previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. ad sodales

Ultima iam properant, video, mihi fata, sodales,
Meque aevi metas iam tetigisse monent:
Si foret hic lectis morbus sanabilis herbis,
Sensissem medicae iam miser artis opem,
5Si lachrymis, vestrum quis me non luxit? et ultro
Languentem totiens non miseratus abit?
Obstruxere aures nostris contraria votis
Numina, et haec ventos irrita ferre iubent;
Vos mihi, quos olim colui, dum fata sinebant,
10Ultima iam cineri dona parate meo:
Vobiscum labor hic fuerit, quando his procul oris
Ignara heu nostri funeris uxor abest.
Uxor abest, nostrique diu studiosa videndi
Pro reditu patriis dona vovet Laribus:
15Haec potuit praesens, nato comitata, pheretrum
Floribus, et multa composuisse rosa,
Et nivei lactis fontes libasse, merique,
Coniugis ut manes spargere moesta queat.
At qui me extremum compellet voce sodalem
20Et claudat tenera lumina nostra manu,
Et fugientem animam suprema exceperit hora,
Hoc vos communi pro pietate rogo.
Non operosa, peto, titulos mihi marmora ponant,
Nostra sed accipiat fictilis ossa cadus,
25Exceptet gremio quae mox placidissima tellus,
Immites possint ne nocuisse ferae:
Rivulus haec circum dissectus obambulet, unda
Clivoso qualis tramite ducta sonat.
Exiguis stet caesa notis super ossa sepulta,
30Nomen et his servet parva tabella meum:
"Hic iacet, ante annos crudeli tabe peremptus,
Molsa: ter iniecto pulvere pastor abi".
Forsitan in putrem longo post tempore glebam
Vertar, et haec flores induet urna novos,
35Populus aut potius disiectis artubus alba
Formosa exurgam conspicienda coma.
Quicquid ero, vestra haec pariter descendet in imam
Tellurem pietas, Elysiumque nemus.
Quod mihi si tumulo, vobis curantibus, arbor
40Ingruat, et virides explicet alta comas,
Quae circum nitidis, aestus dum saevit, obumbret
Frondibus, et scissam tegmine opacet humum,
Iam mihi pyramides, regum monumenta, valete,
Et miri quicquid barbara Memphis habet.
45Scilicet huc diti pecoris comitata magistro
Conveniet festa pulchra puella die,
Quae molles ductet choreas, et veste recincta
Ad certos norit membra movere modos.
Quin erit illa dies frigus cum captet opacum
50Hac aliquis flavo cum Corydone Mycon,
Et cantare pares, et respondere parati
Alternis certent vincere carminibus.
Quorum aliquis forsan crudeli funere raptum
Me gemat, et lachrymis pelluat ora piis,
55Ac misero instauret funus, sternatque sepulchrum
Floribus, et nomen tollat in astra meum:
Et dulci referat Musarum ut captus amore
Sustinui patriae linquere tecta puer,
Mollibus utque olim dum vitam degimus hortis,
60Regales potui deseruisse domos;
Utque sub umbrosae quercus, platanique virentis
Maluerim densa delituisse coma,
Quam Tyria pictum chlamyde, auroque intertextum
Captatis vulgi plausibus urbe vehi.
65Tum faciles memoret mores, et puriter actae
Percurrat vitae tempora quaeque meae:
Non ego, Lutheri volvens monumenta, nefandis
Germanum populos ritibus implicui;
Nec mea mortiferos porsit tibi dextera succos,
70Hippolyte, Ausonii flenda ruina soli,
Auspicio externas cuius tandem Itala tellus
Abiectas Medica cuspide sensit opes.
Te rigidi stupuere Getae, Rhenusque bicornis,
Et tremuit famulis frigidus Ister aquis,
75Miles ab Eoo veniens cum littore Nili
Ingemuit latebras tam procul esse sibi.
Ultorem nobis talem te te affore, pensa
Ferrea quae trahunt, praemonuere Deae,
Sed tantum terris quis te ostensura putasset
80Numina, tamque brevi tot peritura bona?
Itala res tecum periit, tecum Itala virtus,
O nimis immiti stamina rupta manu!
Cuncta ego quae Latii dulces vulgare per oras
Dum propero, et laudes dicere, magne, tuas,
85Ante diem Elysios cogor cognoscere campos,
Implet odoratum qua pia turba nemus.
Illic ne incerta ludar regione viarum,
Occurras vati nobilis umbra tuo,
Et myrto cinctum caput, aut Daphneide fronde,
90In tibi vicino me velis esse sinu.
Interea dulces coetus valeatis amici,
Iam vocat in nigros mors tenebrosa lacus,
Increpitatque moras Lethaeae portitor undae,
Et remi auditus per loca senta fragor.
95Di tamen in melius vertant haec omina, si quem
Humanis precibus non pudet esse locum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: