previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10. de Carolo Caesare

Tela Scythas Caesar debellatura fugaces
Praeparat, et validas cogit ad arma manus.
Tu Dea, cui centum demissa monilia pendent
Aegide, et innumero palpitat angue sinus,
5Unde pavor, caedisque ruunt vaesana cupido,
Et metus, et fuso sanguine Martis amor,
Sis comes, altus equo tentet seu praelia prima,
Seu pedes, et carum protege, Diva, caput.
Caesaris ardentes aurata casside cristae
10Incutiant hosti, te comitante, metum,
Absistantque humeris flammae scutoque perennes,
Queis turpem arripiant castra inimica fugam.
Classe olim excitus spumantibus aequoris undis
Haec fore Carpathius viderat ante senex,
15Illam cum veteres tremerent Carthaginis arces,
Serperet et trepidis Bagrada lentus aquis:
"Ite trabes, dixit, queis aethere ridet ab alto
Iuppiter, et ventos temperat, ite trabes;
Vobis Sidonias assignant Numina sedes,
20Et per subiectas velificatis aquas
His maiora tamen, Caesar, tibi fata reservant,
Nec capiet laudes Aphrica tota tuas.
Explicanda tibi auspiciis maioribus arma,
Quo Latio referas vota trophaea Iovi:
25Illa illa ingeniorum altrix terra inclyta quondam,
Sive petas belli munera, sive togae,
Extulit unde altos primum sapientia vultus,
Atque hominem erudiit, commonuitque sui,
Unde foro intonuit solers, ac fulmina torsit
30Prima Rhetor, populos edomuitque truces,
Unde artes fluxere bonae, numerisque repertis
Humano vates desiit ore loqui,
Illa inquam lustranda tuo est tibi milite, Caesar,
Subtrahat ut turpi subdita colla iugo.
35Dum licet, et magno moerens te corpore Nilus
Non renuit latebris occuluisse suis,
Arripe saeve fugam, turbataque desere castra,
Signorum aspectum vix, Solimane, feres.
Nonne vides quantis Avalus tibi viribus ingens
40Instet, et admissos urgeat acer equos?
Parte alia aeratas ducens in praelia turmas
Ferrantes stricto fulminat ense potens,
Vertice olorinae, Minci cui munera, cristae
Alpina exurgunt candidiora nive.
45In medio Caesar spolia illa Feretria tentans
Insultat portis impiger ipse tuis,
Iamque quatit postes, et multa fervidus ira
Diffringit valida ferrea claustra manu.
Grata recognoscens populorum munera Paulus
50Imponet sacris thurea dona focis
Et quocunque Pater oculos circumferet acres,
Auspiciis cernet cuncta recepta suis".
Vix haec finierat, cano cum gurgite Protheus
Se tegit, et notis per mare fertur aquis.
55At tu quo Pauli pietas, quo fata, Deusque
Ipse vocat, gressus dirige, magne, tuos,
Inflatamque animis classem iam littore solve,
Qua mox Eoae diripiantur opes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: