudelis tu quoque magno
Nata Dimante uberis rege et amata Soli,
Quam nihil insontem puduit conscindere vatem
Quem propter volitas docta per ora virum.
Quid tibi? Et immeritis iacio mala iurgia divis?
10Tergeminae hoc Parcae num statuere nefas?
Tantane censemus voluisse piacula mortem?
Criminane obicimus ista, Diana, tibi?
Dicite, Pierides, quibus omnia noscere fas est,
Horrendae fuerit quis pia causa necis.
15Invidia attribuit multos ut sensit honores
Euripidi, et summos hunc celebrare viros;
Extemplo Emathiam properans accessit ad urbem
Ac triplices mira convenit arte viros,
Orat Anaxagorae veterem deperdere alumnum,
20Atque velint canibus dilaniare suis.
Illi acreis dicto citius paravere Molossos
Ac subito vatem diripuere pium.
Sic miser occumbens iucundam linquere lucem
Cogitur, infernos et penetrare lacus.
25Heu tali non digne obitu, venerande poeta,
Sicne es ab infanda proditus invidia?
Phoebe pater, lacerum iam miserate poetam
Confode hanc calamis terque quaterque tuis.


123. ad illustrissimum Michaelem Fuscarenum praesidem | et perillustres Septemviros amplissimae Urbis Utinensis

Illustres Proceres, Utini decora alta vetusti,
Cultores virtutum atque aevi gloria nostri,
Quos amat aetherius summi Regnator Olympi,
Accipite ore hilari Luisinae carmina Musae,
5Quae referunt Urbis laeta acta ac Praesidis aequi,
Post data sceptra duci Memo sine fine colendo.
Retulit ut praeses Venetam lux magna suorum,
Quem punire iuvat sontes, frenare superbos,
Et servare pios, pia numina sancta timentes:
10Quod sedet in solio Memus dux optimus alto
Et duce laetantur celebres populusque patresque,
Urbs mota est Utini Venetam fidissima patrum,
Qui Veneti, ut sanguis sunt cari, ut spiritus ipse.
Signaque laetitiae ostendit quae plura fuerunt.
15Fecit idemque bonus praetor, qui novit et ipse
Insignem Memum, nulli pietate secundum.
Civibus a septem claris comitatus ad aedem
Innumerisque aliis incedit Virginis Almae
(Est Urbis maius templum), tunc dicere grates
20Incipit atque omnes pariter, quod numina caeli
Curam habeant Venetum atque Utini patriaeque Parentis;
Tres quoque praestantes cives urbs legis et illis
Iussit, ut efficiant, fidos quae egisse parentes
Annales referunt, quibus illi haud cedere debent.
25Hoc nempe effectum est; ut sic virtutibus omnes
Illustrem et meritis Memum dignoscere possint,
Moribus et raris ingentemque