Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Per acuta montium saxa, per auia nemora
Trepidante sola uirgo Pitys et pede celeri
Boream dolo relictum fugit: illius etenim,
Gelidus licet, decorem hauserat igne repositum,
5Et amore percitus fallere percupidus eam
Uaria reuoluerat, sed neque fraude neque minis
Neque blandulis puellam precibus capere potens
Animo furente conuersus in iram ita loquitur:
'Tibine esse sic potest haec muliercula domina,
10Tibi concitare cui uis sonum et aequora pelagi,
Tibi peruicaci ab altis fluuios trahere iugis,
Tibi qua caua antra, qua et acuta cacumina reboant?
Licet haec superba quod Pana sequi uideat eam,
Tamen arrogantiorem hanc rigidos prope lapides
15Rape percute ange uexa, rape percute crucia.
Tegeaeus igneus, maximus a Iove genitor
Genitor sit, igneus sit, tremebundus is etiam.
Glacie tua ipse contra genita omnia resecas:
Roseas tamen genas candidioraque niue ius
20Lacerare membra? quis te furor incitat animae?
At at illa, fugit supplicio sine merito?
Placidus in hanc eris saeuus in omnia Boreas?'
Dum ait haec amore nec non rabie simul agitur.
Ueluti secuta tigris sua pignora fremitans
25Quod eam relinquerent: ira paternaque pietas
Dubium inferunt, graue anne impetat anne remaneat.
Ubi Phoebus inferos quadrupedantibus adiit,
Feriuntque fulgido sidera lumine tenebras,
Et ubi dehinc uidet lassula quae loca petiit,
30Nimio soluta cursu tremefactaque nimium
Faciem sinumque gemens flentibus irrigat oculis
Et in aurea coma complicitis quoque manibus
Trahit haec ab intimo pectore uerba miseriter:
'Ut ab omnibus procul gentibus aspera iaceo
35Prope saxa: ut haec citum in lustra pedem fera tetuli.
Ubi et a quibus licet praesidium petere mihi?
Aliquamne opem mihi belua monticola feret?
Patriam in meam redibo ipsa ubi sim inscia penitus?
Ubi dulcis o mea domus lacrimanda uiduaque?
40Ubi dulcis o mea mater, dryades ubi sociae?
Ubi iam estis? obserabit mea lumina digitis
Piane mulier? erone mortua condita tumulo?
At erunt mihi ferarum fera corpora tumulus.
Sed ut hinc et haec monstra simul truculentia fugiam,
45Boream sequar trucem saeuo credita domino?
Ego per agros, ego per splendidulum solita lacum,
Ego uitreae decus aquai, ego graminibus honor.
Ego flos puellularum placida et tenera satis;
Ego Deliae, comes, eius choreas agere sciens.
50Rigidum sequar deum per Rhodopes iuga niuibus
Redimita? Caucasum sidera qui tenet humeris
Rigidum, uel insularum otius stabula colam,
Quibus Aeoli instrepunt caeco carcere famuli?
Misera ah misera gemo, nec mihi consilii aliquid.
55Quid agam? quid in his umbris? o qui me rapiant et hinc
Moribundam in urna condant?' super his magis etiam
Lacrimatur, atque mox uerbera uerbaque pariter
Geminant. felices horae quibus est ratio breuis.
Nam ubi Pan uidet querentem hanc, subito affuit hilari
60Facie, micante cornu et radiantibus oculis.
Superatur haec tandem. antra ingrediuntur in eadem.
Tamen ipsa fingit metuens neque amans. Amor itaque
Animo ferens id aegro repetensque memoria
Inimicam ei fuisse hanc nimium, ferus animo
65Uolat e Cypro sua, adversaque litora Lyciae
Nemorosae et inde pergens freta Carpathia sinit
Metuenda nauitis; hinc Gnidos oppidaque Iouis
Celebrata centum, istinc Lydia dextera fugiunt;
Et ab alto transuolans Aegaei aequora tumidi
70Patriam Thoantis Lemnum ingreditur saxaque superat.
Uigilem esse eum atque uittatum etiam iuuat, etenim
Melius Soporem adiit, ad quem is ita ora resoluit:
'Placidissime Somne, qui cuncta tenes ueluti et ego,
Humilibus et altis idem, o domitor deum et hominum,
75Age, namque tu potes caelicolum afficere patrem,
Mare nauigante nato. et Phrygia ad latera Asiae.
Pete Pana languidum, qui iuga ad Arcadica iacet.
Caput illius preme sic, ut sua numina minime
Boream a puella iniqua mihi pellere ualeant.
80Ego reddidi semper Pasitheam tibi facilem.
Etiam ista iam attuli (unguentaque odorifera dedit)
Genetricis eleganti mihi composita manu.
Age nunc abi citus, sic te perpetua quies
Tenebraeque sempiternae atque silentia foueant.'
85Capit ille iussa magni Veneris pueri, et adest
Subito super dei tempora. concutit in ea
Liquidum papaver, et nympha cadit pariter ubi
Sibi proximum Leti consocium accipere uidet.
Iterata post basia lumina eis Sopor operit.
90At ab Alpium recessu in freta se intulit Aquilo,
Etenim ex eo quod arsit gelidum mare petiit.
Penetrauit illud ut flatibus impeteque suo
Face liber esset: at incendia suxit ita fera,
Ita lambit igneam nympham, ita spiritum adhibuit,
95Ut aperiat licet guttura, spiret et abeat
Sub aqua algida, nihil denique proficere queat.
Amor improbe, qui deorum quoque pectora penetras!
Ferus hic adire censet tumidam Pityn iterum,
Iterum precari eam supplice uoce miseriter.
100Sed Apeliotes illum excitat atque aperit uti
Pitys antra propter Arcas nemorumque deus erant.
Fremitat Boreas noua ob haec nuntia, talia referens:
'Ut agiter, haud opus quod mihi tympana retonent
Strepitantia et querula cornua, cornua querula,
105Tua Liber arma; nam sum pater Ogygius ego.
Ego sum impetu deorum Berecynthia genetrix,
Ego Moenas, ego furor ipse. at quid haec mora trahitur?
Age, dissipa ...' atque nec uox sequitur, rabidus ita est.
Igitur citus Pityn saxa per aspera lacerat.
110Superum haec pietate fit pinus, et ingemit hodie
Aquilone flante, quantum horridus ille, memor adhuc.
Deus o Riphaee, Maeotice, Hyperboree, Scytha,
Gelide, niuose, rapacissime, saxifrage, ferox,
Rabie potens, potens grandine, fulgure, tonitru,
115Deus o uagum domitans aerem et horrisona freta,
O Aquilo, o Arctoe, o ignifer, o nemoriuage,
Procul a mea pinu sit furor iste tuus: abi.
Tibi sat sic alterum eius ramum impetere diu.
Procul a mea silua sit furor iste tuus: abi.
120I alias in arbores; i atque aliud nemus agita.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: