previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. ad Benedictum Accoltum Cardinalem

Ecquid, sepositis dum te iuvat, optime, curis
Hadriacis vitam ducere littoribus,
Et Venetos spectas avos, ausamque superbis
Stare urbem aeternum fluctibus arte notas,
5Impositas septem suspiras collibus arces,
Et quae te amissum moenia celsa gemunt?
Illi vel potius doctas componis Athenas,
Quae quondam toto iura dedere mari?
Romanae aut relegens prisca exemplaria linguae,
10Iam magno confers cum Cicerone pedem?
Quicquid agas, Accolte, tecum mens nostra vagatur,
Observatque tuos subsequiturque pedes,
Et quo tu veheris, vehitur fidissima lembo,
Nec tecum liquidas pernegat ire vias:
15Ipse mihi videor nunc te tua fata loquentem
Audire, et casus nunc quoque flere tuos,
Et meminisse olim quam forti pectore diros
Fulminis afflatus, contuderisque minas:
Territus utque Mari divino est Cimber ab ore,
20Sic te quaesitorem extimuisse suum.
Nunc pendere iterum videor scribentis ab ore,
Et bibula dulces imbibere aure modos,
Queis circum exciti ludant delphines in orbem
Et Phorci assultet curva per antra chorus.
25An ne ego subductis vitae rationibus amens
Accolti potero non meminisse mei,
Cuius opem expertus totiens melioribus annis
Fortunae potui temnere tela meae?
Ah potius peream, tali quam crimine turpis
30Arguar, et firma non puter esse fide.
Te nostrae referent vivaci carmine Musae,
Ni me saeva nimis fata fuisse velint.
Tertia nam misero iampridem ducitur aestas
Ex quo me morbi vis fera corripuit,
35Quam lectae nequeunt succisve potentibus herbae
Pellere, nec magico saga ministerio;
Vecta nec ipsa Indis nuper felicibus arbor
Una tot humanis usibus apta iuvat.
Decolor ille meus toto iam corpore sanguis
40Aruit, et solitus deserit ora nitor:
Quae si forte modis spectes pallentia miris,
Esse alium quam tu me, Benedicte, putes.
Quid referam ductas somni sine munere noctes,
Fugerit utque omnis lumina fessa sopor?
45Et totiens haustum frustra Cereale papaver,
Misceri et medica quicquid ab arte solet?
Saevit atrox morbi rabies, tenerisque medullis
Haeret, et exhaustis ossibus ossa vorat.
Haud alia Alcidem confectum clade superbum
50Oeteo memorant procubuisse iugo,
Illi Nessaeo vestis cum sparsa veneno
Haesit dira humeris, intepuitque sinu
Forte Iovi patrias votum sacrarat ad aras,
Extaque iam flammis impositurus erat,
55Didita cum tabes miseros depascitur artus,
Et premit indomitus fortia membra dolor.
Qualis ad Apidanum choreis exercita Maenas
Errat, et in molli gramine fessa cadit,
Oechaliae talis domitor, Iovis inclyta proles,
60Concidit, et tristes dat sine mente sonos.
Nunc ferus exoritur, saevo nunc frena dolori
Laxat, et ipsa iecur vis generosa petit.
Ah quotiens, nullo cernens se robore fultum
Atque lacertorum disperiisse toros,
65Ingemit, eque imo vellens suspiria corde
Saepius haec secum tristia dicta refert:
"Hae ne manus raptatum alte, vinclisque petitum,
Tartareum quondam perdomuere Canem?
Et totiens leto sternendam viribus anguem
70Frangere Lernaeam non timuere suis?
Bracchia Centauros nostra haec pressere furentes,
Pocula cum fervens vertit in arma Pholus,
Quae si forte humeris, heu, nunc spectentur ab istis
Fulta olim nixu quis putet astra meo?
75Scilicet una Oenei vecors me me edita partu
Perdit, et intexta perfida peste necat.
Quique steti Nemees monstrum contra, atque Erimanthi
Pacavi trucibus vix loca tuta feris,
Foeminea absumptus fraude, atque immanibus ausis
80Uror, et ipsa atro viscera felle madent".
Talia commemorans, tantisque doloribus impar,
Pallenti tristes ore ciet gemitus.
Consilium donec magno capit Hercule dignum,
Stirpe satum quo se mox probet aetheria:
85Ipse pyram properans Oetei in vertice montis
Excitat, et moesta fronde coronat humum,
Impositusque rogis rapido se destinat igni,
Et tandem coeli quae tulit astra petit.
Subdidit aversus flammam Poeantius heros,
90Praemia cui fortis tela fuere Dei.
Non tamen est Ioles moriens oblitus amorum:
Tantum infixa animo cura Deusque valent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: