previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. de reditu Pauli III Pontifcis Maximi

Aspice dum rapidis saevit fervoribus aestas
Ut medio fregit se calor ipse die,
Ut molles spirent Zephyris felicibus aurae,
Dulcius et solito murmurat omne nemus,
5Utque sui oblitus, flammis quae exusserat ante,
Instaurat pulsa Sirius arva siti:
Ipse pater dempto tandem luctamine Tybris
Labitur, et placida se trahit amnis aqua,
Et qua vix ulli poterant procedere remi
10Transvolitat nullo remige nixa ratis.
Quin mihi, quae toto Musas Helicone cienti
Vix poterant iustis verba coire modis,
In versum coniecta fluunt, subitoque calore
Non accersito cuncta nitore cadunt.
15Scilicet ipsa parens rerumque et provida fati
Venturae Pacis omina certa dedit.
Di Latias tutantur opes, et praeside Paulo
Despicit hostiles Itala terra minas.
Non ille aestivumque Canem, non torrida Cancri
20Sydera, non longas extimuitque vias,
Dura nec infirmae, properat dum, fata senectae
Invitum longa detinuere mora,
Sed tandem ut diris confectum caedibus orbem
Sublevet, et certa foedera iungat ope,
25Non pudet ignotis vitam traducere terris,
Aut trabe piscosum sollicitare fretum.
Dant caedes, dant bella locum, positoque flagello
Bellona invisae commoda pacis amat,
Et quocunque caput canis venerabile praefert,
30Candida pone subit, subsequiturque quies.
Nempe erat hoc, tota nuper quod Iuppiter urbe
Intonuit laevum, certaque signa dedit,
Et Capitolinas iaculatus fulmine sedes
Devovit telis bella cruenta suis.
35Divinam agnovit vocem, monitusque Deorum,
Mente hominem Paulus qua super unus abit,
Moxque Deo plenus, cunctis retinentibus, urbis
Sustinuit lachrymas posse videre suae.
Visendi studio concurrunt undique gentes,
40Exoptat reditus et sibi quisque bonos.
Utque alios servet, nullis non fluctibus illum
Obiectare sacrum flentque timentque caput,
Quodque senex obeat tantum telluris, honorum
Decernunt omnes huic merito titulos.
45Laetus Alexander, magnae spes altera Romae,
Ad latus it tanto conspiciendus avo,
Et cunctos inter sydus iuvenile refulget,
Qualis ab aequoreis Lucifer ardet aquis.
Contudit ista truces animos clementia regum,
50Et promptas tardat ad fera bella manus:
Hinc tantum venerata Deum gens effera quaeque
Admitti ad sacros orat, avetque pedes,
Hinc prono exposcit pacem diademate Gallus,
Hinc ferrum in saevos vertis, Ibere, Scythas.
55Vos quibus est odio vallum gestare sudemque
Et galea nitidam sumere fontis aquam,
Longuinquis voti compos dum Paulus ab oris
Optatos vultus, oraque sacra refert,
Dicere iam reduci meritas accingite laudes,
60Nomen et absentis concelebrasse iuvet.
Perque vias passim thuris incendantur honores
Et velent sanctos florida serta focos,
Exhilarentque dapes, et vina liquentia mensas,
Nec renuat festa quisque madere die:
65Inque orbem cyathos referens, non lente minister,
Fac pariter Paulum densa corona sonet.
Huc ades, afflictis spes o fidissima rebus,
Uno quo fulta est publica causa duce,
Vindice quo firmis tandem radicibus haerens
70Libertas magno parta labore viget:
Quam bene, te invita nuper cum mitteret urbe,
Arces respexit Iuppiter ipse suas!
Iungite iam tauros pueri, atque incumbite aratris,
Laetaque mollito condite farra solo,
75Iucundamque simul palis adiungite vitem,
Unde etiam natis serior umbra cadat.
Occupet hostiles vicino milite campos
Squalor, et abducto vomere cesset humus,
Et quem Turca ferox nobis iniecerat, illi
80Nunc regerant tristem classica pulsa metum;
Illi ferratos duris incudibus enses
Procudat tristi sedulus arte faber,
At nobis placeatque bidens, vomisque probetur,
Et pastorali fistula facta modo.
85Tum circum innumera florescant oppida pube,
Insanus ferri quae viduarat amor.
Di modo felices annos, et candida Paulo
Dispensent larga stamina ducta colo,
Ut toto demum felix Oriente subacto,
90Quae facit ipse aliis, ocia lunga terat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: