previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. ad Octavium Farnesium iuventutis principem

Extinctum flebat quondam Venus aurea Adonim,
Purpureo vellens vertice moesta comam,
Et gemitu colles complebat, questibus auras,
Votaque erant miserae maxima posse mori.
5Undabant nitidae strophio labente papillae,
Et niveo solitus fugerat ore color,
Quoque magis largo rorabant sanguine vepres,
Humebant Veneris lumina fessa magis.
Surgebant picti pueri de vulnere flores,
10E Divae lachrymis rubra anemona micat.
Moerebat fractis natorum turba pharetris
Voxque erat una illis: pulcher Adonis obit.
Pulcher Adonis obit, responsant undique sylvae,
Omne sonat littus: pulcher Adonis obit.
15Arsuro struxere pyram tela ipsa facesque
Inque rogum absumptis arcubus errat Amor.
At fratrum numerosa cohors simul astat inermis
Obsequio cupiens demeruisse Deam:
Praeparat hic cineri dignos quos solvat honores,
20Cogitat hic pulchro quo legat ossa cado;
Pars puros haurit latices fluvialibus undis,
Pars auras penna versicolore ciet.
Ipse mali tanti post myrtum delitet autor,
Et tantum dentes flet potuisse suos.
25Hac specie impulsus summi regnator Olympi
Mox iuvenem statuit fronde virere nova.
Nec mora consurgit densis hastilibus arbor
Et Veneris magnae commoda truncus habet:
In lentos abeunt candentia brachia ramos,
30In frondem molles obriguere comae.
Dum mira novitate Venus stupet inclyta, moeror
Elapsus sensim est, deseruitque Deam.
Illa tamen complexa sui monimenta doloris
Purpureo tales edidit ore sonos:
35"Frons nova vive, precor, lachrymis quae consita nostris
Effulges sacro stipite cara mihi,
Nec nivibus violere ullis, nec sydere Cancri
Arescas, tristes neu timeas pluvias.
Foetu aurum, flore argentum, ver fronde ministres,
40Nec tibi deciduus decutiatur honor.
Tempus erit regum exornes cum tempora victrix,
Et cedat foliis laurus odora tuis.
Quin et Medorum sylvas egressa comanteis
Sole sub externo cognita citrus eas,
45Atque excepta novis pubescas finibus arbor,
Et vatum exurgas, me duce culta, labor.
At tu, care puer, venantum gaudia adires
Parcius, et sylvis mi caperere minus:
Te pereunte omnis cultus mihi cura recessit,
50Atque unguentorum millia multa cadunt,
Omnia quae versa tibi pyxide fundimus, ut sit
Qui mea testetur dona perennis odor".
Dixerat: hanc dominae luctum sensisse putares,
Usque adeo excusso stipite tota tremit.
55Effusus florum nimbus, quo pectora Divae
Plus solito redolent, luxuriatque sinus:
Riserunt nivei flores, risere papillae
Et miris fragrans aura vagata modis.
Hac te, promissis ut stet Dea, nectere crinem,
60Octavi, magnis regibus orte, iubet:
Tu Veneris cape dona libens, et collige flores,
Dum iuvat, et vitae candida fila sinunt.
Et licet ipsa caput nitidum tibi lilia cingant,
Lilia coerulea conspicienda coma,
65Queis passim assurgunt per prata nitentia flores,
Nec sola sunt alio germine laeta magis,
Queisque pater coelo rorantia cornua Tybris
Attollens Arabum despicit altus opes,
Hanc tamen antiquos Divum dignatus honores
70Obrepsisse tuis iam sine temporibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: