Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 Mopsile, dic Tribalo, cum venerit, omnia recte
Isse mihi et nostro me verba dedisse Cicadae.
Nunc ego praecedam, quo diximus. Ocius adsit;
Fac, properet. Sed eum video, nisi fallor, et ad nos
5Sibilat. Huc, Tribale, accedas, iam tempus eundi est.
2 Ecce adsum et, quid tu, nam post vineta latebam,
Egeris utque senem modo luseris, Albice, novi.
Haud aliter decuit tequehoc ego crimine solvo.
3 Quid facerem? Totum ille diem res mille iubendo
10Occupat et minimae spatium mihi denegat horae,
Sponte quod ipse mea liber componere possim.
Mercedem quanvis duplicet mihi, non tamen illic
Altera musta bibam. Quid enim inclementius illo?
Huic me servitio penitus subducere certum est.
4 15Mene putas queruli mores nescire Cicadae?
Sed tamen id vitium senibus commune videmus,
Ut stimulent iuvenes, et ab uno discimus omnes.
5 Haud ita, nam multi ignoscunt iuvenilibus annis,
Dum res non pereat litesque et iurgia vitent.
20Aspice nunc, quanto Chronidon regat ordine totam
Cardellinorum stirpem atque armenta domumque.
Omnia sunt illi curae, sed mitis et atro
Felle carens iuvenum a lusu non semper abhorret.
Atque hic centenas hiemes totidemque peregit
25Aestates, vidit Blancos et Portia bella
Et vidit quinos diverso in tempore reges
Estensi de gente satos, quos nominat ipse
Et quam multa refert. Vetus illa et in aethera tendens
Populus in trivio, quam cernimus, ipsius olim
30Parva manu posita est et iam tunc ibat in urbem
Et norat tractare boves et prata secare.
6 Sic perhibent, sed ver non una reducit hirundo.
Quot similes illi, spectes licet omnia circum,
Quartisana dabit? Rara haec sunt munera divum.
7 35At quisquis feret importuni dira Cicadae
Taedia, sex idem poterit tolerare novercas:
Nunquam oculis, nunquam ore manuve aut mente quiescit
Et, ne falsa putes me fingere, si placet, audi,
Ut nos exagitet, nunquam ista ut fabula cesset.
40"Quas modo partiti, pecudes, sumus, ocius" inquit,
"Ad Tusios, pueri, et Pinguellos ducite Gualdum;
Signatas viridi Tusiis minioque rubentes
Tradite Pinguellis; sed ter numerabitis ambo.
Tunc Conam petite et nostrum disquirite taurum,
45Quem Thimelina refert Dulceti armenta secutum.
Inde revertentes Codream protinus ite
Et, quae puppe sua vexit Parolinus ab urbe,
Vascula ferte domum. Fellano dicite post haec,
Ut tripodas tandem et mensam et mantilia reddat.
50Sat tenuit; septem post connubialia festa
Praeteriere dies et iam nova nupta pudorem
Obtulit ante aram et canibus iam nota mariti est.
Ite citi ac reditum citius properate. Nec ulla
Vos mora detineat, nam multa negotia restant.
55Lectus erit pecori palea sternendus et illa
Perficienda boum circa praesaepia saepes".
Plura etiam dicturus erat, me limine furtim
Proripui. Nunc ad Zanios properabimus ambo,
Nanque rudes illic stuppas mea pectere Lyda
60Dicitur ac dulci Sirenas vincere cantu.
8 Laudo equidem; tu vero aliquid potes ire canendo,
Albice, quale soles, Musis et Apolline dignum.
9 Sic faciam, sed nec Rosabella nec ille triumphus
Nunc mihi carmen erit, viridis quem frondea Gipsi
65Cantat Apollineis nymphis per devia poemen.
Verum ego, quae mecum nuper meditata notavi
Cortice populeo, tibi nondum cognita dicam.
10 Incipe, nil cupio magis. Ecce audire paratus
Ipse tibi se offert discussis nubibus aer
70Et placata silent immitis murmura venti.
11 Lyda, puellarum numero formosior omni,
Lyda, meus Titan, mea Cynthia, cuius ocellos
Invidet astrorum purissimus ardor et aethra.
Esse deam quis te, mea lux, neget? Omnia, toto,
75Cui simul arrident, quae pulchra videntur in orbe.
Quicquid hiat florum, tibi nascitur ipsaque veris
Gratia mille tibi pingit per prata colores
Atque in honore tuo gravidas canescere aristas
Sicca sub assiduis laetatur solibus aestas.
80Dives poma tibi autumnus largitur et uvas,
Te deponit hiems gelidum praesente rigorem
Atque illic Zephyris spirantibus horrida saevi
Mitescit rabies Aquilonis et aspera cessat
Quam primum aspectu tumidi maris ira benigno.
85Quodque silere libet, tenero tibi semper in ore
Nascuntur violae atque rosae, quibus abdita furtim
Condit apis succum, qualem non protulit Hybla.
At tu, dum faciles inter pulcherrima nymphas
Ludis, in absentem nunquid suspiria mittis
90Meque vocas, unam qui te tuaque omnia laudo?
Haec est quarta dies, ex quo nec cernere vultus,
Lyda, tuos potui, nec vox ea venit ad aures,
Gratior Heliadum foliis quae insibilat aura.
Tu quanvis nunquam non sis formosa, tamen, cum
95In triviis longe saltas caput ipsa choreae,
Pulchrius esse nihil reor et tibi vinceris uni.
Ludere nunc video crispos ad tempora crines
Mollibus insertos violis et suavi amarantho;
Nunc tuus ille mihi sese offert plenus odorum
100Mille sinus, cupidis quos naribus undique capto.
Verba quoque et nutus memini, quibus uris amantem.
Et, licet hinc absis, de te mihi plurima fingo
Assiduusque meis versatur in ossibus ardor.
Haec sunt, quae potui breviter meditatus in illam,
105Quae si forte novis praeberet laudibus aures,
In lucem venient, quae pectore condita servo.
12 Non, ubi longa fames ieiunum tempore veris
Me stimulat, tepido cum lacte recentia tantum
Liba iuvant frustumve suis, quod flamma perussit,
110Lucida nec tantum fontanae pocula lymphae
Grata forent calidis sitibundis faucibus aegri,
Nec tantum Scoculae dulcis Placet humor Iacchi,
Quantum nostra tuo mulcentur pectora cantu;
Nec mortale sonas, quin, si contendere tecum
115Pan velit, et par es Calamis et versibus illi.
Sed iam in conspectu: domus est foribusque Galanthis
Egreditur Lydamque tenet ridentque vicissim.
Nos procul agnovere manuque vocamur. Eamus!

1 Albicus

2 Tribalus

3 Albicus

4 Tribalus

5 Albicus

6 Tribalus

7 Albicus

8 Tribalus

9 Albicus

10 Tribalus

11 Albicus

12 Tribalus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: