31. echo
Captabam aeriis tenues in vallibus auras,Hic ubi Pannonias accola potat aquas.
Ecce repercussas occulta ab imagine voces
Ingeminat lacrimis conscia virgo meis.
5Illa malis nostris illudens, assonat illis
Et canit alterno mutua verba sono:
"Tune igitur, mea lux, tune Endymiona sequeris?"
"Quaeris?" "Quae nostro causa in amore?" "Morae."
"Nec mea te pietas", "aetas", "nec te oscula tangunt?"
10"Angunt". "Neque tuum saepe fateris?" "Eris."
"Qui tibi sunt comites?" "Mites." "Procul urbe venito!"
"Ito." "Aderit mecum mox quoque Nais." "Ais?"
"Qui potero, mea vita, tuos aquirere amores?"
"Ores." "Verum alios perfida amabis." "Abis!"
15Sic dea, sic nostras peregrina voce querelas
Ludebat lacrimis insidiata meis.
