previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


21. ad Iohannem Ramum scripsit puer

Rame, decus patriae,
Qui reparas Latias carmine doctus opes,
Numquid adhuc nostros urges sine pondere versus
Claudicet alterno cum mea Musa pede?
5Non ita: te nostrae nequeunt cantare Camenae,
Est mihi virtutis cognita fama tuae.
Nondum Pierios norunt mea carmina fontes,
Carmina perpetuis interitura focis.
Sunt levia haec nimium quae tu laudare solebas
10Visaque sunt toties ingeniosa tibi.
Ah quanto melius deducta poemata condis,
Quantus Cecropio spirat ab ore liquor!
Edita facundae testatur gloria linguae
Scriptaque Maeonio carmine digna cani.
15Fallor, an es gelidi Ramos qui primus ad Istri
Duces laurigeras ex Helicone Deas?
Ditarunt Latias alii splendore Camenas
Tendit et in laudes Graecia prona suas,
Mantua Virgilio debet, Verona Catullo
20Et loquitur vatem Corduba docta suum.
Te quoque Vergilio comitem doctoque Catullo
Fama dabit nullo fessa futura die.
Tu mihi calcar eris, Latiae ne signa relinquam
Pallados et Clarii numina sancta chori.
25Ite igitur Veneres, duri genus atque laboris,
Ite procul: cupidis taedia ferte viris.
Phoebe, veni plectrumque move citharamque sonoram,
Sat mihi sit numeris barbitos apta meis.
Tu quoque iunge tuae vires animumque Thaliae
30Nec pudeat placidis pandere vela notis.
Respice Maeonii caelestia carmina vatis,
Respice quam clarum nunc sibi nomen habent!
Non tibi diripiet latis tua nomina terris
Sera, licet soleat tollere cuncta, dies.
35Clarus et argutos numeraberis inter olores
Quos tulit in liquidis Mincius amnis aquis.
Felix sorte tua: laeto cui cernere vultu
Fas erit Aoniae gaudia vera togae.
Scribere plura libet, cultissime Rame, sed ultra
40Non libet ingratae taedia ferre morae.
Vive vale, sic te longaevi Nestoris anni,
Sic videat quartus te sine labe nepos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: