Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Platinam Campanus

Quid longae mihi lucubrationes,
Quid prodest studii labor tenacis,
Si tales chelys exitus datura
Tormenta et pretium futura plectri?
5A quanto melius ligone terram
Versare et domitos boves fuisset curvo,
Platina, subdidisse aratro!


2. ad Phosphorum

E cavea infelix dilectos specto sodales,
Quos vidi media liber in urbe prius,
Nec datur e cavea minimam dimittere vocem,
Quod tibi non ullus, garrula pica, negat.
5Cum sit sors eadem nobis caveaque premamur,
Cur mihi non eadem quae tibi lingua datur?


3. ad Augustinum Maphaeum

Quod ventus mihi fluctuet solutus
Effundens strepitu graves querelas,
Augustine, dari putas salutem
Campano tenebris situque merso.
5Non salus mihi corporis rogatur,
Sed mens indiget adiuvante dextra:
Haec nullis Arabum potest medellis
Sanari aut crepitu tonante ventris,
Sed solo mihi numinis favore.


4.

Esses thesauri domus reposti:
Fecit composita manu architectus,
Sed nullo tamen innitescis auro.
Ah quam dura lues, scelus nefasque!
5Nunc squales lacrimis, tonas querelis
Carcer fatiferi situs et horror.


5. ad Phosphorum

Dic quis te comitem dedit tenebris,
Aut quis participem Stygis paludis
Fecit lumina ...


6. ad Lucilium Pomponius

Lucili studium nocet necatque
Et dat carceribus suos alundos:
Quam duro melius solum bidente
Versaremus, ut omnis interiret
5Vanarum ardor amorque litterarum.


7. ad Ioannem

Ioannes, Venetae decus Camenae,
Quondam, dum licuit, mihi fidelis,
Sic te candida, sic beata quondam
Integrum omnibus augeat senectus
5Et sis in Veneto bonus senatu!
Si nostri superest, ut esse credo,
Cura et Pieridum novem minister
Servas quos tibi fudimus liquores,
Si nobis retines fidem priorem,
10Huc mittas celerem brevemque chartam,
Quae me tam recreabit una...
Quam gaudet posito labore festus
Colonus, glaciem Canemve dirum
Qui sensit miser acriore caelo.
15Nam donec nivibus tegentur Alpes,
Dum Libys tumidos dabit leones,
Dum septem iuga Romuli manebunt,
Dum fulmen Iovis audient Epiri,
Hoc te pectore continebo semper.
20Sed dum altae nivibus tegentur Alpes
Dum Libys tumidos dabit leones,
Dum septem iuga Romuli manebunt,
Dum fulmen Iovis audient Molossi,
Tu hoc sub pectore vixeris perennis.


8. ad Pomponium

Fortunae, gladiis trucique fato,
Pomponi, rigida resiste mente,
Nec te sors mala nubilumque tempus
Oblitum faciat severitatis.
5Virtus difficili labore crescit,
Ornat plurima militem cicatrix
Et robur bona Reguli vetustas
Laudavit; Mario fames sitisque
Et canna toleratus in palustri
10Somnus perpetuum dedere nomen.
Sic nobis quoque carcer et cruentis
(Saevum!) funiculis retorta membra
Et quicquid patimur laboriosum,
Cum deus nitido favebit ore,
15Fiet maxima protinus voluptas.


9. ad quendam

Fulginas, patriae nitor Camenae,
Quondam, dum licuit, mihi sodalis,
Si nostri superest, ut esse credo,
Cura, si veteres ioci, lepores
5Nondum deciderint, amicus atque
In tantis remanes mihi procellis,
Ne, quaeso, a solita sodalitate
Mentem dimoveas, perennis uno
Sed semper maneas tenore fidus.
10Non semper glaciem Canemve dirum
Colonus patitur, quiescit atque
Interdum posito labore festus,
Nec me perpetuis acerba curis
Fortuna afficiet cadetque livor:
15Qui si perstiterit malusque nolit
Vivum linquere, mortuum relinquet.


10. ad quendam Contarinum

Quondam, dum licuit, frequentiores
Mittebam tibi, Contarine, nugas,
Nugas rusticolae rudisque Musae:
Me nemo e Venetis petiit lacunis,
5Cui non continuo darem Camenas
Ad te vel Numidam tuum ferendas.
At nunc carcere sordido sepultus
Si sum dissimilis mei silendo,
Da, quaeso, veniam pio timori:
10Nam non deposui sodalitatem
Intra viscera fida sempiternam,
Heu, sed me vetat acris ira fati
Et versutia temporis maligni.


11. ad eundem

Dum celsae nivibus tegentur Alpes,
Dum Libys tumidos dabit leones,
Aegyptus segetes, rates Hiberus,
Durabit pietas, fides amorque,
5Contarine, tuus: loquentur omnes
Gentes quod Numidae tuo dedisti,
Nec ulla Alvisium tacebit aetas.
Fac perstes modo nobilemque mentem
Firma perpetui nitore amoris:
10Nam vivit Numida et truces sagittas
Fregit Tartareae malignitatis.
Vix credes, puto, cum repente vatem
Laetus in Veneta videbis urbe,
Ni Byzantiacum sequatur axem.


12. carmina Campani ad Lucullum

Nostri gloria fructus iste caeli,
Campani agricolae perenne munus,
Usum temporibus Neronianis.
Tanta non fuerat prius voluptas,
5Nec unquam melepeponas Camillus
Gustavit, Curius gravisve Cursor,
Pompeius neque Crassus aut Lucullus.
Ergo quanta mero fuit reperto
Baccho gloria, tanta sit colonis,
10Qui primum ambrosios dedere succos.
Quod misi calamos, ineptus a te
Fortassis merito queam vocari,
Cum longe aerisono solo Curetum
Distent Hernica iura, sed rubentes
15Quod mitto melepeponas repertos
Campani ingenio prius coloni,
Nil tam conveniens dedisse dicar.



Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: