Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


19. F. Venereo patritio Veneto | Iuliensi praesidi Venus

Surge (triumphatum nec enim tibi denegat ingens
Roma caput victamque deis languentibus urbem),
Magna parens Hadriae, vitreo cui vortice Nereus
Atque Athamanteis respirat fluctibus Ino,
5Cui pelagi mitescit hiems. Tibi concipit ignes
Phemonoe thyrsumque ferens Semeleius Euan
Et casti regina chori; tibi murmurat ultro
Virginea de rupe Helicon et maximus Hermes,
Tu quoque Caesareae limes quem prospicit ore
10Dantem iura foro prosternentemque minaci
Fronte nefas, qua sese udo de vertice Turrus
Praecipitat nostramque vado praeterfluit urbem
Robora vi convulsa trahens, qua tristia Cormus
Saxa domat pluvioque minax prosternitur amne.
15Sume lubens quodcumque paro, nec fistula vatum
Sordeat aut nostra modulatus arundine Phoebus.
Iulia vipereis infestans arva colubris
Alecto nostras Erebo sociaverat umbras
Civilisque movens atros discordia crines
20Tiliaventeas late populaverat urbes,
Cum Venus Hadriaco Neptunum vortice currus
Spumiferos exercentem blandasque foventem
Nereidas, miti sic questa redarguit ore:
"Quid querar aut Praeneste ferox aut tristia magni
25Fata Iovis, genitor, quod me Saturnia tantum
Persequitur nostrosque adeo malesana minores
Exagitat? Tu cerne meos ut iniqua severo
Iuliadas prosternat equo, quas turbida caedes
Ingeminet. Vix Hydra fugax flaventibus undis,
30Tiliaventeo vix unda potentior amne
Sufficiunt prohibere nefas, vix Sontius ingens,
Sontius infectas miseratus sanguine ripas.
Talis in Iliacum furias evexerat agmen,
Structa tridentifero cupiens evertere divo
35Pergama et infaustae peritura cacumina Troiae
Tydides, cum me furiis ingentibus ardens
Ingenti excepit telo atque ingentibus armis
Nube cava natum amplexam perque ipsa trahentem
Castra Agamennoniae fuerat qua exercitus alae
40Mitior et currus procul exercebat Achilles
Atracios magnumque fremens dabat Hectora leto.
Sic etiam Rutuli demens incendia Turni
Movit et Ausonias nimis indignata secures
Eumenidas ausit medio rapuisse barathro;
45Tum Lausus, tum contemptor Mezentius orbis
Astriferi et Latiae pubes sata margine ripae
Tristia Romuleo posuerunt arma Gradivo:
Hinc dirae passim strages, hinc orta Latino
Bella corymbiferaeque dederunt orgia matres;
50Ipsa tenens regina faces et mystica Bacchi
Tympana Labdacioque movens incendia thyrso,
Spargebat tenues per opaca silentia crines.
Hinc magnus furit Aeneas, hinc asperat iras
Turnus atrox tandemque mei sub pondere nati
55Corruit et Stygias fugit indignatus ad umbras.
Nulla tamen pietas, nullus praecordia divae
Lenit adhuc superum superoque potentior omni
Iuppiter, aut fati lex aut Themis optima divum?
Ergo meus sic ibit honor? Sic corruet ingens
60Iulia et irriguo circumflua moenia Turro,
Moenia Caesareis famulata securibus olim
Et pia Ledaeo complexa Aquileia Timavo?
Tu, pater, hanc compesce luem si turpia natae
Damna vides, si te Veneris primordia tangunt
65Et iuvat hinc nostros subolem tenuisse volucres.
Tu, pater, hanc misero demas e pectore labem".
Dixerat; haec vitreae Saturnius arbiter undae
Praerupto nitens scopulo et spumantibus arvis
Ora dedit Paphiae sinuosa per aequora divae:
70"Me ne putas, Cytherea, tuis divertere curis
Posse animum et duris nemorosae questubus Idae?
Me ne putas miseri latuisse pericula Turni
Et formidatas Latiali vertice turmas
Aut quae Turricolas agitat discordia cives?
75Novi equidem quodcumque refers, novi undique dirae
Iunonis crudelem animum et crudelia gentis
Funera quae vitreo colit exundantia Turro
Pascua et irriguam Cormi torrentibus urbem.
Tu vero quodcumque ferox Saturnia miscet
80Excidium, quascumque novat fors improba curas
Disce pati et lacrimis compesce fluentibus ora:
Sceptra etenim maiora dabo atque ingentibus utar
Auspiciis, ut signa tuus coelestia Caesar
Augeat et laetas iterum pube impleat urbes.
85Et iam caeruleis Hadriae circumfluus undis
Computat insignes annos Mavortius heros,
Computat et fasces venturumque aspicit aevum
Quo magis frenabit opes, quo Caesaris ingens
Excepisse forum mirabitur undique pubes
90Hunnia et immensos immensa parabit honores.
Aurea tunc passim meliorque novabitur aetas,
Aurea Saturnus miseris dabit ocia terris;
Tunc nullas pecori fraudes malus obstruet Augon,
Augon Marmaricae generatus sanguine Leucae,
95Augon Turricolis horror pastoribus ingens;
Sponte sua frondescet ager, sponte omnia silvis
Provenient multasque dabit sponte arbutus umbras.
Felix illa dies Venetos cui cernere fastus
Contigerit pompasque virum et surgentia plausu
100Agmina per laetas errare licentius aedes.
Hunc ego ceruleae reptantem fluctibus undae
Qua Venetum clarescit apex, qua murmurat ardens
Hadria et ingenti littus prosternit arena
Edocui quos Luna globos obversa ruetur,
105Quo rutilum fulgore caput circumferat et quo
Vortice pastoris teneros meditetur amores.
Edocui plectra Aonidum, quibus horrida movit
Tartara Bistonio stabulatus margine vates
Et flentes Orco Eumenidas et Cerberon ore
110Frendentem trifido Siculaeque elementa Maricae;
Saepe etiam didicit variis animata figuris
Semina Pyrrheasque manus et furta Promethei;
Unde coloratos ducat Thaumantia crines,
Unde genus pelagi et Nereidos Amphitrites,
115Post obitus num vita animis, post funera manes.
Praecipue quis honor superis, quid turbida quaerat
Iustitia et miti ridens Clementia vultu;
Mecum Erato Pallasque fuit, quique enthea rupis
Castaliae pineta legunt et maximus Euan,
120Euan thyrsigere metuendus cuspide Nysae.
Adde quod hic vestra gavisus origine duci
Nomen habet Veneris, nomen sibi vendicat ultro,
Diva, tuum et Paphiae meditatur murmura famae.
Postquam igitur flavo labentem vortice Mellam
125Terruerit victorque suas remeaverit undas,
Ingentes capiet fasces, ingentia Turri
Moenia et ingentes urbis per compita leges
Instituet totoque scelus procul auferet aevo.
Tunc nimium felix auroque potentior ipso
130Chloris eris, Chloris vitreum Natisonis ad amnem
Carmina Maeonio modulata ingentia plectro;
Tunc nimium felix stabulantem carcere Mopsum
Excipiet rursusque pios blanda hauserit ignes".
Haec deus, at genitrix Paphios enixa volucres,
135Laeta fluentisonis qua se Cypros exerit undis,
Sedato posuit tristes e pectore curas.
Ergo fausta dies et amato Cynthius orbe
Te nostris, auguste parens, immiscuit oris
Hunneamque dedit frenare potentius urbem,
140Ergo fausta dies nostris te immiscuit arvis.
Vive diu felix, nec amatum, Chloride, Mopsum
Despice nec Mopsi deductum pectine carmen
Aut quae Leucadio Sporenus murmurat auro.

20. Dominico Trivisano patritio Veneto | Iuliensi praesidi Turrus

Vos, nymphae, vitreis nymphae quas fluctibus ingens
Turrus alit multoque effusus nectare crines
Auget, Caesar et Hadriaco sub gurgite miscet,
Vos mecum hoc tenuate rudi modulamine carmen.
5Sic vestros numquam, proles Nepheleia, crines
Inficiat salsoque humectet marmore Nereus;
Sic rapidum genitor sub rupe coerceat amnem
Nec cautes aut saxa trahens ingentia ripas
Exeat aut sata laeta vado populetur iniquo.
10Tu vero, cui plectra movet Nysae arbiter Euan,
Enthea cui movet ora Charis sonituque fatigat
Tergemino et docta comit Tegeaticus umbra,
Dexter ades nec sperne coli nostrosque parumper
Sume deos dum bruma rigens Aquilonibus horret,
15Dum gemit Orithyia virum pernicibus alis,
Intempestiva fugientem gaudia nocte
Taenario demissa lacu et nigrantibus umbris.
Iam tua vexabat letali pectora motu,
Magne pater, vesana lues totamque per urbem
20Spargebat fatale nefas, cum fluctibus imis
Audiit indignum fati scelus arbiter uda
Qui Turri sub rupe cubat trifidoque vagantes
Castigat temone deas, ubi fluctuat ingens
Deucalion miscetque Austris humentibus imbres
25Sive Therapnaeos iterant ubi carbasa fratres
Victa mari tristesque gemunt incendia nautae.
Ocius humenti litua deus advocat omne
Concilium nymphasque ciet sub carcere caeco,
Spumanteis nymphas, patriae quibus ardua curae
30Saxa et pinifero nutantes vertice rupes.
Insignes capit aula deos et flumina summos
Impediunt graviora foros; minor excubat udo
Turba solo et vitreum nullo terit ordine limen.
Tiliaventeae primus volat arbiter undae;
35Maiestate ingens auctoque ingentior alveo
Saxa trahit vulsasque trabes domitoque superbit
Arcade torvus adhuc spoliatoque arduus hoste.
Barbarica mox fronte minax et turbine multo
Fella ruit parvusque trahit sua cornua Melo;
40Mox raucum Celina sonans atque impiger aureo
Stella sinu lymphisque fluens algentibus Hydra
Affuit et Naucelus et ingenti pater urna
Sontius ac Lemen flava maculatus arena,
Lemen Iulei gavisus arundine Phoebi
45Et qui septeno rorat deus arva Timavo,
Qui tauriformis circumsonat arva Natissae,
Qui fluctu, Varane, tuo et spumantibus Alse
Vorticibus magnumque vago Natisona meatu
Implicat et Cormo perituris incubat undis.
50Ut posita cunei tenuere silentia voce
Assurgit deus et multo venerabilis aevo
Excipit haec faturque senex: "Vos, enthea Phorci
Progenies et vera sali fluitantis imago,
Qui mecum rapido per levia saxa volatu
55Curritis et flavas Hadriae sinuatis arenas,
Scitis ut ingentem nostris in fluctibus urbem
Caesar avis atavisque potens, ut victor Iulo
Condiderit sublime forum Mavortius heros,
nomen adhuc servant populi dominoque tumescunt
60Iuliade magnoque deum venerantur honore:
Perdidit urbs serique Utinum dixere nepotes
Mutari sic cuncta valent fugientibus annis,
Huic ego, caeruleis Hadriae qua fluctibus ingens
Surgit apex Venetaque iubas leo mergit arena
65Horrenteisque armos horrenti fauce reclinat,
Virtute ingentem heroa atque ingentibus ausis
Delegi, qui sceptra ferens ingentia miti
Pace regat populos vitiumque coerceat omne.
Affuit Aonidum puero chorus et pater Euan
70Nascenti et diros modulatus arundine Phoebus
Terrigenas bellumque Iovis, nec grata Prienei
Vota, nec obscuras Satyro moriente Celaenas
Quique Amathusiacam saevo domat igne Cerastin,
Et flentes iuvenum turmas et pectora torquet
75Anxia captivoque senum trahit agmina curru.
Affuit et mater geminos enixa volucres
Grata Palepaphie qua murmurat unda columbae,
Qua Cypri sinuatur apex et turbine multo
Fervet hiems crepitantque effracto carbasa malo.
80Illum etiam Charites blandis complexibus, illum
Tergemino fovere sinu et spumantibus undis
Orchomeni matrisque piis aluere latebris.
Inde puer triplices vultus, puer entheus hausit,
Cura deum puer et triplici vocem extu1it ore:
85Hinc magnae nomen genti dedit, at dea summi
Nata Iovis Cirrhae per opaca silentia duxit
Ignotasque artes ignotaque carmina vulgo
Edocuit Getico, vates Rhodopeius Haemo
Qualia post miserae deduxit busta maritae
90Postque triumphatos aeterno carmine manes.
Mox coeli motus patriisque animata figuris
Semina primaevumque Chaos Titaniaque astra;
Quis deus humanam tacito regat ordine molem,
Siderea quis rupe tonet Siculoque malignos
95Igne premat noctisque fero sub carcere damnet;
Cur teneat convexa ratis, cur lubrica coelo
Anguis eat vitreoque solutus ab aequore Delphin
Miretur tenerae pallescere cornua Lunae;
Dura Lycaonias si poena coerceat aras
100Igne Thyesteasque dapes et furta Promethei,
Furta catenatos animis enixa labores,
Et quaecumque senex horto canit arduus et quae
Socratico natum sinu complectitur ingens,
Quae pubem Samiae Latiam docuere volucres
105Post cineres magnae devictaque pergama Troiae.
Iam patrium frenabat ebur fascesque tenebat
Caesareos nostrumque forum Chariteius heros,
Cum pubescentem divino pectore tabem
Corripuit fususque toro languentia traxit
110Viscera languentemque animam languentibus extis.
Qualis apex, Narcisse, tibi en seu turbine multo
Seu rapidis vexatur aquis et grandine saevi
Orbis anhelantesque gemit livescere crines,
Qualis et Oebalio percussus tempora disco
115Indignum Phoebi crimen procumbit humi flos,
Siqua illum duro pavidum ferit orbita curru
Pestis adhuc bacchatur atrox et inertia torquet
Ora lues perque ima viri praecordia serpit
Insinuans sese et multum fert ossibus ignem:
120Hoc igitur frenare malum medicamine multo
Cura subit nobis atramque avertere pestem.
Visceribus flammatur amor; vos, enthea mecum
Pharmaca, Paeonios mecum vos carpite ritus
Nec pudeat servire deos. Hic gramina poscat
125Quae summo tenet ossa iugo, quae Pelion et quae
Pindus alit pueroque senex patefecit Achilli;
Hic succos, Epidaure, tuos, hic gramina servet
Anguis et aeriae dictamnum vertice rupis.
Hoc patriae commune malum, en hoc impia nobis
130Fata parant crudele nefas; ciet ecce malignos
Plebs gemitu lacrimisque deos et maximus ordo
Et sexus dat vota minor, vota irrita coelo".
Annuit his flammata cohors totumque repente
Concilium Phoebi medicas accingitur artes
135Pharmacaque succosque legit, nec triste recusat
Ferre ministerium sociasque adiungere vires;
Ipse deus tormenta parat. Iam Latmius ibat
Endymion tacitaeque ferebat gaudia Lunae
Per noctem cum pulsa lues, cum pristinus ignes
140Accepit vigor et pestem corde expulit omnem,
Pestem atro prognatam Erebo et liventibus umbris.
Haec igitur sit fausta dies, hanc plurima circum
Laurus eat qua tu cumulato grandior aevo
Surgis et optatae gremium, pater, excipis aethrae.
145Haec tibi lux natalis eat victoque triumphans
Nestore Cumaei numerosos pulveris annos
Augeat et Phrygiae transcendat gaudia vitae,
Gaudia quae roseis Aurora cubilibus olim
Fovit inops animi clausoque oriente petivit.

21. ad Nicolaum Mocenicum | fori Iulii praesidem Carcer

Quae loca Taenario vates finxere barathro
Saevus ubi rabido Cerberus ore tonat,
Nonne sub obscuri foedo sunt carceris orbe?
Utraque non differt conditione domus:
5Hic resonant luctus, hic plurima mortis imago,
Hic fremit horrifero tracta catena sono;
Sisyphus hic premitur Tityosque extenditur ingens,
Tantalus hic refugas improbus auget aquas
Et quicumque suos audax nimis inquinat ortus
10Aut secat infanda membra paterna manu.
Ficta putes igitur Triviae loca, Gnosius aut quae
Aeacus et senior quae Rhadamantus habet.
Et tibi sint posthac miseri tormenta barathri,
Carceris horror, edax sanguinis ira, dolor.

22. ad Dionysium Contarenum | Catilina pro scribis

Impius in nostros saevit Catilina penates
Et coniuratus regna Cethegus habet.
Vulgus iners flammas et tela sonantia miscet,
Officium populus impietatis agit.
5Quid petat incertum est: vi non ratione movetur,
Vi quaerit nostras supposuisse manus.
Tu, pater, Hadriacae cui Tethyos enthea mater,
Cui Phaethontei surgit arena vadi,
Triste manu compesce nefas et fortibus ausis
10Frange tribunitiae seditionis iter.
Neu decreta velis, neu sanctum abrumpere coetum
Scribarum nostri quem statuere senes.
Aurato sic te solio labentibus annis
Aspiciam lato ponere iura mari,
15Qua Tartessiaco diffunditur aequore Triton
Et matutino Cynthius axe fugit.
Est operae pretium, si trux Catilina minatur,
Ut Cicero facinus exitiale premat.


23. Moeris pro eisdem

Dixerat: "Haec mea sunt, veteres migrate coloni"
Musa Bianoreis nobilitata modis,
Non quia tunc Moeris flaventia linqueret arva
Pulsus et undosi pascua laeta Padi,
5Sed mala vaticinans Utineae pectora turbae
Quae scelus, a!, dira seditione movet
Ut scribae cedant veteres et inutile vulgus
Res valeat nostri diminuisse chori.
Ergo numen habent vates et saecula norunt
10Eventura: deos Calliopea facit.

24. Gabrieli Venerio patritio Veneto | Iuliensium praesidi Caesar

Creditur occiduae Calpes Tirynthius audax
Victor amazoniaeque manus et flexilis Hydrae
Qua stagnat Lernaea palus torpentibus undis
Et lavat anguifero marcentes amne colubres,
5Qua latus Harpalice duro circumligat auro
Bellipotens spernitque toros inimica iugaleis
Et Veneris dulces natos et dulcia furta,
Pastoris Nemees donum, exitiabile donum
Prodigiis, Acheloe, tuis clavamque trinodem
10Siderea cepisse manu cui maximus Atlas
Terrigenae, cui terga Libys alesque Promethei
succubuit geminusque leo, nec rustica dona
Posthabuit deus aut animo despexit iniquo.
Sic tua Leucadium virtus, pater, enthea carmen
15Excipiat nobisque lubens assuesce vocari.
Neu tenues numeros, neu singultantia verba
Despice: Bistonio non dum madefacta Prieneo
Saxa vel Aonios monstravit Cynthius amnes,
Torvus ubi sonipes latus humectantibus undis
20Abluit et geminis ad coelum tenditur alis
Bellorophonteo suffusus pectora tabo.
Viderat Idalio rerum dispendia coelo
Iulius et passim tacito reptantia motu
Nostri damna fori caligantesque tenebras
25Iuliadum queis humenti circumflua Turro
Moenia, queis patrios saltus foedare parabat
Strymonii frenator equi, Rhodopeius heros
Tempore quo fines liquit Taulantia pubes
Illyricos, victae plorans incendia Clysae,
30Quo luctum, Scardona, tuum Oceanitides undae
Arvato flevere sinu et tentoria circum
Scythonii posuere viri. Iam Thracius ibat
Signifer et Geticae fulgebant cornua lunae,
Cornua Persephones diris animata figuris,
35Cum deus haec puro queritur miseratus Olympo:
"Turbine quo patrias olim viduaverat urbes
Saeva Iovis coniux et amoeni pascua Turri
Novit Arabs et quos Abyla supereminet et quos
Tardior ignavo circumsonat axe Bootes,
40Novit inops Garamas et arenivagus Cyrenes
Accola Cyniphiaeque nurus et corniger Ammon
Iuliadum civile nefas et inertia passim
Corpora fluctivago tellurem aspergere tabo.
Ecquid adhuc furor et tacito sub pectore serpit
45Ignis edax? Ecquid genuina fluctuat ira
Et trahit Eumenidas Erebo? Truculentior ecce,
Ecce (nefas) iterat clades et vulnere saevo
Nititur aerias Utini subvertere turres
Et quae praecipiti quondam labentibus annis
50Tecta iugo opposui (sic, dii, voluistis) amoeno,
Turrus ubi secat amne vias et gurgite multo
Hadriacum Tritona ferit, siquando malignae
Surrexere Hyades pluviosusve ingruit Haedus.
A! satis, a! fuerat taedis crepitantibus olim
55Caesareos fumasse lares et maxima labi
Atria, quae vitreus praeterlabentibus undis
Romatinus et ingenti Concordia vallo
Ambibant, cum Pannonias exercitus alas
Tiliaventeis numeravit perfidus oris,
60Unde catenato gemuit sub pondere noster
Limes Amyclaeoque decens Aquileia Timavo,
Aequoreas tranavit aquas et carbasa Nereo
Credidit et tumidis Hadriae caput abdidit undis.
Sed quid ego fatale nefas et temporis acti
65Bella queror? Praesens oculis obvolvitur ecce
Carnorum funesta lues, en barbarus hostis
Pangaea de rupe tonat Furiisque minacem
Vexat equum demens et iniqua fulminat ira.
Ibo igitur Venerisque nitenti vertice matris
70Auxilium coeleste feram, quae sedula dudum
Virtute ingentem heroa atque ingentibus ausis
Delegit, Venetum qua caerula Neptunime
Attollit decus et pelago spatiatur aperto
Hadriaci regina maris; volventibus ille,
75Ille deus lustris nostras moderabitur oras
Non secus ac Romana senex Capitolia qui se
Aeneadum sacris divorum miscuit aris
Et Latium maiore tholo maioribus ignes,
Roma, tuos adytis coluit dum Vesta Quirinum
80Sidereo posuisset equo et fulgentibus astris
Stellantis coeli, qualis Marathonia Codrus
Munichii delubra soli dum vulnere saevo
Corruit et studiis aptam pallentibus urbem
Liberat hostili formidine rusticus heros.
85Si quaeris genus, hunc auris vitalibus olim
Nascentem peperit Neptunias Amphitrite,
Grata leonigenae capiunt ubi lintea puppes
Et Venetus clarescit apex, ubi murmurat ingens
Hadria victricemque deus complectitur urbem,
90Massylae cui terga Iubae, cui plurimus adstat
Rictus et hinnitu salientes verberat undas,
Quo rauci maris unda sonat cursumque reflectit
Eridanus, quo Medoaci lutulenta fatiscunt
Aequora et Euganeus tumidis se cornibus infert
95Fumiferas Aponus exhalans gurgite nubes.
Ipsa Venus puero divinum Amathuntia nomen
Imposuit, Venus Idalios enixa volucres,
Uda Palepaphio Doris qua tunditur aestu
Obvolvens bibulis sinuosum pectus arenis.
100Vix primus Titana dies conspexerat udo
Surgentem pelago prosternentemque tenebras,
Cum deus Aonio velatus pectora thyrso
Astitit et cantu primas compescuit iras;
Mox docta roravit aqua sapientior unde
105Cerneret eventus rerum, nec grandia turpi
Mergeret ora situ aut vitio foedaret iniquo
Secretas animi sedes, quas entheus optat
Naturae pater ut torpentes adiuvet ignes,
Siquando male suada fames atque ardor habendi
110Visceribus serpit tacitis et pervigil errat
Flamma novercalesque movent incendia curae.
Astitit et positis monstris et Gorgone saeva
Pallas, olivifera nigrantes arbore crines
Impediens tenuesque sinus, Tritonida qualis
115Undam laeta subit Libycis exercita campis
Et multo sudore fluens, Theumesia qua1is
Aonii dumeta iugi portasque serenat
Cecropis et grata mitis spatiatur Itone.
Protinus ingenium puero dedit aurea virgo
120Et mentis sublime decus puerilibus annis
Tradidit, ut facibus castas fumantibus aras
Et summi delubra Iovis Cythereius heros
Aeternum coleret maiestatemque deorum
Concepta dudum supplex averteret ira,
125Ut fidei servaret ebur trutinamque labantis
Iustitiae Torquatus uti, vel grandior aevo
Philyrides coluere, senex hic pondere multo
Centauros poena assuetus cohibere malignos,
Ille pios nati trudens ad Tartara manes,
130Et qui Sidoniae cuneos despexit Elissae
Regulus, aut caro fida Icariotis Ulixi
Nocturnae fallens iterata exordia telae.
Inde Lycaonia venit Tegeaticus umbra
Et decus eloqui et facundas pectore vires
135Occuluit quibus Arpinas, quibus enthea Pytho
Vincitur et Siculo procumbens marmore Siren
Mopsopiusque senex, populi quem fama secuta est
Fulmen ab arguto rapidum vomuisse palato.
Quid loquar ut cedat querulo pia Daulias ore
140Dulichiique nives et toto pectore Nestor,
Nestor Abantiades coniuratorque Cethegus?
Hic vel Echionias dictis averteret iras,
Hic potis infenso pugnacem Eteoclea ferro
Conciliare, minax Iuno Saturnia quamvis
145Argolicas tueatur opes, Erycina laboret
Oedipo Dionaeas contra defendere Thebas,
Et natae regnum Hermiones cupiatque furentem
Blanditiis lenire deum qui Bistones urget
Caedibus et Geticas incestat sanguine rupes".
150Dixerat, et Veneto surgentes marmore turres
Caesar olorina vectus per inania biga
Declivi temone subit; comitatur euntem
Maiestas et partus honor fulgentibus armis,
Qua Rhodani sonat amne latex et pinguia Celtae
155Arva colunt, qua Teutates horrentibus aris
Incubat et vates alternant carmina Bardi
Plurima felicesque vocant in sanguine manes,
Dirrachium sinuatur ubi et ferventibus undis
Obiectat latus aerium vitreosque fatigat
160Petra sinus quoties spumis salientibus audax
Occursat pelagus fundoque evolvitur imo.
Applausere deo Nereides et longaevus
Hadria sollicitum excepit laquearibus aureis
Oblita Sidonio qua fulget purpura fuco
165Et Paria de rupe silex asarota figuris
Intexit variis Lacedaemonioque nitorem
Saxa ferunt avulsa iugo, nec decolor udi
Vena maris gaudet socias intexere vires.
Protinus ad magni sublimia rostra Senatus
170Evolat et medio patrum se se agmine sistit
Obductus nube et caeco velatus amictu,
Ceu pater Aeneas humeris cum sustulit aegrum
Pondus et effeti senio pia busta parentis
Ad Latium victae fugiens incendia Troiae,
175Vel cum tempestatis hiulcum pertulit agmen
Sidoniasque hiemes Gaetulis Syrtibus ortas
Intrepidus Byrsaeque rebellem assurgere molem
Finibus aspexit Libyes et paupere terra.
Tiliaventeis ergo te Martius heros
180Praesidium fastis et nostrae destinat orae,
Magne pater, frenosque sui commendat Iuli.
Nec deus aequorea pontum qui verberat alga
Depositum fatale negat flaventibus arvis
Iuliadum neque magnanimo dux abnuit ore
185Fluctivagi moderator equi et circumflua Tethys,
Ut patrias tuearis opes et saxa minaci
Clara iugo, Turrus quae praeterlabitur amnis
Et consanguinei divum accoluere nepotes.
Sic nostri dumeta fori, pater inclite, servas
190Et ditione tenes Utini graviore secures
Moeniaque rupesque dei, quas barbara pubes
Aggere congesto gelidaeque exercitus auxit
Pannoniae fatis sic impellentibus olim.
At tecum socias patriae moderantur habenas
195Heroes gemini et latus amplexantur honorum:
Serius hunc vitreis orientem fluctibus, illum
Prospexit rapidi moribundus cultor Isauri
Linquere maternam primis ululatibus alvum.
Hic senis Oebalii studiis melioribus ingens
200Vincit opus legesque pio sub dogmate pensat,
Ille draconigenae diis applaudentibus aequat
Examen trutinae pius Actaeasque tenebras.
Quinetiam Virtus animos et grandia miscet
Ora tibi comitemque suis amplectitur alis
205Erigonem placido ridens Clementia vultu,
Fortunate senex, et iniqua submovet Ira.
Macte animo! Geticae numquam, te sospite, clades
Iulia vastabunt infenso pascua ferro,
Nec Pangaea vagis horrescet Cormus arenis
210Agmina vel Latiis inimicum fluctibus Hebrum
Turricolae formidabunt sub gurgite nymphae.
Pax erit et fractis amens Discordia telis
Exilium crudele feret nigrantibus umbris
Eumenidum, Pax arva colet melioribus annis.
215At tibi perpetuas iuncto canet ordine laudes
Scribarum chorus et Turro circumflua pubes,
Quod patriae tuearis opes et pondere nullo
Vexari dumeta velis. Tu Nestoris ergo
Saecula nobiscum Phrygiasque extendere metas
220Aude laboratasque deo sub vindice turres
Aeternum cole, Pisaeo numerosior aevo.

25. I. Antonio Venerio patritio Veneto | Iuliensium praesidi Erigone

Rursus, io, Venus ad patrios Amathuntia colles
Sidereo trahit orbe iubar finesque serenat
Caesaris et Latio sudatas agmine turres
Imperio meliore novat. Gemmantibus auge
5Cornua, Turre, vadis et ovantem gurgite pompam
Ducite, Naiades iterataque gaudia, Caesar,
Sume; tuo lux ista diem moderatur ab astro
Et trahit Erigonem coelo post impia patris
Funera laudatumque canem. Vos enthea divae
10Numina Castalio mecum subsistite luco,
Vos numeros dictate: negat Semeleius Euan
Ire per Aonias inculto carmine rupes.
Flebat adhuc miseri fatum Marathonia virgo
Triste senis moestaque oculos sub nocte ferebat,
15Cum pater omnipotens illam coelestibus oris
Intulit et membris nymphae morientibus ultro
Stellatum crinale dedit solatia durae
Sortis et insignem posuit laquearibus aureis.
Ex illo scintillantem virgo enthea molem
20Posthabitis coluit terris coeloque vagata est
Astrorum cursus inter motusque paternos.
Forte potens Hadriae domitor Neptunius heros
Cui Thetis aequoreas hiemes aspergine miscet
Et senior Nereus applaudit gurgite cano,
25Frena tibi dederat patriae titulosque superbos
Iuliadum pater et nostras iniunxerat urbes,
Ante Iovem blando cum sic dea pectore fatur:
"Magne pater, qui res hominum moderamine iusto
Tartaraque solemque domas, qui fulmine saevo
30Terrigenas portentificis animata colubris
Agmina terrificas insultantemque Capaneum
Coelicolis iuxta fraternae incendia pugnae,
Nosti equidem cur signa vehat tardantia noster
Icarus et superum latratibus impleat axem
35Moera fatigatis iubar exitiabile terris.
Scis mea cur variae circumstent pectora flammae,
Pectora Cecropiis addicta cubilibus olim,
Nunc picturato, genitor, famulantia coelo:
Semper ego post triste senis, post triste parentis
40Excidium miserosque obitus errantibus astris
Incubui et terras procul aspernata reliqui,
Attica Munychiae tellus operata Minervae
Et pigris Maeander aquis et conscia furti
Saxa, decens Ledaea, tui Marathoniaque arva
45Sordebant. Nec me colles florentis Hymetti,
Nec senior cultis habuit Gargeticus hortis.
Hactenus, o, coeli sedes et lactea coeli
Arva lubens colui et divum monimenta peregi:
Nunc amor est imis hominum regionibus uti,
50Nunc terras habitare iuvat qua vortice pleno
Fertur in Euganeas Turrus spumantior undas,
Hadriaci dudum proceres Mavortia proles
Insignem numero (sic, dii, voluistis) ab omni
Delegere virum qui Iulia tecta minaci
55Assuescat frenare manu sontesque profundo
Carcere et ingentes Utini moderetur habenas.
Da pater hunc auguste sequi, da sistere terris
Iuliadum sublime decus: meliora videbis
Ocia si magni turres complectar Iuli,
60Si populos coluisse dabis quos alluit udo
Gurgite praecipitans Cormus, siquando malignas
Hydrochous perturbat aquas et nubila densat
Qualia per Latium flaventia Thybridis arva
Iratum fugiens natum Saturnus agebat,
65Exilium crudele ferens laurentibus oris.
Cui virtus pietasque viri? Cui non patet ingens
Religio quam vel Latii penetralibus imis
Egeriae sapiens coniux, vel maximus olim
Thiodamas Graiis mallet posuisse Mycenis?
70Cui non explorata fides quam Regulus ultro
Sidonia de rupe tonat Mavortius heros
Invitans Latios ad grandia facta nepotes?
Adde quod Aonias graviori pectore vires
Concipit excultumque modis Helicona serenat,
75Applaudunt colles et castalis Hippocrene.
O quoties illum Nereus et caerula pubes
Nereidum blando mulcentem carmine fluctus,
Insanos fluctus Hadriae spumantiaque arva
Laudavere senem! Quoties ingentia Pytho
80Rostra exercentem formidatumque leonis
Robur et aequorei subeuntem corda senatus
Obstupuit; Tartessiaco nec marmore currit
Fama minor, qua Labdacio Tirynthius arcu
Tergemini portenta viri plaudentibus astris
85Edomuit latoque Abyla suffunditur aestu.
Hoc etenim demensus iter Cythereius heros
Hesperio praecepta Iovi monitusque leonis
Attulit et mandata volens animosa peregit.
Mox Gallum sermone ducem et subsellia mulsit
90Barbara, limoso velox ubi gurgite fertur
Sequana ramosas evellens cautibus ornos
Et praeceps multa ruit accumulatus arena,
Tros puer aerio pluvias dum vertice miscet
Ceu tardi comites Ithaci, lacrimabile nautis
95Prodigium, blando mulcebat carmine Siren
Et freta Sicanias praeterlabentia rupes.
Sed quid ego tam parva loquor? Tu, maxime rerum
Conditor, huic fato sic impellente dedisti
Quicquid Anaxagoras, quicquid viridantibus hortis
100Mopsopius senior variosque animatus in ignes
Pythagoras Phariis sapientior attulit oris.
Miratur natura parens ut dogmate toto
Magnus in hunc Theophrastus eat et mystica Proclus
Sacra ferens, ut Speusippi labor entheus et quod
105Alcinoo sudata pale contexere chartis
Maluit Eudoxique nimis temeraria virtus
Et quodcumque senex Italis exercitus oris
Archytas sublime canit, quodcumque recenset
Porphyrius Nilumque docet Mareoticus Hermes.
110Si quaeris natale solum, procul aspice turres,
Ingentes Hadriae turres vitreoque nitentes
Imbre domos, ubi se pulcherrima Neptunine
Exerit et Veneto parat ocia grata leoni.
Illa viri sedes illum Venus aurea quondam
115Nascentem mediis excepit fluctibus udae
Tethyos et niveis lacrimantem sustulit ulnis".
Dixerat Erigone: vultu Saturnius aureo
Annuit et placidis votum nymphae auribus hausit.
Interea vitreos Hadriae Cythereia puppis
120Verrebat fluctus et Iulia tecta petebat
Maiestate potens senior Zephyritidis ingens,
Depositum iustaque forum ditione premebat;
Occultans cum se virgo praecordia subter
Fit comes et patrios fines arcemque revisit
125Aerio positam clivo, cui barbarus olim
Post obitus, Aquileia, tuos exercitus haesit
Infestans Italos duris populatibus agros.
Macte animo graviore, senex! Te numina coeli
Dignantur cupiuntque sequi, te circuit alis
130Erigone gremioque fovens amplectitur ut nos
Aequali temone regas, ut pondere iusto
Flagitium quodcumque domes et sontibus Hydris
Eumenidum qualis Minos et flebile quisquis
Iudicium piceis Erebi moderatur in oris.
135Vive diu, pater et Phrygio numerosior aevo
Turricolas compesce manus Utinique labantes
Consilio firma res, ut te vindice discant
Hunniadae coluisse deos et pectore toto
Virtutes amplectantur facinusque relinquant,
140Donec Olympiaco suffusus nectare divis
Assideas Venerem iuxta multisque vocari
Assuescas hominum votis et crimina damnes.

26. Nicolao Pontico patritio Veneto | Iuliensium prasidi Aegle

Aeriae rupes, Latio quas agmine Caesar
Eduxit quondam coelo et radiantibus astris
Belliger undosi prope saxa nitentia Turri,
Vos, inquam, rupes, vos instaurata minaci
5Culmina Pannonio tenues ad carmina vires
Nubigenis excite iugis, quando enthea porro
Calliope manet et Tyrias pater incolit urbes
Cui citharae cordi, cui lotos et innuba laurus.
Sic Turrus genitor vitreis argenteus undis
10Perpetuos latices aeternaque flumina ducat,
Nec formidati metuat incendia Phoebi
Saeva Cleonaeumque iubar; sic Hunnia pubes
Aeternum vos laeta colat melioribus annis
Fonsque suburbano qui ducitur advena colle.
15Interea, quae divinis afflatibus Aegle
Maxima nympharum patrii sub marmore Turri
Dixerit, Aonides, dictate vagantibus auris;
Vos auris, aurae nobis haec carmina passim,
Nos dabimus seris dictata nepotibus olim.
20Iam pater Hadriaco solvebat ab aequore navem
Ponticus et Carnis felicia regna ferebat
Euganea vectus pinu, quom talibus Aegle
Prima salutavit venientia carbasa virgo:
"Quod votum, Neptune, tibi fumantibus aris
25Hunniadum cortina dabit? Quae munera cives
Digna ferent nostrumque forum, dispendia postquam
Urbe fugas tota patriaeque labantibus oris
Depositum sublime vehis, cui pascua late
Iulia, cui silvae arrident frondentibus umbris
30Ceu nemus Aonidum Phoebo et Latonia rura,
Ceu Tenedos Lyciaeque minacia saxa, Chimaerae,
Seu redit Ortygia, geminae seu moenia Cirrhae
Deserit aut gelida Boreae divertit ab ora?
Ite, nurus Veneris magnae et solemnia dona
35Ferte coronatumque merum, nec floribus ipsis
Parcite, quos Zephiritis hiulco vulnere mater
Infecit quondam, quos flumineis Narcissi
Eduxere vadis et ferro saucius Aiax
Et disco, puer infelix, dum Cynthius acta
40Ludit Amyclaea vel Abantius orat Ulixes.
Ite, piae matres et ovantem carmine multo
Neptunum canat ista dies rediviva quotannis.
Ille fluentisono quia ducit a pectore nobis,
Ille pium nobis heroa gementibus infert
45Qui regat hos fines et Iuli moenia Turro
Circumplexa vago raucumque sonantibus undis
Pectore nil servile tenens, qui fortibus ausis
Aerias Utini rupes et nobile sumat
Imperiumque latasque fori ditione secures,
50Egeriae qualis senior convivia postquam
Romulus excepit divorum et nectare multo
Abluit auratum caput unde potentior omni
Flumine purpureum Tiberinus obambulat aequor,
Aequor agens Tiberinus aquas ubi sedula Circe
55Tyrrhenas cantusque virentes inficit herbas,
Vertere sueta homines in corpora dura ferarum
Sive lupos aprosque velis, praesepia sive
Ursorum portentificis ululata figuris,
Sive leonigenas animoso pectore fetus.
60It secum Virtus comes, it Sapientia latos
Exsertans humeros, exsertans enthea rerum
Dogmata quae senior dirae post fata cicutae
Actaeis fertur liquisse penatibus et vos
Quae Samiae docuistis aves, seu maximus ille
65Panthoides Euphorbus erat praecordia subter
Sive potens genius naturae aut Delius autor.
Quin et Aristoteles graditur secum arduus et, qui
Huic Sophiae praecepta dedit, Plato, suscipit unde
Argolis aeternas doctrinae Academia vires,
70Unde patent nobis arguta volumina magnos
Et complexa deos et operto grandia quicquid
Concipiunt elementa sinu, vel lacteus orbis,
Vel rerum natura parens, cui plurimus ordo
Sanctum pectus alit, cui se pater optimus aethrae
75Insinuat totisque volens diffunditur alis.
Adde quod hunc Theophrastus et hunc Babylonius Horus
Sectantur spretisque senex Epicurus Athenis
Et Megara satus Euclides et Thracius heros
Cui Geticos Abdera sinus et moenia pandit,
80Cui risum placuisse ferunt. Nec tristior ille
Cultor abest Ephesi lacrimis comitatus amaris,
Divorum involvens atris arcana tenebris.
Praeterea vates Solymo qui pectine coeli
Fata canit primae referens exordia pugnae
85Divisumque Chaos divisaque pectora Nerei,
Dum Menelaei fugit impia tela Canopi;
Ut pater omnipotens superos effinxerit, ut vir
Primus Avernalis tulerit dispendia ripae
Deceptus malo dapibusque nocentibus atri
90Serpentis, mors unde pedem mortalibus aegris
Intulit assiduusque labor; ut Martius heros
Divorum Stygios angues superaverit et mox
Laeta sere nato ductaverit agmina coelo.
Vos quoque facundis animae concentibus auctae
95Romani per rostra fori et subsellia circum,
Vos animae Ciceronis euntem fluctibus udis
Ambitis puppim, nec abest Hortensius aut qui
Orantes medio latus exeruere theatro,
Sulpitius, Messalla, Cato, geminusque Cethegus;
100Quinetiam Graiae Pytho quae fulmina linguae
Cecropiis audire iugis et Nestoris optat
Inspectare nives Ithacique fluentia regis
Ora, Dicarcheo stupuit quae marmore Siren,
Classe peregrinas dum iacta circuit urbes.
105Unde Melesigenes arguta poemata vates,
Phoebe, tibi Cirrhaeque piis suspendit ephebis
Errores et facta canens, ut lumina magni
Cyclopis media solers a fronte revellit,
Lumina Threicio late sordentia Baccho,
110Tethyos ut natam septena aestate Calypso
Perfidus elusit, ut caeruleo Sirenas
Gurgite luctanteis et magnum saevus Achillem.
Quid te, cana Fides, memorem? Quid te loquar, ingens
Erigone? Servatis enim divae ardua magni
115Ora viri, nec grata polo Clementia defit,
Nec Syrii cortina Dei qui paupere tecto
Bethlemiae rupis vacuas ululavit in auras,
Tanta movet superos pietas. Hoc Ponticus ergo
Victor Iuleas moderabitur agmine turres
120Et patrii dumeta fori quo sospite numquam
Iis poterit versare dolos aut fingere crimen
Orator, seu verba locat, seu carcere sontes
Luctifico raptare parat imisque latebris;
Sed pia Saturni requies dominabitur et tu,
125Pax summos amplexa deos rutilantibus alis,
Pax hominum gavisa bonis et fertilis anni
Dum vero titulos gemmantibus excipit aris
Et supero dat vota Iovi solemnia circum.
Ite, pii vates quos Aones Hippocrene
130Virginea roravit aqua et Tegeaticus ales,
Quos pater aprico circumfluit aequore Turrus.
Ite, Sophoclei vates et fingite carmen.
Tu, genitor vatum, Corneli, Heliconia plectra
Accipe vocalesque deos, nec legibus istam
135Caesaris absume diem sed carmine blando,
Carmine quod torrens pluvioso gurgite Cormus
Admiratur, ubi flaventia cornua ripis
Educit nostramque tumentior aspicit urbem.
Tu noto, Percote, acies duc ordine, quando
140Aemiliae novus ardor agit Parnasia rura
Instaurare modis et amatum condere nomen,
Nomen Hamadryades quod saepius admiratae
Plausibus excepere virenti margine Turri.
Accedat numeris Susana decentibus ille
145Qui Latios fontes invitat et advehit urbi
Arguta comptus cithara, nec transfuga Nais
Abnuit urbano posuisse cubilia rivo,
Et qui facundo Charites in pectore versat,
Civiles et opes sermonibus intonat aureis
150Melsius, Euganeae moderatus facta iuventae.
Praeterea succo tabem languentibus aegris
Demulcens Oldovinus, qui saepius imis
Pallentes animas tenebris et carcere Ditis
Eripuit; nec se comitem neget impiger istis
155Regulus, occultas pestes et pharmaca suetus
Aonidum vincire modis et pectine leni.
Mox alii centum, docto qui barbiton auro
Impediunt Nysaeque iugis pallentibus instant:
Portius attollens humeros et carmina coelo
160Dum vada Pierias subterlabentia cautes
Incolit assistens Phoebi nemoralibus Umbris,
Quinetiam Gozedinus, quem Valla canoris
Ornat arundinibus quoties Theumesia Bacchi
Rura subit Musasque tholo meliore coronat,
165Et qui magnanimos ad carmina ducit ephebos
Insignis testudinei modulamine plectri
Calderinus et exiguo sub pectore magnas
Occultans vires Fiducius, enthea sive
Argumenta canit Graiis animata figuris,
170Seu numeris extendit ebur quos Romula pubes
Sacravit Phoebo Musisque faventibus olim".
Haec effata comas undis salientibus Aegle
Mersit; Iuleae plauserunt gurgite nymphae
Et pater eduxit maiora volumina Turrus.
175Si vacat, haec summo deducta poemata clivo
Excipe, semotis Venetorum, Pontice, rebus,
Nec rudis Ambracii sordescat Apollinis ardor.
Non etenim Thymbraeus adhuc sub pectore cursat,
Nec casti regina chori vehit avia circum
180Dircaei pineta iugi saltusque virenteis.
Nobiscum Pylios vivas ita Nestoris annos
Cumaeosque situs; quamvis te Martia rupes
Malit Aricinumque nemus, licet aureus illi
Assistat Caesar maternaque sidera firmet,
185Virbius huic delubra colat frondentia mystes.

27. M. Sauroniano comiti Asopus

Si qua dies vacat et curis exemptus amaris
Exerces fortasse deos atque enthea Cirrhae
Numina, fortunate Mari vatumque labores,
Has etiam nugas, haec singultantia nostri
5Carminis argumenta legi ne despice, quamvis
Maeonii delubra Iovis et gymnica Mantus
Sacra frequens adeas geminisque operatus in aris
Nunc latus aeterni dium sectaris Homeri,
Sive Ithacum Nerei diversa per aequora ducit
10Seu Phrygios prosternit equos; nunc passibus aequis
Virgilii comes Italiae per compita nota
Duceris alternumque canis, seu tegmine fagi
Pastorum curas tenui solatur avena,
Seu docet arvorum cultus aut Martia pulsat
15Tympana Bellonaque ciet ferus aequore toto
Ausoniae Turnumque manu dat vindice leto
Et magnum Aeneam sceptris laurentibus infert.
Viderat e caute Asopus te cornua magni
Caesaris indignata sequi patriamque gementem
20Linquere et ignavis augere pericula Gallis,
Nubifer Asopus, gelido qui vertice montis
Accubat et valida frondentia rupe tuetur
Iuliaci dumeta fori, quae fluctibus ambit
Tiliaventeae flaventibus arbiter undae,
25Quae Turrus pater undisono praeterfluit amne
In geminas divisus aquas, ubi condidit urbem
Caesar et aerias Utinum complectitur arces.
Extemplo deus haec latebroso e carcere fatur
Innixus quercu annosa; vocem arbuta summis
30Excepere iugis et duro in cortice nymphae:
"O nimium damnata dies quae protulit orbi
Sanguineum Mavortis opus cristasque comanteis
Extulit et ferro tranquilla silentia rupit!
Tunc caedes hominum factae crudelibus armis
35Et pacis turbata quies, tunc impiger hostis
Haesurum lateri mucronem et fortia tela
Repperit horrenteisque tubas lituumque canorum.
Mox trepidas saevis domuit populatibus oras
Et segetum iniecit stipulis crepitantibus ignes.
40Vidimus a! quoties defuncta cadavera moestas
Ad tumulum plorasse nurus et inania crines
Munera suppositis natorum effundere bustis!
A! quoties raucis ululatibus acclamarunt
Et lacrimis movere deos, Sipyleia quales
45Fudit Echionios Niobe damnata per agros,
Dum Gortyniaco pueros transverberat arcu
Phoebus et attonitae lugent dispendia Thebae,
Qualibus Andromache sublimi e culmine turris
Dardaniae nati crudelia fata secuta est,
50Infelix virgo; nec me Priameia caedes
Aut miser Astyanax vel Larissaeus Achilles
Admoneat magis Odrysii meminisse furoris
Quam rabies Arctoa, meis quae sedibus olim
(Sive hoc ira deum seu fors inimica ferebat)
55Pugnaces aquilas et barbara castra locavit.
Inde furens animis ferroque accincta corusco
Ausit inaccessas rupes et nobile saxum
Barbarica prehensare manu fidosque penates
Iuliadum Veneto frustra eripuisse leoni.
60At senior rupis custos ingentibus ausis
Reppulit obstantes cuneos et bellica pressit
Teutonici vexilla dei, ceu turbidus amnis
Sontius oppositum proturbat in aequora vallum,
Siquando nivibus ferventi aestate solutis
65Tros puer accumulavit aquas et multa coegit
Nubila densavitque polos, ruit obiice rupto
Flumen et evulsas duris e montibus ornos
Gurgite praecipiti secum trahit omnia: fluctus
Arva tenent bibulaeque satis glomerantur arenae,
70Damna gemit trepidus nemoroso e vertice pastor.
Illa mihi lux atra fuit durosque labores
Attulit et multis sparsit mea tempora canis;
At magis haec infausta dies, quae pectore vellit
Te, iuvenis dilecte, meo gelidasque per Alpes
75Gorgonis armatum squammis et virgine saeva
Caesar agit duro Gallos exscindere ferro
Ac populis inferre manum quos circuit aureis
Sequana vorticibus, Rhodani quos alluit humor
Atque fluentisoni glacialia cornua Mosae.
80Ecquis agit furor Icarium spectare Booten?
Ecquis amor Latiis inimicum gentibus orbem
Teutonis infensi lustrare per oppida cogit?
Bella gerant alii; tu Martis inutile ferrum
Proiice felicique comam subnexus oliva
85Palladis amplexare iubar (licet agmina quires
Pharsalicae ductare manus Tyriosque bilingues
Sistere Tarpeiae rupis Capitolia circum)
Ingenii sudore tui, Marathonia qualis
Arva colit, doctae qualem venerantur Athenae
90Et simplex chorus Euganeis operatus in aris
Medoaci, calidis ubi fluctibus exhalantem
Gens Aponum densas miratur ad aethera nubes.
Hanc tibi nascenti comitem Saturnia virgo
Tradidit Ilithya piusque Diespiter, a quo
95Magna coronati suspenditur area coeli
Et fluidae librantur aquae Neptunia regna.
Ex illo dea Cecropii te gymnade suevit
Exercere fori Latioque involvere circo
Ac studiis aptare, senex ut vertice Chiron
100Pinifero magnum ludo exercebat Achillem;
Hinc tibi non ingrata quies evolvere sensus
Librorum quos Argolicae pater explicat orae,
Tristia Mopsopiae perpessus damna cicutae
Ac quaecumque canit Pagasaea per oppida magni
105Numen Aristotelis, quicquid mortalibus aegris
Dat Samii cortina dei, seu pectora sumit
Euphorbi seu Iunonis circumstrepit ales,
Quicquid et Alcinous scriptis complectitur aureis,
Quae Plato Cecropia dius recitavit arena
110Et senior Plutarchus habet Cnidioque retexit
Eudoxus calamo et rerum scrutator Iollas.
Mox Ithaci proferre nives lepidumque Periclis
Fulmen Erichthoniis aequare profatibus audes
Et tibi se Pylii facundia, Nestoris et se
115Insinuant vocis recubans in vertice Pytho.
Inde per Italiam Saturnia regna vagaris
Impiger et fluvio Tiberini exceptus amoeno
Ausonios rimaris avos, qui dogmata nobis
Arguta scripsere manu totumque per orbem
120Plurima victuris sparsere volumina chartis,
Sed magis Iliacae plorantem incendia Troiae
Virgilium et culti lacrimantia plectra Tibulli
Carminaque thyrsumque dei, Mevania quo se
Tollit et apricos circumsonat Umbria colles,
125Umbria Callimachi manes genialibus aris
Excipiens Coique gemens ad busta Philetae;
Quinetiam legis Arpinas quae fulmina consul
Ediderit, quales divino e pectore nimbos,
Dum furit armato fretus Catilina Cethego
130Et coniurati affectant Capitolia cives
Et quaecumque pater Latialibus inserit arvis
Livius aut spatiis loquitur brevioribus audax
Crispus, Aventinae seu flet dispendia Romae
Sive triumphati crudescit terga Iugurthae
135Ausonia vincire manu, licet aurea dona,
Scaure, tibi dederit Numidis abducta colonis,
Ut miseras caesi leniret Adherbalis umbras.
Denique Cimmeriis iuvat exeruisse tenebris
Unde genus traxere homines, praecordia subter
140Quae fuerit pulchris animantibus insita virtus;
An obitus capiant labefacto corpore vires
Circumfusae animis et iniqui vulnera leti,
An pereant elementa, poli si corruet ingens
Machina sublimesque dei et Saturnius heros
145Iuppiter, e coelo qui tela Typhoea torquet
In caput Enceladi, quassat dum saxa Pelori
Ardua conaturque labantem evertere molem,
Inferat ut magno rursus bella impia coelo;
Praeterea quanto seiungitur intervallo
150Nilus ab Eridano gelidaque Borysthenis unda
Metiris passimque notas quo turbine fertur
Rhenus in Oceanum et quales circumfluat urbes,
Quantus ad aequoream deducitur agmine Peucen
Hister arenifero, coeli quo fluctuet orbe
155Phasis Oronteusque latex, frondentia latae
Qui Scythiae pineta colant et gurgite Syrtes
Incerto eiectas Libyae, quos alluat ingens
Doris et Ionii spumantia marmora Nerei.
Quin et Maeonia deducis ab alite carmen
160Et canis aprici nymphis algentibus Hydrae
Quot genitor Veneta pro libertate labores
Pertulerit, quantis gemuit singultibus olim
Tutatus molem hanc et nostri culmina montis,
Sive Liburnorum furiae populatibus agros
165Infensis devastabant, seu moenia Turro
Circumfusa sub invisa ditione tenebat
Caesar et Euganeas tenuabat verbere turres,
Affectans Venetam subvertere Neptuninem,
Cui decus Italiae, cui religionis honores
170Numina concessere deum veteresque secures
Imperii, postquam fato Saturnia rupes
Corruit et Rheno cessit Tiberinus iniquo.
Addis avos atavosque piis affatibus et quae
Belligera fecere manu viridantia circum
175Pascua quae rastro Hesperiae terit accola Pisae,
Quae radens Arnus fecundo gurgite lambit,
Arnus honoratos cui circuit infula crines
Plurima, gaviso toties lucentibus aris
Sidereas libasse dapes adytisque reclusis
180Ambrosia vesci divorum et sanguine puro.
Nec te Corycia Thymbraeus harundine paean
Ducentem nostras levi modulamine rupes,
Nec Geticus senior materna vinceret harpe,
Divinus senior rapidi quem vallibus Hebri
185Excepere dolis Cicones et vulnere saevo
Clamantem frustra Eurydicen fidibusque canoris
Flectere quaerentem Bacchantis pectora turbae,
Pectora quae Bromius tereti sub cortice vindex
Occuluit pater et torta radice ligavit.
190Ergo nefas sit bella sequi Martemque furentem
Socraticis praeferre deis, quibus enthea virtus
Ingenii viget et summi patet orbita coeli,
Quos Marathon funesta colit. Te, maxime Iuli,
Tela decent iaculumque ferox et Noricus ensis,
195Te domitus fornace chalybs, Germanice, cui se
Addixit totum Davalus, nec segnior in re
Forti, Marce, ruis ferrataque tegmina summo
Imponis capiti et morituros excipis hostes.
At comites Musae debacchatusque Cytheron
200Vatibus et miseri sublimia saxa Prienei
Te foveant, dilecte Mari citharaeque repertor
Arcas et Aonio lassatus pectine limes.
Si vero te cogit honor flammantia durae
Militiae tormenta sequi Gallumque rebellem
205Protelare manu et galea subnectere crines,
I, Mari, laturus ebur quo vindice Roma
Edomuit saeva truculentos cuspide Cimbros
Et fluviis cessit Latiis temerarius Albis.
At simulac patrias remeaveris advena sedes
210Et captas urbes narrabis et oppida Rheni,
Iungetur Paphiis Aurora cubilibus et se
Pulchra Venus pulchros ultro insinuabit in ignes
Cantabitque decens Venetas Hymenaeus ad aras,
Tethyos Hadriacae mensis exceptus amicis".
215Dixerat; Eoa firmavit ab ilice corvus
Omen et aeriae nutarunt vertice rupes.


28. Andreae Pascalico patritio Veneto | Clytie

Nata Iovis, castum saeva quae Gorgone pectus
Occulit et vivis interplicat arma colubris,
Quae Libyco Tritone lavat sordentia tabo
Vulnera, siquando Rheni glacialibus oris
5Caede madens redit aut domito divertit Araxe,
Fertur Erechtheis oleam posuisse colonis
Et Graias docuisse nurus populosque Phoronei
Ut liquor eximius pingui sudaret oliva;
Unde per Inachias urbes et Abantia rura
10Stat divae cortina frequens et plurima fumant
Exta coronatusque genas procumbit humi bos,
Nec desunt pueri ludos et carmina sueti
Laudibus exercere tuis, virgo enthea, virgo
Bellipotens: ut facta minax animosa peregit,
15Auspice te, Phineum contra Danaeius heros,
Tempore quo pelagi reptantem fluctibus imis
Aethiopum curva serpentem falce peremit
Et ferro Andromedes crudelia vincula rupit,
Ut te victricem temeraria sensit Arachne,
20Flava Cytoriaco percurrens stamina buxo,
Infelix virgo et duris exercita fatis.
Hunc Marathon paeana canit; tu condita densa
Nube lates audisque choros nec cerneris ulli;
Clamorem attonitae dium venerantur Athenae
25Annuaque Argolicae peragunt solemnia matres.
Ergo numen habet Danais memorabile terris
Invento Pallas fructu canentis olivae
Atque deos inter coeli convivia laeta
Excipit et