previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. de illustrissimo Alexandro Farnesio absente

Absentem fleret nuper cum Delia Alexim,
Hos fertur moestos saepe iterasse sonos:
Redde meum quocunque procul sub sydere Alexim
Ora tenes nostris facta superba malis.
5An gelida prudens frustra nos abscidit Alpe
Iuppiter, et ductis aequore sepsit aquis?
Ille olim certis discrevit finibus orbem,
Omnibus est eadem nec patefacta via,
At mens caeca hominum fatis prohibentibus ultro
10Exilio patrias mutat avara domos.
Atque alius rapidis audet se credere ventis,
Immensum spatiis sollicitatque fretum,
Longinquas alius variis erroribus urbes
Explet, et immissis devia lustrat equis.
15Hinc viduata suis squallent cultoribus arva,
Et quae non sevit iugera miles habet.
O pereat quisquis parvi contemptor agelli
Ignotam primus navita pressit humum,
Seu fera sanguineae sequitur dum munera praedae
20Substinuit puras commaculare manus:
Quem nec moesta parens, carae nec coniugis ora,
Crinibus effusis nec remorata soror,
Nec gravibus genitor rastris affixus, inempto
Fessus alat quo se, progeniemque cibo.
25Quam melius potuit sylvis inglorius aevum
Degere et in parva consenuisse casa!
Et nunc, perspicuis trepidat qua rivulus undis,
Explicat aut virides laurus odora comas,
Versibus incomptis lusisse Amaryllidos ignes,
30Queis ponat fastus nympha superba graves,
Observata diu nunc vellere ab arbore poma
Atque domum tumido grandia ferre sinu.
Pignoribus comitata suis fidissima coniux
Depromit multa stragula picta rosa
35Abstergitque virum lymphis, et veste recenti
Indutum socio mox fovet apta toro.
Interea dulces summo de colle querellas
Integrat absumpti moesta parens Ityli,
Dumque canit firmis haerent complexibus ambo,
40Optato donec membra sopore levant.
Luce nova exurgunt somno, curisque soluti,
Et solitum quisquis sedulus urget opus:
Inserit ille pyrum, rigidas seu vitibus ulmos
Praegravat, et gemino frondis honore colit;
45Haec animo repetens exactae gaudia noctis,
Commodior lanam, dum sinit hora, facit,
Dumque iuvat parvo socrum advigilare nepoti,
Comparat innocuas fida ministra dapes.
Scilicet imperio Saturni subdita tellus
50Hac olim cunctis lege colenda fuit.
Tunc mihi vita foret, nec curas perdita nossem
Queis mea nunc vexat pectora suevus Amor!
Nam bene vix dulci demisi lumina somno,
Cum vanis moerens ludor imaginibus:
55Et modo qua Rhodanus ripis insultat, et alveo
Non bene spumosis temperat auctus aquis,
Ipsa mihi videor solos errare per agros,
Gallicaque audaci quaerere tecta pede,
Quique bibunt Ararim populos, magnumque Garumnam,
60Noscere, et Oceani littora Santonici;
Regibus aut mixtum magnis modo cernere Alexim
Pro Latio longas ire redire vias:
Illum omnes tenero mirantur pectore dudum
Versantem curas nocte dieque graves,
65Duraque flexanimis mulcentem corda labellis
Immites possit queis tenuisse feras.
At vos, o faciles quae Celtica regna puellae
Incolitis flavis per rosea ora comis,
Moribus imbutas patriis impune vagari,
70Cum libuit, nullo quas prohibente ferunt,
Et vestris hospes quisquis se se applicet oris
Exceptum molli saepe fovere sinu,
Admissumque ori niveo, atque ignota ferentem
Oscula non parva detinuisse mora,
75Parcite blanditiis, nostros neu spernite fletus,
Et vestri cupidis basia ferte viris.
Nulla sibi tantos audax nec speret amores,
Eludet vestras, credite, blanditias.
Sit satis Hispanas pariter timuisse puellas:
80Illa etiam iustos praebuit ora metus,
Moerentem extincta nuper dum coniuge, Caesar,
Te petit, et tristi corda dolore levat.
Dum loquor, unde novo produnt se lilia cultu?
Lilia lachrymulis vivida facta meis?
85Aspice iam calathos scindunt, aurasque capessunt,
Omnis hiat prato gemmeus ecce nitor.
Certa mihi optatum spondent haec omina Alexim,
Augurat et niveos florida sylva dies.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: