previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


12. ad Perotum antistitem Sipontinum | et Cornelium Bononium certantes inter se | de epistola Plinii ad Titum Vespasianum

Observent docti doctos, venerentur, honorent.
Postulat hoc Phoebus Pieridumque chorus.
Iungat amicitiam virtus pallorque Minervae,
Mulceat officiis ac pietate pari.
5Enkyklopaideian dicemus Pythagoream,
Namque mathematicis notior esse solet.
Nos doctrinae orbem facimus disquirere verum
Ac virtute frui, tum decus omne sequi,
Laedere nec quemquam factis dictisve protervis.
10Pacis amatorem nam decet esse virum.
Obtrectare nefas, verbisve incessere quemquam,
Nam male pro dictis pessima verba cadunt.
Secreto loquitur si Plinius, omnia vultis
Pandere? Sed nocuit garrula lingua seni.
15Illius obscure si lusit epistola, vestras
Virtutes vultis commaculare probris?
Alter in alterius iactat convicia mentem,
Quisque sui famam vindicat ingenii.
Solvere sed tanti est aliena aenigmata vobis?
20At laus Oedipodi convenit ista magis.
Anthermum Hipponax quod amaris strinxit iambis
Causa subest. Turpem sculpserat ille prius
Et dedit effigiem cunctis spectare cinaedis
Notior ut vatis rursus imago foret.
25Si gener infidum transfixit felle Lycamben
Abnuerat thalami foedus et ille sui.
Vos, igitur, clari Graia Latiaque Camoena,
Desinite his odiis sollicitare animos,
Absistat stomachi fastus, deferveat ira,
30Absit et ambitio prorsus et invidia.
Sumite fraternam mentem, certate benignis
Officiis, crescat conciliatus amor.
Tertius accedam vobis. Nam Palladis artes
Connectunt sanctae foedus amicitiae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: