previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. de se aegrotante

Ergo adeo coeptum peraget Mors impia cursum,
Ut post eversae tristia fata domus,
Me quoque surripiat primo vix flore iuventae?
Et nostra exiguus iam tegat ossa lapis?
5Di, quorum auspicio communes hausimus auras,
Parcite nunc vitae rumpere fila meae:
Parcite, si vestros suspexi semper honores,
Si nullo infecta est candida mens scelere.
Non prius ac caeli cursum confecit, Ibero
10Tingit anhelantes gurgite Phoebus equos:
At nunc perpetuam nobis Mors pallida noctem
Portat, et infernos cogit adire lacus.
Et nondum est rugis facies mihi languida, nec dum
Infecit nigras alba senecta comas.
15Sic rosa vix laetum calathi pandebat honorem,
Cum cadit, et rutilo murice pingit humum.
Iane pater, nostrae quondam spes una iuventae,
Iam condes manibus lumina nostra tuis:
Iam me postremo tumuli donabis honore;
20Et cupies tantis non superesse malis.
Ast ego secura nequidquam mente parabam
Grandia mox Umbri dicere facta Ducis.
Ut validas olim bello devicerit urbes;
Quem tremuit victis pulcher Isaurus aquis:
25Ut nunc indomitos certet contundere Iberos,
Italiaeque gravi solvere colla iugo.
Haec heu Persephone, supremi nuntia luctus,
Vota dedit levibus diripienda Notis.
Saepe salutifero morbum depellere succo
30Tentavi: at nulla cesserat arte dolor.
Saepe deum supplex clamavi numina: sed non
Audierunt nostras numina surda preces.
Quod si tanta sitis, nostrae si tanta cupido est
Mortis, et effugii spes mihi nulla manet;
35Ah liceat saltem Elysios invisere campos,
Et fortunatae regna beata plagae;
Hic ubi cum molli Nemesis formosa Tibullo
Ludit; et est vati Lesbia iuncta suo.
Et mihi, qualis erit teneris comitata puellis,
40Occurret celeri candida Lygda pede:
Et dulces dabit amplexus, et basia iunget,
Iunget et optati gaudia coniugii.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: