previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. ad Lycorim

Cum primum croceo exurgens Aurora cubili
Purpureo nitidum sparserit ore iubar,
Huc ades, o nostris iucundior unica ocellis,
Perfugium o nostris sola reperta malis:
5Ipse aram properans viridi de cespite tollam
Ilice qua nigra densior umbra cadit.
Tu modo candidulis vivo te flumine palmis
Ablue, sic etenim mos vetus ipse iubet,
Aram deinde tenens Lucinae numen adora,
10Lacte Deam nivea sparge, puella, manu:
Curam illi partusque tui, vitaeque relega,
Namque aderit grato Diva ministerio.
En tibi lacteolae turgent, mea vita, papillae,
Et renuunt strophio vix capiente tegi:
15Sic quondam nitidis tumuit Venus aurea mammis,
Acer adhuc fuerat cum rude semen Amor.
Infirmi et languent artus, sextum hunc tibi mensem,
Et sua iam plenus pondera venter habet.
Ergo rite sacris mecum te accinge, Lycori,
20Et reddas sanctis mascula thura focis,
Et quae te male habent fastidia longa, putato
Pignore mox parto grata futura tibi,
Candida cum dulcis pendebit ad ubera natus,
Qui balbo matrem blandulus ore vocet,
25Quique tuo irreptans gremio puerilia tendat
Brachia, dein collo se implicuisse velit.
Interea qui saepe ingens incessit, edendi
Insolitus si te sollicitarit amor,
Ne pugnes, moneo, nulla est victoria pugnae:
30In re non poteris cautior esse tua.
Informes quando maculas nondum editus infans
Duxit, et hinc foedis protulit ora modis,
Et turpi moestam rictu stetit ante parentem
Indignis sparsus corpora parva notis:
35Sic nato ad luctum causas dedit inscia mater
Dum negat optatos sumere inepta cibos.
Tu mihi, seu flava quamvis capiaris harena,
Seu placeat gelido crusta coacta gelu,
Et gusta glaciem, medioque ex flumine harenam,
40I, pete, nullus erit nam petiisse rubor.
Otia tum placeant, mollesque sub arbore somni,
Et iuvet in tota te nihil esse domo:
Vidi ego quae exitium tenero portarit alumno,
Dum varias operum curat, obitque vices.
45Leucippe exemplo tibi sit, quae forte marito
Sedula dum fesso comparat uxor aquam,
Et tantum arsurae ligna ingerit arida flammae,
Cum partu enecta est pene puella suo.
Sunt tamen ipsa quibus studiis te pulchra, Lycori,
50Oblectes, utero non inimica tuo.
Aspice, formosos recipit iam terra colores
Laetaque purpureo flore renidet humus:
Tu quos in varios statuas duxisse liquores
Selige, parvus erit disposuisse labor;
55Horum stringe comas, summa et fastigia carpe,
Atque puellares carmine falle manus,
Inclusos phiala molles mox claude maniplos,
Rideat unde omnis sparsa liquore domus.
Quin etiam sacras aris innecte corollas,
60Canaque purpureis lilia iunge rosis.
Albenti interdum liceat subtexere peplo
Praelia, cumque suis horrida saxa feris,
Unde pares capitique decus, niveisque papillis,
Et culto incedas conspicienda sinu.
65Sed neque te pigeat certis cognoscere signis,
An tibi sit foetus foemina, sit ve puer.
Tu lateri blandire manu, si forte quod alvo
Inclusum est, dextra parte recumbit onus,
Ne dubita, aetherias properat tibi pulcher in auras
70Natus materni cura decusque tori.
Sunt etiam vitreum puro quae ex fonte liquorem
Exceptum cyathis omina certa putent.
Ipsa sinu niveam prome, et sine labe papillam,
Mulsa cadat molli candida gutta manu:
75Nam superinfusus lactis si dimovet undam
Humor, et hanc findens uniter ima petit,
Certa maris foetus dixerunt signa puellae,
Multaque praeterea quae numerare labor.
Hos te per lusus vitam traducere inertem,
80Neu pigeat multa procubuisse rosa:
Coetera vernarum expediat tibi turba, Lycori,
Dum properant partus gaudia mille tui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: