previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. de Hercule et Hyla

Quid mirare, tuo si regnat corde Lycinna,
Nec cessat tantis te cruciare malis?
Crede mihi, non solus amas; Veneris puer omnium
Est divum, atque hominum maxima pernicies.
5Audisti ne, humeris caelum qui sustulit altis,
Ausus et inferni regna subire dei?
Ille idem tanto puerum dilexit amore,
Ut, seu nox alto surgeret Oceano,
Seu roseo terras vestiret lumine Titan,
10HERCULE cum magno candidus esset HYLAS.
Nulla dies miserum puero sine vidit amantem,
Nec cum tergemini corpora Geryonis
Sterneret, atque alios invictus mille labores
Imperio duri susciperet domini.
15Quin etiam Colchos peteret cum pulcher Iason,
Amphytrioniadae tunc comes ibat HYLAS.
Ibat HYLAS, clavamque gerens, Libycamque pharetram.
Qualis cum molli parthenice pluvia
Stat gravis, ac Phoebi radiis aspersa nitentem
20Dat lucem, Paphiae rarus honos Veneris.
Et iam Pleiades caelo caput attollentes
Linquebant sacras Nereidum choreas,
Cum Pagasae curvis e litoribus digressi
Currebant celeri per vada salsa rate;
25Quos comitabantur cinctae fulgentibus armis
Pallas, et ipsa potens caelicolum domina.
Iamque volans undis Nerei mirantibus, Argo
Mysorum claris urbibus appulerat.
Hic iuvenes pictis e puppibus egredientes,
30Deponunt altis membra sub arboribus,
Et molles sibi quisque toros bene olentibus herbis
Exstruit: intonso creverat herba solo.
At formosus HYLAS taciti per devia montis
Ibat luciduli sumere fontis aquam.
35Fons erat in silva puris argenteus undis,
Quem bicolore tegit populus alta coma.
Ac circum Paphiae densant umbracula myrtus,
Et parit assiduas aura benigna rosas,
Narcissumque, crocumque, immortalemque amaranthum,
40Et te flebilibus scriptum, hyacinthe, notis.
In medio faciles nodato corpore Nymphae
Ludebant sparsis per rosea ora comis;
Quae puerum cupido miratae lumine, cum vix
Illius molles tingeret unda pedes,
45Arreptum subito vitreum traxere sub amnem;
Ut quondam veris tempore purpurei
Stella volans, caelo noctis delapsa per umbram
Emicat, inque alto conditur Oceano;
Tunc laetus clamat summa de puppe magister,
50Candida felici pandite vela Noto,
Pandite; nam caelo superi bona signa dedere.
Sic ait, et placidis per mare fertur aquis.
At miser Alcides casu perculsus acerbo
Amissum toto litore clamat HYLAM:
55Litore HYLAM, furibundus HYLAM per devia quaerit;
Qualis turicremas parva iuvenca deum
Concidit ante aras: sed fati nescia mater
Non iam frondifero pascitur in nemore,
Nec dulcem puri libavit fluminis undam;
60Sed fertur celeri per nemora alta pede,
Omnia mugitu complens, si forte veniret
Bucula maternis obvia luminibus.
Sic heros, HYLA ingeminans, HYLA omnia replens
Errabat dubio per loca sola pede.
65Quantas ille fero profudit corde querelas!
Pallenti quantas ore dedit lacrimas!
Cum saepe optaret scopulo se mittere ab alto,
Aut vitam rapidis ponere fluminibus.
Interea curvo solvens de litore funem,
70Colchorum fines iverat Aesonides;
Quem desiderio pueri confectus inani
Mox sequitur lacrimans Amphytrioniades.
Hos tu sollicitos heroum doctus amores,
Disce libens durae ferre iugum dominae;
75Nec te iam pigeat quemvis perferre laborem.
Omnis amor longo vincitur obsequio.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: