Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Cogimur istius mala tempestatis et alto
Egressas Erebo furias, turpique fugatam
Virtutem exilio et varias percurrere clades,
Ob scelera immissas terris, artemque docere
5Quae premat aetherei flagrantem principis iram.
Summe Deum, decimus regnum cui terminat orbis,
Cui rerum natura subest, cui militat ardens
Astrorum, coelique iubar, qui solus habenas
Fortunae, fatique tenes; sua victus Apollo
10Postibus arma tuis offert, plectrumque, lyramque;
Quicquid habet Delos, quicquid Cadmeia Dirce,
Quicquid inest Delphis tibi dat, Cynthumque, Rhodonque
Omnis odoratae servit tibi gloria Daphnes;
Est tuus Eurotas, Helicon tuus; ardua Cyrrhae
15Saxa tenes, tua nunc hederis, tymbraque virenti
Ornantur delubra, tui per pinguia pascunt
Phocidis arva greges et dulcia flumina potant.
Dii veteres fugere, novis altaria lucent
Ignibus et nobis tua numina sola supersunt.
20At quoniam pulso solus potes omnia Phoebo,
Huc ades et fragilem duc ad tua littora cymbam.
Postquam sollicitae stimulos et plurima vitae
Taedia perpessi iuvenile peregimus aevum,
Otia et antiqui finem sperare laboris
25Fas erat, et fessae post longa pericula puppi
Littoris et mitem portus optare recessum.
Sed Pater utilibus qui temperat omnia curis,
Robur et assidua vires firmare palaestra
Cogitat, et nobis quibus aetheris annuit arcem,
30Desidiam, somnumque negat, ne scilicet annis
Dulcibus et segni mens enervata quiete
Langueat et torpor lentos effeminet artus.
Torpor enim caeco vapor est e gurgite surgens
Somniferae Lethes, nubem qui intexit opacam
35Sensibus humanis, fideique oblivia sanctae.
Securas igitur ne vincat inertia mentes,
Tempora continuis foecunda laboribus adsunt.
Ecce repentino surgunt horrentia motu
Praelia: terribilem quatiens Mars ferreus hastam
40Armato rigidum lateri circumligat ensem.
Stat sonipes picto lumbos et pectora tergo
Cinctus et aeratae frontis splendore superbus,
Accincti gladiis pedites, quibus aerea fronti
Tegmina, praetentis vibrant umbonibus hastas,
45Corytosque ligant humeris, villosa sagittae
Tergora et hirsutas rostrant hastilia vulpes,
Perque foros cursant nautae, stipantque Liburnas
Arma rates, clypeis circumpendentibus, altum
Tollit prora caput, rostratas ardua puppes
50Pone trahit classis, suspensaque carbasa ventis
Crispat et accensi pugiles molimine magno
In teretes malos, silices et ferrea sursum
Tela vehunt, resonant funes, animosa iuventus
Aeratasque sudes et curvae cuspidis uncos
55Aptat et ardenti comes it Bellona Gradivo.
Sicut in Actiaco grandi sub Leucade ponto
Littus ad Ambraciae, forti cum milite Caesar
Chaonio Phariam disiecit in aequore classem.
Seu quando Ioniis Vulcania fluctibus Aethna
60Europae, Libyaeque Duces concurrere vidit.
Scilicet Ausoniis alacer quum Regulus ibat
Navibus, excelsi sulcans vada lata Pachyni
Et patriis contra bellans pro legibus Hanno
Saxa relinquebat fatis Lilybaea sinistris,
65Bellandi cupidae coeunt in praelia gentes,
Depositisque vacant inculta ligonibus arva,
Undique surgentem spargit vaga fama tumultum.
Arma procul collisa sonant, clangore minaci
Martia ferventes accendunt classica pugnas.
70Quod si florentes istis in Syrtibus annos
Egimus et tanto iuvenes sudavimus aestu,
Quid non triste putas feret aerumnosa senectus?
Ipsa tremens artus, teretique innixa bacillo,
Hispida, macra, brevis, canis rugosa capillis,
75Caligans oculis, curvato in pectora tergo
Iam properat, sequitur celeri mors pallida gressu.
Heu frustra faciles cursus, auramque secundam,
Frustra expectamus! Nos implacata Charybdis
Proiicit in Scyllam, Scyllae de vertice rauco
80Nos rapiunt Syrtes, iterumque rotamur in hosdem
Aequoris insultus; scopuli, vada, pontus et undae:
Semper et adversis in funera currimus astris.
At nihil est aliud cultis Adamus in hortis
Quam primi sine fraude dies, quum libera nulli
85Pectora moerores agitant, sincera voluptas,
Impolluta quies animi cum dulcibus annis
Primaevae fugiunt vitae, mox asper acutas
Gignit ager sentes et noxia semina profert.
Namque ubi laeta novae cessit lanuginis aetas,
90Sollicitae subeunt curae, trepidique pavores,
Et labor insomnis, dubiique per omnia casus.
Bella cient Italae gentes, nec barbarus hostis
Quaeritur insultans, nostris qui finibus instat.
Inter se certare parant et foedere rupto
95Convertere rigens in mutua vulnera ferrum.
Quosque peregrini dominos concordia mundi
Fecit, in ambiguam regno de paupere litem
Compulit infaustae genitrix Discordia pugnae.
Haec urbes eadem vesania coepit Achaeas,
100Quum Caput Aemathii proles animosa tyranni
Extulit, adversus celebres Lacedaemon Athenas
In Lacedaemonios ibat Thesaea propago,
Totaque subversis titubabat Graecia rebus:
Dumque favent regni cupido, dum foedera iungunt
105Cum Duce foedifrago, dum sese copulat hosti
Alter in alterius damnum, commune coegit
Ferre omnes fortuna iugum et parere tyranno.
Nec genus Ausonium (tanta caligat Erinne)
Italiae similem videt impendere ruinam.
110Luce caret, nescitque diem, secumque tenebras
Crimen agit, noctemque animis inducit et umbram.
Propterea amisso sceleratae lumine mentes
Venturam non ante putant quam venerit iram.
Quodsi coniunctis in praelia viribus irent,
115Hesperiae gentes, non obluctantibus astris,
Non prohibente Deo, sed opem, viresque ferente,
In vetus imperium, possessaque regna redirent,
Servirentque iterum Tusco lata aequora Tybri,
Sperchiusque Pado, nostris Erymanthus et Othrys
120Collibus et Latium trepidaret barbarus ensem.
Praeda nec essemus toties, nec Thracius hostis
Per Phryges et Colchos, captaeque per Helladis oras
Duceret in celebres insignia nostra triumphos.
Civiles rixas et bella domestica nostri
125Non reges tantum atque duces, sed milite mixto,
Dum Picena fugax populatur littora Turcus,
Arma sacerdotes, divorum altaria circum
Ferre preces soliti, tollunt, pacique repugnant.
Qua sonat angustum Scyllae latratibus aequor,
130Quaque Syracusio circumdatur insula ponto,
Insula Cyclopum Libyae porrecta sub axem,
Fervet Martis opus, Calabros et Iapygis urbes
In pugnam Bellona vocat, rapiensque superbam
Aegida Gorgonios pectus circumligat angues,
135Et qua nubiferi medio pro limite montes
Stant Itali, Gallique soli, novus arma tumultus
Cogit et indomito fulgentes aere catervas.
Causa mali caput Etruscae Florentia gentis,
Ausoniaeque decus, summi violare ministros
140Ausa patris demens, sacrumque haurire cruorem.
Ipsa quoque indomiti genitrix Ferraria belli
Praeteritas auxit clades dum ferre recusat
Imperium, Venetoque negat parere leoni.
Adde quod aspectu Coeli vitiata maligno
145Arva negant victum, pingues iactata per agros
Semina vel pereunt, vel inanes culmus aristas
Erigit et tristi messor ligat hordea fronte.
Si foecunda Ceres aut laeti viribus agri
Aut hominum studiis usquam fuit, invida grando
150Pulsa per aereos magno cum murmure tractus
Impellente Noto stravit, longosque labores
Perdidit et nimbis Cererem glacialibus hausit.
Et Padus ingentes volvens ex Alpibus undas
Insubrum, Venetumque domos penetravit et omnes
155Aggeribus fractis agri vastavit honores,
Nec ripis tantum, sed et ipsis altior ibat
Arboribus, salicum per summa cacumina nautis
Cursus erat, fugit Protei pecus omne per agros,
Altaque montanae petierunt aequora nymphae.
160Sicut cum bellis olim civilibus urbes
Arserunt Italae, cum Caesaris arma superbi
Invasere lares patrios, gentemque Latinam.
Mira canam et nostris fortasse nepotibus olim
Non factura fidem: Benaci sparsa per agros
165Tanta locustarum nubes, ut pinguia passim
Pascua et exortas segetes, nemorumque decorem
Temporis exiguo tractu consumpserit omnem.
Nec poterat sumptis hominum solertia telis
Fatales arcere feras. Cava tympana latos
170Implebant crepitu campos, nec territa tanto
Dira lues sonitu, herbarum radicibus imis
Morsibus haerebat: vicina per oppida postquam
Rumor iit, capere arma viri, concurrere turbae
Ad commune malum, tanquam novus Itala Cymber
175Regna premat, tandem multo vix tanta labore
Illuvies longis vix est consumpta diebus.
Dura fames igitur tristes populata colonos
Saevit et exhaustis languescunt corpora venis:
Vulgus inops macie affectum, squallensque per urbes
180Poscit opem frustra et sensim vitalia membra
Victa cadunt, siccasque premunt ieiunia fauces.
Nec patres natis, nec nati patribus adsunt:
Tanta per humanum genus inclementia regnat.
Non Libycae segetes, non pinguibus Appula campis
185Horrea, non Phrygiis succurrunt Gargara sulcis.
Sed minus hinc damni, minor haec aerumna, dolorque
Mitior, infelixque minus fortuna sequetur.
Hic paucae sat erunt lacrymae, crudelior alter
Communem ingenti pariturus strage ruinam
190Hostis adest, nostraeque rati gravis ingruit imber.
Qua Rhodani volvuntur aquae, qua frigida Rheni
Teutonicas fert unda rates, qua perluit agros
Insubres, Venetosque Padus, qua dives ab alto
Vertice subiectos speculatur Brixia campos,
195Occultum pluit ex alta Deus arce venenum.
Et qua Tiresiae pulcherrima filia nymphas
Colligit humenti gremio, lateque recedens
Littus arundinibus cingit, viridique papyro,
Quaque patens longe fluctu sonat Adria vasto,
200Ultrices mors atra manus exercet et altis
Tabe madens sparsam caedem componit acervis.
Qua fluit Etrusco surgens vetus Albula fonte
Romanasque invisit opes et regna Quirini,
Qua gelidis sonat Arnus aquis, qua magna, potensque
205Imperat Aemylio vicina Bononia Rheno,
Imbelles, acresque viros, senium atque iuventam
Pallida mortifero pestis grassata veneno
Sternit humi, fundamque rotans e turribus altis
Ardentes papulas iaculatur et ulcera diris
210Glandibus et penetrat flammantibus inguina telis.
Huic tumidum guttur virus levat, ille sub alis
Fata gerit, qua longa humerus se in brachia curvat.
Alterius patulas aures arsura parotis
Suscitat occultum longis sub crinibus ignem,
215Attonitumque caput feriens, vitalia membra
Occupat atque vias mors una perambulat omnes,
Extollitque caput, qua cursum fatifer humor
Sistit et horriferum sensim durescit in orbem.
Id crudele genus necis, hoc immane, feroxque
220Supplicium, haec stygio rabies egressa profundo,
Perque domos humiles, perque alta palatia regum
Saevit et occultis miseros ferit ictibus artus.
Ut quando incauti vitio pastoris ovile
Incustoditum nox intempesta recepit,
225Si lupus hesternae patiens ieiunia lucis,
Sollicitusque fame, fuerit per limen apertum
Ad solas ingressus oves, non mitigat unum
Ingluviem funus, sed multa caede madescit,
In totum saevitque gregem, sic acre venenum
230Insontes, sontesque modo prosternit eodem.
Iamque cadaveribus desunt loca iuncta sacratis
Aedibus, effossa passim tellure profanis
Conduntur tumulis, inhonoratisque feruntur
Funeribus, dictu horrendum, visuque tremendum,
235Praeda feris inhumata iacent et tabe fluenti
Circumstans tetro locus incestatur odore:
Qua triplici conclusa Pado Ferraria longis
Cladibus atteritur dominorum, corpora passim
Pascuntur per rura canes, aquilaeque rapaces
240Effodiunt duris hominum cava lumina rostris:
Intestina ferunt volucres et in arbore summa
Exta patrum suspensa diu videre nepotes.
Membra pater vix aegra trahens, dum frigida condit
Corpora natorum, clauso nondum ore sepulcri,
245Labitur ipse super sua pignora. Crebra suorum
Sola domo vacua mater dum funera plorat,
Cum lacrymis animam tenues exhalat in auras.
Multi ante occasum vitae vicina scientes
Fata sibi, condique suas tellure volentes
250Relliquias, fodere solum, glebisque subactis
Sacrato vivi se composuere sepulcro.
Rura silent, vacuaeque suis cultoribus urbes,
Iura fori clamosa tacent, per compita surgit
Gramen et extinctis non lucent ignibus arae,
255Nec solitos cantus, nec odores templa Sabaeos
Accipiunt, squallentque domus, muta omnia moerent.
Qui superant cladi, Superum quibus ira pepercit,
Coguntur miseri sua dulcia limina cives
Linquere et in mediis tentoria figere campis.
260Sicut per Libycos solet armentarius agros
Ferre larem, secumque suos vectare penates.
Vidi ego per tacitos saltus et inhospita lustra
Mole sub exaesa silicis, curvoque sub antro
Monticolas habitare viros et gramine pasci.
265O Superi, loca qui tuti secura tenetis,
Si, scelere offensi nostro, tam dira movetis
Praelia, sat veteres tam multo funere culpas,
Sat longo luimusque metu, iam parcite, saltem
Relliquias generis, semenque relinquite nostri.
270Non animi tantum gentis cecidere Latinae
Cum Romana ferox circum capitolia Gallus
Barbaricis trepidam pulsans clamoribus arcem
Diceret, eversae frustra succurritis urbi
Romulidae, regni et vitae postrema dies haec.
275Vel post Cannensis lacrymas et funera pugnae,
Quando Quirinales aquilas, fascesque superbos,
Ad Tyrias iam se laturum crederet arces
Hannibal, insultans victo iuveniliter hosti,
Et mox ex alto bellorum culmine pulsus
280Languit, adversis fatis et Marte sinistro.
Non tanto tremuere metu praecordia Graium
Xerxis in adventu, monuit cum Delphica rupes
Non muro, non arce dari, sed nave salutem.
Non ita Moseae quondam miracula virgae
285Horruit attonito Memphis turrita colono.
Ipse quoque in silvis et vallibus Apennini,
Exilem ducens tecto sub paupere vitam
Delitui, qua templa petit Romana viator.
Et qua Flaminios fugiens Claterna per agros
290Ducit ab angustis undosum vallibus amnem,
Arce sub Ociami, nostris ubi dicta Camoenis,
Tecta Refrigerius sublimi in colle tenebat.
Non fuit ausa magis, nec clade nocentior ista,
Romuleam pestis longo quae funere plebem
295Diripuit, quando veniens Epidaurius anguis
Ionios citra fluctus in regna Quirini
Abstulit aerium virus, qui postea templa
Iuncta Iovi tenuit, bifidum qua dividit amnem
Insula Ianiculum dirimens a collibus Urbis.
300Seu Superum sic ira velit; seu noxius ardor
Aetheris, aerios infuso lumine tractus
Inficiat; seu sola ferant contagia morbum,
Seu dum longa fames hominum ieiuna coegit
Ora cibis vesci indignis, escaque nocenti,
305Impurus per membra fluens vitalia sanguis
Putruit et dirum subiens praecordia virus
Inferat occulto properatam vulnere mortem.
Unde malum surgat non est dignoscere promptum.
Ipse tamen reor has omnes concurrere causas
310Et coniuratas percusso foedere Divum,
Astrorum, terraeque simul concurrere vires,
Sicque hominum genus haud una obsidione teneri,
Et nobis elementa necem, Superosque minari.
Nec mirum; quando longe graviora meremur
315Supplicia et longe asperiori verbere caedi.
Quippe ubi nec Superum pietas, ubi nulla Tonantis
A scelere humanas prohibet reverentia mentes;
Et virtus vitio urgenti dare terga coacta est,
Ira Patris Divum fremit indignata, furensque
320Evocat ex altis Erebi fornacibus atram
Progeniem, horriferae genus implacabile mortis,
Et terras permittit agi Phlegetontis habenis,
Plutonisque premi imperio. De tristibus Orci
Sedibus egressa, aethereas nova monstra sub auras
325Invadunt hominum coetus et inertia flatu
Pectora letifero feriunt, it frigida tabes
Ad vivum penetrans animos, perque intima corda,
Imbibitum virus, postquam concluserit omnes
Ad virtutem aditus, homines impellit et urget,
330Quo Stygiae iussere canes, quo Ditis avari
Spiritus inclinat, primi qua criminis auctor
Monstrat iter latum, placidaque tyrannide regnat.
Hic iuvat immanes Erebi monstrare figuras.
Tartareumque genus sub apertum ducere coeli
335Lumen et occulti reserare latentia mundi
Monstra, venenoso pavit quae lacte Megaera,
Cerberiique canis spumis et sanguine Lernae.
Me, precor, assuetum mites errare per umbras
Grynei nemoris, vestrisque sonantia rura
340Cantibus et gressus modo per fera monstra ferentem,
Intactum servate Deae, furiale per agmen
Este pio vati comites, moresque docete
Infandos Stygiae gentis, coelumque perosae.
Iam mugire solum coepit: iam nubibus aer
345Pallet et infernis surgunt afflatibus umbrae,
Nigrescitque polus, monstris exterrita lampas
Fert retro Phoebaea gradus, auditur ab antris
Clamor et omnigenum rabies confusa ferarum.
Evolat horrisono rapidi Phlegetontis ab amne,
350Ingenti alarum stridente Superbia ductu:
Sic illam dixere, super quia cetera sese
Tollit et extento socias superminet ore,
Omnia convolvens, caeca de sede Barathri
Crimina nigrantem post se trahit omnia pompam.
355Huius ab ardenti virosus anhelitus ore
Fumat et obscuris oriens a faucibus humor
Defluit, hippomanes, aconita, canisque virentem
Taenarii spumam superans, omnemque veneni
Mortiferam rabiem, stygii faex ima profundi.
360Se superum genus esse putat, veterumque deorum
Semen et a magno se iactat Apolline natam.
Ardua frons, unoque oculo stellata rotundi
Circuitus, medioque sedens in luminis orbe
Discessit, spatiis aequalibus undique centrum.
365Hoc insigne patris, Phoebique ardentis imago,
Difficili vultu graditur, gestuque maligno
Innocuos, mitesque animos irridet et odit,
Quem videt aeternis illustrem laudibus altum
Per virtutis iter veri conscendere honoris
370Culmen et ad superos niti, coeloque propinquum.
It gravis et raro incessu vestigia profert
Strimoniae de more gruis, quae semina campis
Iacta legens aequae tepido sub sidere librae:
Si vicina ferat gressum per rura viator
375Tela ferens, arcumve manu, caput ardua tollens
Clangit et ingenti movet internodia passu.
Paulatimque viam suspenso gutture carpit.
Cum bellator equus domini fraenatus habenis
Ostentans pectus latum cervice sub alta,
380Cum glomerat bibulo lentos in pulvere gressus,
Nunc hac, nunc illac oculos et colla retorquens
Spectari gaudet, Libycosque aequare leones
Viribus, Albanosve canes dum se putat, auras
Colligit et latis imitatur naribus Eurum:
385Non secus haec rabies ventoso inflatior utre,
Cum graditur vibrans alternis motibus armos
Ardua sublatae circumfert lumina frontis,
Vanaque proceri miratur corporis umbram,
Et tacitis ardens curis sublimia semper
390Mente agitat, tumidoque sedet sub corde venenum.
Contemptrix inopum, vultus elata severos,
Inflatoque rotans turgentia gutture verba,
Ferre nequit iuga, maiorem indignata, paremque,
Imperia usurpat, regnique libidine fervet.
395Immansueta, ferox, miseris adversa, minaxque
Mitibus, elatis contraria, nescia pacis,
Nescia amicitiae, rixarum et litis origo,
Dura, ingrata, duplex animo, violenta, rebellis,
Improba, quid pietas, quid sit clementia, nescit.
400Perfida, foedifragam dubio sub pectore mentem
Versat, ab excelso fugientia culmine semper
Saxa movet, laudum semper vesana libido
Sollicitum pectus curis flammantibus urget.
Nec vitae ratio, nec opum, nec honoris, in omne
405Sponte scelus praeceps ruit implacabile monstrum.
Haec hominum suprema lues, immane, ferumque
Thraicio facinus potuit suadere tyranno,
Asper ut horrenda cumulans praesepia caede
Semineces artus hominum, fumantiaque exta
410Intulerit stabulis et equis epulanda virorum
Corpora, quae infami hospitio, laribusque profanis
Occultus pacem simulans admiserat hostis.
O scelus, o dira invisae spectacula fraudis!
Luminibus torvis quoties capita alta levabant
415Thraces equi grandes humano sanguine pasti
Et capita et teretes pendere extra ora lacertos,
Crurave confractis genibus, crinesve cruentos
Vidisses, sanie a mento per lata fluente
Pectora, sub gravibus contrita cadavera malis,
420Fractaque sub duris crepitabant dentibus ossa,
Strimonius meminit Nestus, scit Bistonis unda.
Traxit Idumaei genus hinc vecordia regis
Quem magus ardentis coeli nova signa secutus
Admonuit venisse Deum. Nisi caeca superbi
425Pectoris ambitio mentem fecisset opacam,
Isset ad infantis sancta incunabula Christi
Deposito fastu, sed mens, inflata favore
Caesareae gentis, longoque tyrannidis usu,
Est ingens meditata nefas, nec prisca parentum
430Saecula par videre scelus, nec longa videbit
Posteritas, per rura furens Galilaea satelles
De trepidis matrum sinibus lactentia vulsit
Pignora, membratimque secans lata arva cruore
Imbuit innocuo, matres ululare per agros
435Audivit montana Rachel, vicinaque fonte
Flumina de duplici ducentia nomen et undas.
Hinc est orta lues, quae Thracia regna, vetusque
Graecorum imperium vertit. Bizantia regum
Urbs opibus constructa, mari praetenta, duobus
440Aegeo, Euxinoque fretis stipata sedebat
Sceptra tenens, parvo qua gurgite Bosphorus undam
Colligit, hanc Scythica irrumpens Othomanus ab arcto
Insidiis captam ferro violavit et igni.
Arx erat Europes et inexpugnabile quondam
445Romanae fidei vallum Mahometica contra
Arma, minas Asiae frenans, Libyaeque tumultum.
Haec scelerum dux atque parens sublime nitentis
Imperium caeli, summamque ambire Tonantis
Ausa potestatem, quantum tentavit in altum
450Surgere, Taenarios tantum descendit ad amnes.
Cuius ob ingentem tellus concussa ruinam
Cessit, ut in latices cautem si miseris, altum
Pandit iter, molemque sinu capit unda capaci.
Sic percussa gravis monstri se pondere tellus
455Dissecuit, gremiumque alto patefecit hiatu.
Sicut Adrastaeis cum vatem absorbuit agris
Campus et armato percussit tartara curru,
Seu quando inferni cava guttura Curtius antri
Clausit et Elysios tremefecit pondere campos,
460Vel quando electae primo sub iudice gentis
Terra Choren, sociosque altam demersit in alvum.
Antra igitur grandi laterum sinuata recessu
Inter se ripis summo coeuntibus ore
More pilae quoties vento consurgit in orbem
465In latos abeunt curvati fornicis arcus,
Fitque ingens domus umbrarum, praecepsque barathrum.
Illic sulphureos incendia nigra liquores
Lambunt et dubium quasi prima crepuscula lumen
Spargitur et tristi caligant tartara fumo.
470Hic sunt lugentes, mortis domus impia, campi
Regnat ubi scelerum lacrymoso in carcere mater
Exercens poenis animas, claudique tenebris
Indignata fremit, clauso ceu nubila vento,
Cum piceas frangunt clamosa tonitrua nubes.
475Haec est, quam veteres dicunt Phaethonta poetae
Aethereos docti cursus, causasque latentes
Ignibus aeternis, sol est qui corda superbis
Incendit stimulis, tumidosque in pectora fastus
Mittit et impatiens figit sub corde venenum.
480Propterea ex alto labentem cardine fingunt
Audacem aurigam, fractisque per aera loris
Solis equos caput Eridani mersisse sub undas.
Ad superos egit quoties pater arduus alto
Annuit a solio et latum imperiosa per orbem
485Bacchatur, supraque suas temeraria vires
Audet et infausto amittit conamine vires:
Scilicet omne Deo contra nitente superbum
Evanescit opus, sicut cum surgit in auras
Eructantis aquae fluctus, mox vertice presso
490Decidit et spumans alto demergitur amne,
Atque humiles inter sine nomine praeterit undas.
Hoc docet Allophylus, Solymae qui verbere fundae
Deposuit, frontisque minas, animique tumorem:
Ibat enim solo auxilio thoracis et hastae,
495Non ope Divorum, non ullo numine fultus
In pugnam, parvumque minax Davida superbo
Nequicquam terrere sono conatus, in ensem
Dum surgit misso per ferrea tempora saxo
Corruit et toto diffusum iugere corpus
500Mirati stupuere hostes, turpique dedere
Terga fugae, parvoque Gygas cadit ictus ab hoste.
Sic quoque delusus curru Iovis aemulus alto
Aerea convexi scandens curvamina pontis
Flammiferumque rotans Alphaea per oppida fulmen
505Occidit et casu Eleam perterruit urbem.
Haec docuit Phlegyas genus execrabile caelum
Spernere, quos Tethys ultricibus abstulit undis.
Haec quoque Niliaco regi cum nescia roris
Terra diu solitas fruges, victumque negasset,
510Sanguine persuasit placari numina fuso.
In superos eadem natos armavit Aloei,
Qui domitum gravibus Martem tenuere catenis.
Sit satis haec libasse: aliis memoranda supersunt
Plurima, maiori scelerum de principe cantu.
515Audivi, gemuit tellus, turbatur averni
Ianitor, ecce niger nebulae globus exit opacae.
Iam turres, regumque domos abscondit et urbes,
Exhalatque gravem nox importuna Mephitim.
Ite procul mites animae quae dulcia pacis
520Otia, quae superos, quae coeli quaeritis arcem:
Ne funestus odor, ne vos contagia laedant
Vipereae prolis, clausis abscondite valvis
Atria, progenies nigri dum praeterit Orci.
Livor edax tristi surgens Acherontis ab amne
525Pallidus et moesto demissus lumina voltu
Obliquumque tuens rebus gaudere secundis
Nescius, aera virum claris signata triumphis
Dente terens, tardoque movens vestigia passu,
Murmure nunc tenui, nunc fulmine vocis aperto
530Percutit insontes, bona vultu aliena maligno
Ingemit aspiciens et felle gravatus amaro
Tabescit, quocumque ierit teterrimus oris
Spiritus agrorum virides interficit herbas.
Caetera nonnullis parcunt, certisque venena
535Graminibus, magicaque solent mitescere lingua.
Pontica magnanimum celebrant medicamina regem
Quae fatis obstare ferunt, his ille solebat
Virus et occultae insidias contemnere mortis.
Tangere caerulei squamas et colla draconis
540Phasias ausa fuit, tantum Medeidis herbae
Virgineaeque preces poterant, Hecatesque liquores.
Marsus in Ausoniis Umbrorum vallibus inter
Serpentes impune cubat, Libyaeque per agros,
Qua steriles versant nigri Garamantes arenas,
545Non metuunt Psilli colubros, non saeva neparum
Spicula, non hydri morsum, non aspidis horrent.
Haec fera lernaeo rabies maculata veneno
Omnia depascit, nullis innoxia, nullos
Praeterit illaesos, nulli mansuescit, in omnes
550Invehitur, quod agit non est sanabile vulnus,
Non Amytaonii prodesse Melampodis ulla
Carmina, Thessalicis non lectae in montibus herbae
Phyllyridae manibus, non Coi sancta magistri
Pharmaca sufficiant, claraeve Machaonis artes,
555Non genitor Stygiis lacerum qui traxit ab undis
Hippolytum, non Phoebus avus, cui prima medendi est
Gloria; lethali poterunt succurrere morbo.
Quem iuvat istius varias cognoscere fraudes
Et per aperta latens deprendere signa venenum,
560Multiplices casus et longa pericula cernat
Fatidici iuvenis, qui dum praesaga parenti
Somnia narraret, fratrum livore sub altam
Actus humum Pharias tandem migravit ad arces.
Huius ut infectos genitor cognovit amictus
565Et pueri tunicas mendaci caede rubentes,
Heu fera, clamavit, dulcem saevissima natum
Abstulit et luctu canos confecit amaro.
Aspice contorto Saulis convicia telo
Invidiaque satos inter convivia planctus,
570Et Davida inopem comitum cum paupere turba
Ire per abruptos deserta cacumina montes,
Et certam nescire domum, regemque sub antro
Deprensum potuit sermo mitescere, si non
Intima tabificus vitiasset pectora livor.
575Quid referam primos discordia semina fratres
Et scelus? et campos germana caede madentes?
Praetereo vatem, nigri quem spiritus Orci
Perculit et tristi clausit Babylonia circo.
Ipse diu ieiuna iacens ante ora ferarum
580Atque famescentes animalia saeva leaenas
Indomitum fregit Superum pietate furorem.
Praetereo pulsum patria reducemque Camillum,
Rapta Panomphaeo referentem signa Tonanti.
Quis furor ingratos, Dux praestantissime, cives
585Scipio? quae fortuna tuam tulit aspera mentem?
Ut post eversas Tyriae Carthaginis arces
Partaque bellando Libycae cognomina gentis,
Cum tua consiliis esset melioribus aetas
Utilis et vires ad civica munera promptae,
590Iura fori et cives et amatam liqueris urbem?
Non monuit pietas virides servata per annos
Publica privatis praeferre negotia rebus?
Causa mali livor, suffusaque lingua veneno
Tot clara invictae molita extinguere laudis
595Facta, tot egregia partos virtute triumphos.
Qui rigidos enses, qui ferrea bella subegit
Exul ob invidiam patria migrare relicta
Cogitur et duros inter versatur agrestes.
Ad Cereris conversus opus, moresque parentum
600Qui Pelusiacae servant cognomina lentis
Et quibus illustrem fecere legumina famam,
Triptolemi curavit, opes imitatus Osiris
Alcinoique senis studium, ceu postea magnus
Caesaris et sceptri posito splendore Diocles,
605Hortorum didicit cultus, incidere vites
Atque piri secto malos infigere trunco,
Quo fit adoptatis lignum bis fertile ramis,
Humectare solum rivis, ferreque bicorni
Pectere luxuriem terrae, redolentia sulcis
610Gramina virgineos induta rosaria vultus,
Lilia, narcissos, violas, flentes hyacinthos,
Purpureisque crocum foliis, mentamque, thymumque
Pangere et innocuis vitam traducere curis.
Unde viro forti damnum parat, inde salutem
615Gignit et ipse suo cadit ictus vulnere livor.
Pluribus excelsa vel opum vel honoris ab arce
Profuit ad modicae sortis cecidisse quietem:
Sicut enim quando rutilat, noctemque rubenti
Ore fugat carbo in cineres, atramque favillam
620Solvitur, extinctis si cesserit ignibus ardor,
Saecula nulla timet, sic mens humana superbo
Tabescit fastu, rebusque elata secundis
Torpet, at exsecto viret, evigilatque tumore.
Incoeptum repetamus iter, miremur averni
625Militiam, famis et morbi, pugnaeque parentem.
Zoilus his actus stimulis, hoc percitus oestro
Inachis et quondam populos cum venit ad hosdem
Divinum audaci dum carperet ore poetam,
Seu Smyrnae seu Maeonii Colophonis alumnum
630Regis ad imperium pino suspensus ab alta
Tristia Niliacae fecit spectacula plebi.
Sic pereat quicumque pios auferre labores
Nititur et sacro vatum non parcit honori.
Cetera dicturum super his crudelis imago
635Terruit immanis monstri venientis ad auras
Impete cum magno, fusis per terga colubris
Circum equitant dominam furiae, manibusque flagella,
Vincula, flammivomasque faces et sanguine tincta
Tela ferunt, vehitur plaustro stridente supellex
640Martia, loricae, clypei, galeaeque micantes,
Conorumque iubae, strepitusque auditur equorum
Et procul hinnitu campus sonat omnis acuto.
Ira minax, odiique parens, Mavortis alumna
Secum agit indomitum Stygia de sede furorem
645Stentorea qui voce tonat, qui gutture lato
Fulminat et rauco resonans clamore fugacem
Pantagiam superat, mugire tonitrua dicas.
Horrificaque fremens aeratas voce cohortes
In rigidos enses, alternaque vulnera mittit.
650Sanguinolenta gravi vibrans hastilia ferro
Bella ciens, rixasque movens, hostemque lacessens,
Labra, manusque tremit, scintillant lumina torvis
Fulta superciliis, strepit et convitia iactans
Bacchatur: si forte aliquo nequit obice poenas
655Sumere, vindictas in idonea tempora differt,
Fitque odium, quod longa fovens incendia pectus
Urit et accensis lambit praecordia flammis.
Nil pensi, nil mentis habet, cito mobilis, expers
Consilii, volat in pugnam, retinacula rumpit.
660Lege, modoque carens, rabido stimulata colore
Non ignes, non arma timet, flammantia tantos
Pectora concipiunt accensi sanguinis aestus.
Quo ferat immanis furor et gravis impetus irae,
Fabula Thestiadae priscis monet eruta chartis.
665Cum ferus Oenides aprum Calydonia rura
Vastantem premeret procerum socialibus armis,
Auxiliisque canum, spumanti concitus ira,
Fulmineoque fremens Aetola per agmina dente
Irrumpebat aper, non illum densa virorum
670Turma nec hinnitus celerum tremefecit equorum.
Strenuus arrectis hirsuto tergore setis
Flammiferis oculis sylvas et retia rumpens,
Qua furor urgebat rapido per spicula cursu
Perque canum rictus, venabulaque ipsa ruebat.
675Non secus haec rabies ardenti percita bile
Luminibus coecis per aperta pericula fertur.
Felsineos toties cives in dira coegit
Excidia et furiis trepidam involventibus urbem
In ferrum ruere atque securibus ardua tecta
680Detrahere et patrios flammis violare penates
Compulit, antiquosque patrum delere labores.
Sed postquam domitis scelerum cervicibus auctor
Occidit et rutilos Serrae concordia dentes
Signa tulit primis populus cum patribus alte
685Defixis urbana quies radicibus haesit
Atque gradu semper mansit respublica firmo.
Haec eadem rabidum convulso pectore Syllam
Ora cruentatum furibunda, animamque vomentem
Sacrilegam celeri rapuit sub tartara fato.
690Viscera natorum manibus lanianda paternis
Praebuit Alcides, cum lusus imagine falsa
Sanguine foedavit laeta, dulcique furentem
Pace domum; fuit ira virum, quae lusit imago.
Ira draconigenas acies, Cadmique nepotes,
695Fraternasque manus alterna caede rubentes
Implicuit longis bellorum ambagibus, ira
Diruit excelsas urbes atque inclyta quondam
Oppida, regalesque domos evertit abactis
Civibus, aerias turres deiecit et arcus
700Clara triumphales veterum monumenta laborum.
His accensa focis Italos pulcherrima regna
Et magni specimen mundi vexare coacta est
Barbara saevities et inhumani fera vulgi
Colluvies: Roma indicio est, Syllanaque Tuscis
705Urbs divisa vadis, necnon regina, caputque
Etruscae quondam modo sola Bononia gentis,
Et vetus aprico recubans in culmine Derton,
Cuius adhuc extant vacuis vestigia campis,
Semirutae moles lapidum, fractaeque columnae.
710Vincula, singultus, lacrymas, suspiria, planctus,
Pallorem, vigilesque metus, tormenta, crucesque,
Verbera, pestifero rorantia tela veneno
Protulit atque feris hominum crudelibus artus
Obiectans, variis implevit cladibus orbem.
715Hinc multa exilio gentes aliena sequutae
Regna, suis orbae patriis, sic filia quondam
Tiresiae, gemini Manto post dura Creontis
Servitia in Venetis molita paludibus urbem
Vixit et extructae sua nomina tradidit arci.
720Laomedontiaden Teucrum Salamina petentem
Expulit ira patris. Quid te Neiphylas Helle?
Quid profugum memorem Phrixum, saevumque Athamanta?
Atque novercales furias, odiumque, minasque?
Adde Mycenaeum poenas et funera regem
725Matri intentantem, moestasque Agamemnonis aedes:
Atque Sophocleo celebratos carmine planctus.
Adde Phryges geminos, Anthenora, fluctivagumque
Aenaeam, ignotum decorantes moenibus orbem.
Hos, aliosque irae patriis a finibus actos
730Longa per exilia et casus misere sinistros.
Hac rabie succensa feram Priameia coniux
Induit et duplici creverunt aggere dentes,
Longaque sub geminis surgentia naribus ora,
Succensi mansere oculi et truculenta minaci
735Fronte supercilia et latrans in pectore virus.
Quid memorem saevae furias, odiumque parentis
Quae miseros nati flammis fatalibus artus
Ulta necem fratrum et matrem se oblita cremavit?
Vix ea finieram, cum formidabilis irae
740Castra sequens aderat Stygiis nova bellua signis
Ingenti comitata manu, mendacia tectis
Vultibus et trepidae dubia sub imagine fraudes,
Ignotisque doli sub vestibus agmen agebant,
In medio stipata gravi regina tumultu
745Tollebat nigra umbrosam fuligine frontem.
Auri sacra fames haec est, rerumque cupido
Improba, divitias amor infinitus habendi.
Haec nummi sitis ardescens immensa vorago
Tartareis emissa vadis, imitata rapaces
750Unguibus Harpyias, armataque grandibus ora
Dentibus in gyrum quales, quantosque Elephanti
Aethiopes, Indive ferunt, sinuatur in orbes,
Et nodos, in se rediens coma densa figurat,
Tempora nec velat, sed agit suspensa tumorem
755Undique surgentem, nudaque recedit ab aure.
Nec solum vigiles obeunt hirsuta rotundo
Tempora circuitu, verum sub vertice cano
In cervice micant oculi ceu florea serta.
Effigies veteri, vultusque simillimus Argo,
760Sed magis introrsum scrobibus subducta cavatis
Lumina discedunt, setosaque prominet atri
Silva supercilii, macies, squalorque per omne
Corpus, iners dicas monstrum et vix ossibus haerens,
Sed geminis, quoties opus est, ita nititur alis,
765Ut credas ferri Boream, Zephyrumve per auras,
Praecipitemve Notum, lucri si nuntia fama
Surgat et acceptus nares odor imbuat auri
Elevat ingentes alas et lumine fixo
Visa petens, quicquid falcatis unguibus aufert,
770Stulta suos numquam venturum servat in usus.
Sacra Deum, sanctas leges, praeclaraque gesta,
Scriptores rerum egregios, celebresque poetas,
Qui procerum laudes chartis et nomina mandant
Et quidquid non auget opes aversa repellit.
775Sola iuvant quae lucra ferunt, sint caetera quamquam
Laudibus et pretio dignissima, caetera sordent,
Sicut Hyperboreis rutilans in vallibus aurum
Gryphes amant, avidique tenent, vigilesque tuentur,
Unde nec utilitas operae, pretiumve laboris,
780Sed metus et clades oritur, sic pectus anhelum
Pervigilis monstri, graviore cupidinis aestu
Fervet, opes cumulans quas olim prodigus haeres
Dissipet et pingues ferat in convivia mensas.
Palla sinu lato ex humeris decurrit in imos
785Lapsa pedes, manicae velant extrema capaces
Brachia, quas ubi vult curvos demittit in ungues.
Utitur his quoties opus est, vel fingere mores,
Vel gestu simulare fidem, vel fallere quenquam
Seu furtum celare; manus levis, apta rapinae,
790Perfida mens, nullisque potens mansuescere dictis,
Indignas, dignasque preces surda accipit aure,
Ut proiecta bovis detracto grandia tergo
Viscera percipiens oculis, vel nare sagaci
Vultur edax, avido corvusque famelicus ore
795Convolat ad resoluta a gravi convivia tabe,
Sic ad opes, aurumque cito sitis ista volatu
Fertur et ad nudum spolians fragmenta, brevesque
Reliquias studiosa legit, gremioque recondit.
Nec contenta bonis, Divum quae munere tellus
800Protulit, in partem scelerum vocat astra, Deosque,
Exercetque preces, magicas et consulit aras,
Infernosque vocans manes altaria circum
Nocturnas adhibet vestes, tetroque vapore
Orgia perlustrat, ducensque in pulvere circum
805Murmurat et variis distinguit signa figuris.
Extaque Tyrrheno risu scrutata requirit
Thesauros, quae terra tegit liventia plumbi
Pondera et argenti globulos viventis et aera
Artifici mendax vertit medicamine in aurum.
810Falsaque cum veris iungens, cum Doride Bacchum:
Cum gemmis fragiles hyalos, cum Palladis imbre
Miscet Aristaei succos et cerea mella.
Mentitisque novas, fuco errorem faciente,
Confectis senio deludit mercibus, omne
815Turpiter emporium, lucrique libidine fervet,
Et totos hac arte dies consumit et annos.
Utque dies tristi, sic nox abit anxia monstro,
Nullaque pax vitio rodentibus intima curis
Pectora, nulla quies, post turpia lucra diurnae
820Fraudis et exlegem quaestum, si lumina somnus
Occupat et duro furatur membra labori:
Pictus imaginibus, formisque fugacibus astat
Morpheus et variis fingit nova vultibus ora,
Vanaque sopitos ludunt insomnia sensus.
825Nam rerum tenues umbras, simulacraque servans
Lubricus assiduis ut fluxibus ambulat humor
Et nunc summa petens reptat, nunc ima relapsus
Antra cavernosi capitis rigat, itque, reditque
Nunc iter obliquum sinuans, nunc tramite recto
830Fertur et ipse sibi redit obvius, aut agit arcum
In dextram laevamve cadens, ut pellit et urget
Fumus et ingressi cava spiramenta vapores:
Sic rerum species variis concursibus, ut sors
Obtulit, aut usus, vel vis incognita coeli,
835Spirituumve potens industria nocte silenti
Diverso ostentant diversos ordine casus.
Ceu varias voces, diversaque nomina rerum
(Si novus inversis surgat compagibus ordo)
Difformes eadem faciant elementa figuras.
840Haec duo Roma notis et amor componimus hisdem
Tramite converso et retro redeunte meatu.
Quae simulacra magis vigilans exercet in unum
Nocte revertuntur, verisque simillima formant.
Ostentantur opes cupido, quia tempore lucis
845Cogit opum species et iter, quod luce frequentant,
In tenebris repetunt et noto calle recurrunt,
Caecaque praeteritas imitantur somnia curas.
Quum tacitis ergo rediit nox humida pennis,
Atque soporiferos niveis argentea bigis
850Luna vehit radios, somnus, per rura, per urbes
Spargit lethaeo medicata papavera rore,
Et vigiles abigit secreta incendia curas.
Pulsae abeunt celeres ad tristia limina Ditis,
Atque leves haerent sub opacae frondibus ulmi.
855Ulmus enim diffusa comas et brachia late
Surgit ibi a validis radicibus, illius ergo
Muta sub umbrosis habitant quae somnia ramis
In thalamos hominum et tenebrosa cubilia ducunt:
Dantque suos illis vultus, vocemque, habitumque,
860Illa per obscuros capitum delapsa meatus
Ad vigilem subeunt animum, casusque figuris
Mobilibus formant, sopitaque corda iacentum
Sollicitant, nec vana minus quam vera fatigant,
Interea circum vittas et anhela frequentes
865Ora volant curae, moxque ut sopor evolat, intrant,
Mordacique secant iterum praecordia rostro.
Haec est quae Tityum volucris ferit ore cruento,
Aeternae natum poenae, aeternoque dolori.
Monstrum igitur si quando quies blandita soporem
870Reddidit, aut auro insudat, sublatave furto
Semina frugiferae Cereris, vel inania plangit
Horrea, vel dura decussos grandine fructus,
Effusamve fretis mercem, deprensave furta,
Atque iterum tractat sub nocte negotia lucis
875Totaque sub curis it vita simillima morti.
Haec animum turpi maculans et corpora labe
Quaerere coelesti pretium pro munere iussit,
Vanaque composito mendacia fingere vultu,
Quando gravem sacro morbum Naamanus in amne
880Abluit et puerum spoliis oneravit et auro.
Haec eadem scelerum genitrix, fraudumque magistra
Reginam Libycis posuit quae in collibus urbem
Aere, viro, patria spolians, peregrinaque circum
Aequora, per rapidas Syrtes, per barbara pellens
885Regna diu profugam terris iactavit et unda.
Haec Priami natum, cui longa pepercerat ira
Martis et a patria procul obsidione latentem
Thraicio iuvenem innocuum mucrone peremit.
Ah scelus, ah dirum facinus, multoque piandum
890Sanguine primaevae imberbem sub flore iuventae,
Ignarumque doli puerum, nil tale verentem
Perfidus obtruncat, placidum rosei decus oris
Et regale caput, simplex sine crimine pectus
Et natas ad sceptra manus, veniamque precantes,
895Vulnerat immitis repetito saepius ictu.
Praetereo conscisa sui qui corpora nati
Diis epulanda dedit, quique auro vendidit urbem,
Quique suum superans hostem superatus ab auro
Exanimum Phrygio versatum pulvere corpus
900Misit ad extremos ignes, patriumque sepulcrum
Non prece, non lacrymis motus, non voce paterna,
Nec misero casu queruli senis, immemor omnis
Iustitiae, solo placatus munere, tandem
Hectora restituit Priamo, sua pignora patri,
905Quique per undosum dulces nc perderet aequor
Divitias retro conversa nave per undas
Ad patriam et saevos rediit non inscius hostes.
Quique Deum manibus rapiens pendentia dona
Sacrilegus Superum vanos irrisit honores:
910Et qui surripiens auri duo milia pondo
Et lateres fulvos, fucata subintulit aera,
Ut genus effrenum Nasamon qui versus in austros
Incolit Isiaco contermina rura Canopo,
Naufragiis victum quaerens gaudere procellis,
915Turbinibusque solet, fusasque per aequora merces
Colligit et nautas ad Punica littora pulsos
Auxilium simulans violat. Sic improbus auri
Raptor in adversis quemquam si viderit angi
Casibus exultat, fictoque astutior ore
920Dum promittit opem spoliat, praedamque reportans
Celat et exuvias occulto congerit antro.
Haec quoque venalem (tanti quis crederet Orcum?)
Esse Deum fecit, semen coeleste piando
Progenitum sceleri, divinae mentis alumnum,
925Virgineoque alitum gremio, crimenque volentem
Solvere et antiquo contractam fomite labem,
Dira fames auri culpae regina, parensque
Perdidit, indigno signatum verbere corpus.
Confixum caput et duplici manantia rore
930Pectora, pallentesque genas, frontemque cadentem
Ingratae moriens plebi monstrabat ab alta
Arbore, purpureum terra absorbente cruorem.
Haec opera, hi fructus, haec gaudia mentis avarae.
Hic memor antiqui sceleris dum tristia flerem
935Funera virgineae prolis, largoque maderent
Imbre genae, vidi ex alto telluris hiatu
Deformem prodire chorum: sartagine lata
Signifer armatus vestigia lentus agebat,
Quem confusa cohors cultris, armisque popinae
940Pressa sequebatur, patinas, unctosque lebetes,
Visceraque oblongis verubus confossa gerebat.
His comes in bellum turmis veniebat inerti
Turba canum gressu, quorum cutis aspera multam
Fluxerat in scabiem, sanieque fluentia linguis
945Ulcera lingebant et crebro ardentia morsu
Scalpebant terga, et scabras prurigine clunes.
Hoc quoque Cerbereis monstrum de faucibus exit
Ridiculum: nam pingue caput, frons prominet alta,
Labra, genas oculosque tumens, sub gutture lato
950Surgit et inflatum tollit cutis uvida pectus.
Trita, brevis, maculata mero et pinguedine vestis
Vix renes, clunemque tegit, ventremque profusum.
Raraque collisis aegre vestigia mutat
Poplitibus, curvis putruere sub unguibus escae.
955Ad lumbos, ad utrumque latus lacrymantia circum
Tuceta et guttis suspensa fluentibus haerent
Sumina, lapsus adeps iter et vestigia signat.
Oenophoro laeva armata est, abdomine dextra,
Ante cibos quam pressa gravi sub fasce priores
960Concoxit natura, novas superingerit offas,
Impatiens famis, escarum infinita vorago.
Pocula prensa manu sitis implacabilis haurit:
Et crebro exhilarat Bacchus convivia potu.
Garrula, lenta, salax, petulans, improvida, turpis,
965Immemor, indocilis, levis, ebria, dedita somno,
Semper olet, naresque gravi contristat odore.
Talis erat multo spumans Silenus Iaccho
Quum capitis nutu in collum curvatus aselli
Cervicem super atque iubas stillante saliva,
970Risus erat Faunis, Nymphisque colentibus agros.
Concava non tantum maris absorbere Charybdis
Dicitur a Calabris quae dividit arva Pelori,
Quantum haec ingluvies vini demergit in alvum,
Hirsutam setis alvum, densaque comantem
975Pube, per humentes it grex teterrimus umbras
Grex olim Syllae infestus, vatique Tragoedo,
Et pingui sudore cutem depascitur udam.
Blandior ingressu primo Semeleia proles
Incalet atque vias fumos exhalat in omnes,
980Concluditque aditus, per quos a pectoris antro
Spiritus ascendit curvas in verticis aedes:
Nam nebulae fervente mero per guttura pingues
Attoniti capitis summam volvuntur in arcem,
Pugnaque fit; validis alti mens incola tecti
985Defensura suum limen succingitur armis.
Sed conata diu bacchantem extinguere fumum
Victa fugit, victor subiens penetralia Bacchus
Cui comes it Sopor et torto Dementia gressu
Per cerebri, humentesque sinus, animaeque sacellum
990Lethaeo spargens haustos de flumine rores,
Inducit somnos hebetes et Morphea doctum
Fallere imaginibus, nocturnaque fingere monstra,
Pondere pressa Dei connivent lumina crebris
Nutibus et placidae nequeunt obsistere nocti.
995Lingua loquax prius et nullis obnoxia vinclis
Iam delusa labat, verba imbecillia presso
Fine cadunt, blaeso sonus evanescit ab ore,
Labentemque pluit per mentum barba salivam,
Qualis in umbroso Protheus mutabilis antro
1000Pressus Aristaeo iacuit qua Carpathus inter
Niligenas, claramque Rhodon caput extulit undis,
Qualis in occidua pugnax Anteus arena
Et ferus Aemonie victore sub Hercule taurus
Fusus humi cubuit. Qualis Minois in aede
1005Semivir eructans spumantem sanguine praedam
Cecropio, qualisque cavo sub carcere plena
Cerberus ingenti diffundit viscera campo:
Talis in immundo vinosum belua corpus
Pulvere distendit, tumidam sic explicat alvum,
1010Aegraque turbato sic deiicit ordine membra.
Nunc ventosa tument, nunc contrahit ilia flatus,
Alternisque sonat vocis via murmure rauco,
Pectus et ora lavat tepido fumantia rore
Sudor et undantes currunt per tempora rivi.
1015Somniaque occurrunt, pingues sunt somnia mensae,
Atque coronati fuso crateres Iaccho
Ad celeres nunc labra bibunt, nunc humida muscae,
Lumina nunc bifido rimantur tempora rostro.
Dum loquor et turpis moror ad spectacula monstri,
1020Ecce novae gentis resonans fragor impulit aures,
Et tellus nova castra vomens ingentia fudit
Agmina, quae campis immissa patentibus omnes
Complevere vias et culta novalia, nec iam
Rus capit has acies et non numerabile vulgus
1025Vicinas intrare urbes, incendere templa
Visa cohors et ferre novas in moenia flammas.
Signa sequebantur moerentes ordine turmae
Composito, signa arcus erant, fax, tela, pharetrae,
Et quanquam haec essent hostilia castra, genusque
1030Pestiferum, ridere tamen, facilesque choreas
Ducere permixtis laeta ad convivia turbis
Suadebant, fierique leves cum carmine ludos.
Dux erat his formosa Venus, suspensa Cupido
Filius hastili longo vexilla ferebat:
1035In gremio matris, mollique in veste volutus
Insidias Iocus et varias excogitat artes.
Haec fera Cocyti de tristibus enatat undis
Ore nitens, animo maculata, simillima sorbo,
Quod nitido tristes claudens in cortice succos
1040Decipit ignaros, morsuque venenat amaro.
Illecebris et fraude potens, astuque, dolisque
Dimicat et vultu pacem praetendit amico.
Hanc contra certare cave, contendere vinci est,
Vincere terga dare et retro vestigia ferre.
1045Fulget in egregio decor insuperabilis ore,
Ornatuque iuvat formam, ligat auricolorem
Lutea vitta comam, molles quae fusa per armos
Leniter inflexos sensim finitur in orbes,
Candida frons, lateque patens ad tempora currit.
1050Clara superciliis velantur lumina nigris.
Picta genas, pressi sub honestis naribus oris
Purpureos coeunt imitantia labra colores,
Aurea procero, teretique monilia collo
Pyrgotelis coelata manu formatus in illis
1055Qualis erat vivens pastor formosus Adonis,
Pendet et intextis viridi curvamine ramis.
Myrtus opus cingit, geminaeque in fronde columbae
Mutua porrecto collibant oscula rostro.
Cum graditur tenui summum bulla aurea pectus
1060Verberat applausu, perstringit eburnea vestem
Fibula coccineam, textoque subalbicat auro
Corpus et exili fila inter serica veste
Lacteus apparet mixtus cum sanguine candor.
Qualis odoratis Paesti quae nascitur hortis
1065Est rosa confusis rutilante coloribus albo,
Rara sinum chlamys et visu penetrabilis ambit,
Albaque sub tenui cutis interlucet amictu.
In geminos orbes glomerata utrinque tumescunt
Pectora, zona sinus cohibet baccata fluentes:
1070Gemma humeros non una tegit, digitosque micantes,
Hoc habitu ad ripas Phrygii Simoentis amatum
Ibat ad Anchisen: Marti velamine in isto
Est congressa, cavo dum vir sudaret in antro
Mole sub Aethnea, qua fortibus aera lacertis
1075Volvit in ardenti durus fornace Pyragmon:
Qualis erat Tyrios ludens Europa per agros
Sive per Hybleas errans Proserpina valles,
Cum Cyane in liquidum fluxit mutata liquorem;
Qualis in ornatu Libyco Sidonia mater
1080Comptior et festis solemni more diebus
Cum nuribus Phrygiis multo spectabilis auro
Tyndaris ad divae veniens Tritonidis arcem,
Seu quales ineunt regum convivia nuptae
Buxea cum laetos modulatur tibia cantus:
1085Tale super picto per rura, per oppida curru
Progrediens monstrum nunc hos, nunc vulnerat illos
Luminibus motis apte, gestuque venusto.
Obvia diffusos crines, vestemque decoris
Motibus impellens divinum spargit odorem
1090Aura, sonat tenui ludens vaga bractea vento.
Ore pudicitiam simulat, castumque ruborem,
Nam magis innocuo si sit coniuncta pudori,
Forma movet, condita gravi comitate venustas
Accendit rapidos furiis afflantibus ignes.
1095Haec sunt illa quibus Veneris puer arma superbit,
Et quibus imperium terris quaesivit et alto.
Hinc hominum surgit crucians insania mentes,
Quae dulces abigit somnos, quae pallida reddit
Ora, parit gemitus, in amaros lumina fletus
1100Solvit et in totum suspiria seminat orbem.
Mira huius natura ferae, non ense, nec hasta
Vincitur, inter equos, thoraces inter ahenos,
Per galeas, conosque truces incedit inermis.
Nuda manus, sine thoracis, sine cassidis usu
1105Concita in hostilem victrix agit esseda turbam,
Praeteriensque hominum castra imbecillia ridet.
Martia fert Macedo teretes in bella sarissas,
At Scythicae longis utuntur Amazones hastis.
Romulidae certant pilis, celeresque catheias
1110Barbarus adversos Gallus iaculatur in hostes,
Parthus equo versis pugnat fugiente sagittis.
Sunt varii mores, usus non omnibus idem
Militiae, non omne unis genus utitur armis,
Sunt isti sua tela ioci, risusque modestis
1115Nutibus et pulchro ridentia lumina vultu.
Dura quibus penetrat compagibus aera solutis,
Scutaque multiplici chalybis circumdata veste.
Scit Paris, Aeneasque pius, scit durus Achilles,
Alcidesque Iovis proles, scit Iuppiter ipse
1120Saepe ferae insidiis factus fera, cygnus et aurum:
Scit crudelis idem Theseus, victorque Medusae,
Cuius adhuc retinent illustrem sidera praedam.
Hoc regina modo Babylonia, Pasiphaeque:
Sic Bacchi delusa parens, sic et Phaethontis
1125Victa Cupidineo mater, quae languit igne,
Venatrixque soror Phoebi, scit Lamia rupes.
Haec fera adulterium parit, incestusque nefandos,
Stupraque et igne scelus dignum, quo barbara quondam
Abstulit immixtis sulphur quinquurbia flammis.
1130</