previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. ad Hieronymum Borgium

Borgi, mellifluae possunt quo praeside Musae
Dura licet Stygii flectere iura Iovis,
Umbri cui licuit totiens ad carmina vatis
Inter Sirenum delituisse choros,
5Seu Stellam Eridanum mulcentem lumine paeto,
Seu Veneris caneret regna superba Deae,
Seu Lybicos penetrans saltus, radiantia mala
Hesperidum sacro conderet ore senex,
Sydera seu potius plectro potiore sonaret,
10Describens radio lucida signa brevi;
Tecum ego tunc passim properasse ad carmina, Borgi,
Illis crediderim Numina temporibus,
Panaque Sylvanumque et spretis Naiadas undis,
Sylvarumque omnes obstupuisse Deos.
15Ipse novo gaudens florum Sebethus honore
In mare purgatis purior ibat aquis,
Et dominam agnoscens vocem, Antiniana rosetis
Splendebat variis versicolore solo.
Forsitan et magni tumulo obversata Maronis
20Umbra ingens vestris cantibus intererat.
Unus nunc tanti superas tu nominis haeres
Iactatis, vates, anchora fida deis,
Intumuit docto cuius iam carmine Tybris,
Antiquum reparans hac quoque parte decus.
25Scilicet hoc sceptris deerat tibi, maxime Terti,
Quo stellis pergas inseruisse caput.
Macte animo: tibi saecla, pater, iure omnia cedunt,
Qui facis Aonidum ne monumenta cadant.
Tu vero hospitio dignate, et principis aura,
30Fac numeris resonet Martia Roma tuis;
Nec te Parthenopes visendi regna cupido
Incessat: Musis haec quoque terra patet.
Et te, si nostri forsan non poenitet, auctum
Praeclari tantis dotibus ingenii,
35Me quoque, quem totam nuper flevisse per urbem
Diceris, et tantis ingemuisse malis,
Eripe, namque potes, Lethaei gurgitis unda,
Utque tuo vivam carmine, docte, refer:
Hoc tibi sic moriens vivam, pos funera, pacto,
40Ditis despiciam pallida regna Dei;
Sic tibi Mopsopii stillent de pectore rores,
Et tua perpetuo carmina Paulus amet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: