previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


34. ecloga Thyrsis

Forte super tenero proiectus gramine Thyrsis
Pascentes vario mulcebat carmine tauros,
Et virides pulchram resonabant Phyllida silvae;
Cum tenues prima indutus lanugine malas
5Affuit, et tristi sic coepit voce Menalcas.
1 Ipse quidem molli dum captas frigus in umbra,
Et tenerum fragili deducis arundine carmen,
Nos heu perpetuis obiecti fluctibus olim
Iactamur, vacuasque errando ducimus horas;
10Ex quo praeruptis veniens ex alpibus imber
Assidua laetas foedavit grandine terras,
Quas inter placido percurrit Mesulus amne
Caeruleos densa praetextus arundine crines.
2 Nos quoque diluvio ex illo rerum omnium egeni
15Fugimus: at dives parvo post tempore Moeris
Hospitio excepit grato, armentique magistrum
Esse dedit, pastasque etiam numerare capellas.
Et nos Phyllis amat misere formosa puella,
Quae Satyros calamis, Phoebumque lacessere voce
20Audeat. Hanc multos nequicquam arsisse per annos
Alconem fama est, cui quina armenta per herbas,
Et bis quinque greges altis in montibus errant.
3 Desine plura, puer. Fuit et sua cura Menalcae:
Nunc Veneris flammas, teneros nunc odit amores.
4 25Nos equidem terras alio sub sole iacentes
Ibimus, et Libyae steriles mutabimus agros:
Ipsa tamen dominae profugum sectetur imago,
Formosamque omnes resonabunt Phyllida silvae.
5 At memini cum forte gravis contagia morbi
30Invasere tuas bruma veniente capellas,
Formosam nullae resonabant Phyllida silvae.
Te felix pleno circumstat Copia cornu:
Ah dolor! ipse famem dura vix glande repello.
6 Ergo ubi funereum in cinerem pallentia membra
35Solverit atra dies, Stygiamque innabimus undam,
Si quis amicitiae sensus tellure sub ima est,
Ergo ubi funereum in cinerem pallentia membra
Inter felices animas, et ditia regna
Tunc etiam nostrum cantabit fistula Moerim.
40Ille sui pecoris curam mihi credidit, illi
(Quod mirere) etiam multum mea carmina curae.
Nam cum Cassategi pratis Corydonis ad ulmum
Lyctius alternis mecum certavit Amyntas,
Iudicio illius victus mihi cessit Amyntas,
45Depositumque etiam mea fistula rettulit agnum.
7 Fortunate puer nimium, tua si bona noris!
Hic inter gelidos fontes, et pascua laeta,
Et densas corylos, sacraeque examina quercus
Felicem vacuo traduces pectore vitam:
50At nos per varios casus miseranda sequemur
Exsilia, et toto fessi iactabimur orbe?
Nec dabitis finem, crudelia fata, laborum?
8 Non semper gelidis effundit nubibus imbres
Iuppiter, aut vasti feriunt cava littora fluctus
55Semper, et iratis strident Aquilonibus aurae.
Tu quoque vesano finem sperare dolori
Aude, hospes. Forsan miserum meliora sequentur.
9 Alta prius certos requiescent flumina cursus,
Grataque pascentes fugient virgulta capellae,
60Quam fortuna modum nostris imponere damnis
Annuat, incoeptumque velit mutare tenorem.
Hoc nobis quondam memini praedicere Mopsum,
Cum mea bis septem nondum aetas viderat annos.
O pecus, o dulces quondam mea cura capellae,
65Et semper teneris vernantia floribus arva,
Vos ego non aliquo infelix post tempore visam?
Inque peregrina moriens tellure recondar?
O potius subito pigrae telluris hiatu
Devorer; aut magno pro munere solus in altis
70Exponar silvis Numidarum praeda leonum.
10 Huc ades, o miserande puer; iam vesper Olympo
Surgit, et alma dies primae decedere nocti
Incipit, errantes herbosa ad flumina tauros
Ducam ego, mox saturos cogemus ovilibus agnos.
75Hic poteris nostrum post coenam visere Moerim,
Illius et verbis aliquam sperare salutem.

1 Menalcas

2 Thyrsis

3 Menalcas

4 Thyrsis

5 Menalcas

6 Thyrsis

7 Menalcas

8 Thyrsis

9 Menalcas

10 Thyrsis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: