Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Alexandrum Farnesium cardinalem

FARNESI inclyte, forsitan videbor
Iure stultus, ineptus, impudensque,
Ausim qui tibi semper occupato
Meis versiculis molestus esse.
5Verum ad iugera multa quae dedisti
Agri fertilis, id mihi, patrone
Magne, addas, rogo, munus, ut pusillum
Hoc meae pietatis, atque amoris
Pignus accipias. Neque esse possum
10Ingratus, neque di boni dederunt,
Ut possem meliusve, apertiusve
Id ostendere, quam tibi libellum
Hunc si mitterem. Id ipse ne recusa
Boni consulere, et tuum clientem
15Perge, ut hactenus, obsecro, tueri.


2. ad Musas

Unde hic tam novus advenit
Ardor? quove mihi mens trepidans abit?
Iam iam moenia Romuli,
Et coetus hominum linquere gestio.
5En dulcis Polyhymnia
Phoebeos iterum me rapit ad specus,
Et pulsare iubet diu
Desuetam Aeolio pectine barbiton.
Ut fontes mihi Thespios,
10Et Cirrhea libet antra revisere,
Silvamque Aoniam, pater
Quam Phoebus tenet, ac virgineus chorus
Nympharum, citharae quibus
Et permixta placent carmina tibiis!
15O dextro mihi numine
Adsitis, superum deliciae! haud ego
Iram fortis Achillei,
Vel Graiis iaculantem Hectora puppibus
Ignem, aut terrigenum impia
20Titanum cupio dicere proelia:
FARNESI decus inclyti
Alis Pindarici tollere carminis
Ad caeli vaga sidera
Fas sit, Pierides: tunc licet ultima
25Parcae fila legant mihi,
Vivet nemo mea sorte beatior.


3. ad Stephanum Saulium et Ulyssem Bassianum

SAULI candide, tuque BASSIANE
Mi dulcissime, numquid, oro, scitis
Vestrum Flaminium repente factum
Ditem iugera magna possidere
5Agri fertilis, et domum venustam
Divini iuvenis benignitate?
Me FARNESIUS inclytus beavit,
Et Musas colere otiumque dulce
Iussit. Quas igitur referre grates
10Dignas; quas agere, aut habere possim?
Nullas scilicet. At licebit hercle
Virtutesque tuas, tuasque laudes,
FARNESI venerande, praedicare.
Quod si det mihi spiritum benignus
15Pater Castalii chori, et canenti
Vires sufficiat, profecto vives
Semper in lepidis meis libellis,
Dum vivent monumenta litterarum.


4. de saxis Romae nuper repertis

Haec saxa publicis notata litteris,
Quibus triumphi consulesque origine
Ab ultima indicantur ad novissimam
Octaviani Caesaris diem, tibi
5FARNESIUS ALEXANDER e Fori eruta
Altis ruinis, magna Roma, dedicat,
Ut sint decusque, civiumque acerrima
Ad aemulandam gloriam incitatio.


5. de liberalitate Alexandri Farnesii cardinalis

Dilectus Phoebo et Musis, sed pauper Iolas,
Et semper domini pascere suetus oves,
Nunc dives pecoris FARNESI munere factus,
Factus et illius munere dives agri,
5Divino iuveni meritis pro talibus ipsam
Et vocem, et calamos, ingeniumque dicat.


6. ad agellum suum

Umbriferae platani, et formosae cyparissi,
Antraque muscosis roscida pumicibus,
Non mea vos Nymphas resonare docebit avena
Amplius: ad cantum me vocat alter amor.
5FARNESI virtus mihi dulcem in pectore flammam
Suscitat: hunc ignem dulcis avena canet.
Vos nomen iuvenis divini discite: laudes
Semper et illius, pulcher agelle, sona.


7. ad Alexandrum Farnesium

FARNESI, nomenque tuum, laudesque sonabit
Hoc nemus, et culti vallis amoena soli,
Dum potero meminisse, tuo quod munere dives
Musas, et Musis otia grata colo.


8. ad eumdem

Has tibi odoratas, FARNESI magne, corollas
Mittit ab Aonio candida Musa iugo,
Quod carum Nymphis tua virtus ditat Iolam
Restituens patrii dulcia rura soli.
5Haec cape nunc, maiora dehinc habiturus: Iolae
Tu modo praesenti numine semper ades.


9. ad eumdem

Pauperies, hominum fera pestis, et ira deorum,
Excruciare malos nata, bonosque simul,
Quaere alias sedes; nam te FARNESIUS heros
Amplius in nostra non sinit esse domo.
5Ecce venit properans pleno laetissima cornu
Copia, quam sequitur dulcis et alma Quies.
Illa timere famem diram vetat: altera mandat
Ut Phoebo, et Musis otia digna colam.
Magnus ALEXANDER, magna haec qui donat habere,
10Iure mihi magni numinis instar erit.


10. ad eumdem

Ne mea, FARNESI, properent ad carmina Nymphae,
Neve meas curet Pan Tegeaeus oves,
Si mea te praeter cantabit fistula quemquam,
Si mihi non magni numinis instar eris.
5Et merito; mihi solus enim facis otia, solus
Tristitiam longe, pauperiemque fugas.


11. ad Bernardinum Maphaeum

Pone modum, MAPHAEE, tuis hortatibus, et me
Scribendi finem iam sinito facere.
Non ego sum Musis inimicus: semper amavi
Haec studia, et magno semper amore colam;
5Sed veluti solitus cursu praevertere ventos,
Atque referre domum praemia fortis equus
Deficit, infirmae cum sensit damna senectae,
Et genua amissis viribus aegra trahit:
Sic ego, qui doctis solitus certare poetis
10Dulcia Musarum praemia saepe tuli,
Nunc fessus iaceo morbo gravis, et gravis annis;
Ad bona nec vires carmina sufficiunt.
Haec est ingrati iustissima caussa silenti,
Hoc, MAPHAEE, mihi nomine danda quies.


12. ad Hieronymum Saulium pontificem Bari

Siquid de Stephano tuo, patrone
Dulcis, est tibi nuntiatum, id oro
Ne celaveris. An febri laborat
Ille, ut rumor ait, procul paterna
5Domo, affinibus, et bonis amicis?
O deus mihi si quis addat alas,
Ut volem citus ultimas ad oras
Galliae, quibus is iacere fertur,
Ipsi ego omnia fratris, et parentis
10Praestarem officia; et iuvaret una
Mori et vivere. Nam quid esse gratum
Queat te sine, amice amate nobis,
Quantum vix Pylades Orestem amavit?
Sed quidquid metuo, ferant procellae
15Ad Parthos, Arabasque; tuque SAULI,
Alterum Genuae decus, clientem
Bonum siquid amas, tuis iubeto,
Quidquid de patruele nuntiatur,
Id dicant mihi. Sic superba Roma
20Iam solvat tibi debitos honores.


13. ad Matthaeum Dandulum

Care DANDULE, quid moraris? aestas
Maturare iubet propinqua: verum
Ni fallor, tibi PAULLA dulcis uxor
Has moras facit. Heu misella! solam
5Domi tene manere? te videbit
Numquam Sol oriens cadensve laetam,
Dum coniux aberit cupitus; et cum
Lassulam excipiet torus, doloris
Non lenimen erit, sed usque amaris
10Ille lacrimulis tuis madescet.
Sic flet turtur, acuta cui tenellum
Comparem abstulit aucupis sagitta.
Sed tu desine flere; non maritus
Trans Alpes graditur feras, ut olim,
15Sed Tuscum Tiberim, et beata Romae
Viset moenia missus a potente
Orator patria. Hic salubre caelum,
Hic est maxima civium suorum
Semper copia, et hinc tribus diebus
20Ad te, si velit, is redire possit.
Quare sis animo bono, atque euntem
Fausto prosequere omine, et rogato
Votis assiduis Deum, benignus
Ut salvum tibi coniugem reducat.


14. ad Donatum Rullum

Quid, o RULLE, sodalium tuorum
Spem ludis toties? ego, Priulus,
Stella, Parpaliasque, Madiusque,
Omnes denique te putaveramus
5Danduli comitem esse, ut ambo eratis
Nuper polliciti: sed ille cum te
Non adduxerit, haud profecto scimus,
Plusne laetitiae, an doloris eius
Adventus ferat. Illum adesse multum
10Laetamur; sed abesse te dolemus
Tantum, ut gaudia diluantur ipsa
Valde tristitia. Veni ergo tandem,
RULLE care, cupite, nosque amicos
Maerentes hilara tuo lepore;
15Quodque ab officio lucratus es iam
Cognomen tibi pluris aestimandum
Thesauris Arabum, Indiaeque gemmis,
Id tu si retinere vis, amice,
Cave, durus, et asper esse pergas.


15. ad Ulyssem Bassianum

Ergo, candide BASSIANE, vivis?
O cara mihi carior salute,
Iucundissime BASSIANE, vivis?
Dulcis littera, litteris notanda
5Aureis, mihi nuntiasne vere
Meum vivere BASSIANUM? at illum
Rumor dixerat esse iam sepultum.
Rumor pessime, paene me sepulcro
Dedisti mala tanta nuntiando.
10O factum bene! BASSIANUS ille
Phoebi deliciae, perire numquam
Dignus, en superum benignitate
Vivit. Flaminio tuo superstes
Vivas o utinam, venuste amice;
15Nec de te mihi fama tale quidquam
Posthac nuntiet. Ipse vitam in istam
Veni te prius, hinc prius recedam.
Te spectem moriens: meos tu ocellos
Cara claude manu; piis sepulcrum
20Humecta lacrimis; diuque vive.
Te superstite, BASSIANE care,
Non omnis moriar, meique magna
Pars vivet, mihi crede, adhuc superstes.


16. ad Ioannem Baptistam Philiarchum

Dic oro, PHILIARCHE mi, virorum
Quotquot Tuscia vel tulit, feretve,
Candidissime, num domus paterna,
Et domestica gaudia, et tuorum
5Aspectus tibi profuere tantum
Ut illa assidua, et periculosa
Destillatio cesserit? suerunt
Saepe laetitiae fugare morbos
Longe fortius arte quam saluber
10Phoebus instituisse, filiusque
Phoebi dicitur. Hoc tibi secundus
Si Deus dedit, o nimis beatum
Sodalem tuum, et o nimis benignum
Tuo Flaminio Deum! Profecto
15Nil mihi poterat mage expetitum
Votis omnibus evenire; non si
Frater deliciae meae relicto
Sepulcro ad superas redisset auras.


17. ad Ludovicum Beccatellum

Ne vivam, bone LUDOVICE, ni me
Et mei miseret tuique; nam quis
Deus, vel mala sors utrumque semper
Captivum tenet Urbis in tumultu?
5Si nos ambitio, pecuniaeve
Augendae premeret sitis, tacerem:
Sed cum divitiis honoribusque
Magnis otia praeferamus, ah cur
Romam praeferimus meo Lavino,
10Albinoque tuo? O venusti agelli
Musarum domus, et quies laborum
Tam longe mihi vita num manebit,
Ut meos satiare possim ocellos
Vestro dulci, et amabili decore?
15O tandem placida, et beata rura,
Nos carum accipite in sinum, nec ulla
Vis avellere possit. Hic et haedo,
Et pomis, oleaque, pensilique
Uva nos alite, et simul supremum
20Tempus venerit, ossa sub virenti
Lauru condite, qua fugit per herbas
Suavem rivulus excitans susurrum.


18. ad Herculem Severolum

HERCULI, mea Musa, fer sodali
Haec bono bona dicta, quod Favoni
Iam tepor rediit, tulitque secum
Dulcis tempora veris. Urbe Roma
5Tuos Flaminius relicta agellos
Suos visere cogitat, paterna
Quos domus tua cernit: ipse vero
Quid tandem facies? tumultu in isto
Nimirum remanebis, et clientum
10Magnis agminibus premere semper.
O tandem sapias tibi, tuaeque
Vitae consule. Non vides, ut aetas
Labitur fluvii rapacis instar,
Quem nives aluere? quid laboras
15Ergo divitias parare inanes?
Cum tantum patrimonii relictum
A tuo tibi sit parente, quantum
Est satis; sine vulgus imperitum
Falsa imagine ludi: at ipse, mentem
20Cui Deus dedit expolire pulchris
Artibus, patriam revise caram,
Fratremque unanimem, bonosque amicos;
Et dulci fruere otio, libellis
Parvis Vergiliique, Tulliique
25Mutans magna volumina illa legum,
Quae lassare valent feros gigantes,
Et vires adamante firmiores.


19. ad Fabritium Brancutium

O Diem niveum, et nimis beatum,
Quo tam suaviter, atque delicate
Simul viximus, o venuste amice,
Dum curis procul omnibus fugatis
5Dulci colloquio, facetiisque
Horas fallimus! hoc modo poetae
Ferunt Elysiis pios viretis
Aevum degere. Di boni, ac benigni,
Vos opes aliis date atque honores:
10Nobis assidue videre lucem
Hesternae similem, est satis, superque.


20. ad Ioannem Franciscum Casertam | de urbis Casertae agro

Quid tantis precibus, CASERTA, carum
Vocas Flaminium Casertae ad agros?
Te desiderium quidem fruendi
Mei sollicitat; sed ipse tanto
5Magis te cupio videre, quanto
Es me amabilior. Quid? ista vestra
Tam felicia, tam venusta rura
Quem non alliciant suo lepore?
Adde quod mihi reddidere vitam,
10Cum vis tabifica intimis medullis
Serpens, lurida membra devoraret.
Istic et mihi Musa tam benigno
Semper numine favit, ut canentem
Stuperent Dryades, meumque pictis
15Ornarent Satyri caput corollis.
Quae tellus igitur tuo sodali
Queat gratior esse? nulla certe.
Nec tamen venio, negotiorum
Dura compede vinctus: at venire
20Cum primum dabitur, volabo, teque
Revisam et tua rura, amice dulcis,
Non minus cupide, suam puellam
Quam visit iuvenis, locum in remotum
Quem coegerat ire vis paterna,
25Siqua forte revinctam amore mentem
Posset solvere filii furentis.


21. ad Sebastianum Conradum

Iampridem Stephanus Columna, princeps
Clarus militiae, domique, doctum
Quaerit filiolis suis magistrum,
Nec doctum modo, sed pium, et venustis
5Cultum moribus. Hic labore parvo
Non parvum faciet lucrum; quotannis
Nam sestertia quina consequetur,
Patronumque sibi parabit auri
Magno pondere pluris aestimandum.
10Hunc tu si potes invenire, ad Urbem
Statim mitte. Peritus, elegansque,
Et vir non malus ille sit, necesse est,
Quem tu iudicio tuo polito,
Vir doctissime et optime, approbaris.


22. ad Laurentium Gammarum

Quod numen male amicum, amice care,
Hanc mentem tibi misit, ut relicta
Roma, frigore saeviente adires
Ad gentem horribilem, trucemque? tune
5Vates candide, cui Marone digna
Phoebus scribere donat, efferata
Ista in Barbaria morare? quis iam
Neget, sidera celsa posse Olympo
Labi Tartara in ima? at inscientem
10Ne malus male perdat error, audi
Quid Phoebus pater, et novem Camoenae
Praedicant tibi: Si manere pergis
Istic, ex lepido, et bono poeta
Fies Maevius, et tuos libellos
15Vitabit lue peius et veneno
Quidquid est hominum elegantiorum.


23. ad Bartholomaeum Riccium

Ah iam rumpe silentium, iocose
Olim, nunc nimium severe RICCI.
Num tu sic veterum flagras amore,
Ut Tulli puta Caesarisque, vivos
5Ut iam pro nihilo putes amicos?
At hoc Tullius improbat, iubetque
Te sui cupidos habere caros,
Nec solum cupidos sui, sed omnes
Quos virtus aliqua, probique mores
10Adiunxere tibi. Sed heus, amice,
Quid rerum geritur; notare pergin'
Quidquid ad proprie, eleganter, apte
Loquendum valet? id beare lingua
Nos praedivite, id est Latinitati
15Suos reddere pristinos honores.
Quare per Ciceronis, et Terenti
Manes te rogo, perge, finibusque
Pelle barbariem Italis, Latinae
Linguae te veneremur ut patronum.


24. ad Petrum Myrteum

Te consanguineum meum esse iactas,
Et hoc nomine gratiam aucuparis
Per urbes Italas; meique amici
Dant tibi hospitium, pecuniamque,
5Quam statim male dissipas. Sed audi,
Mendax MYRTEE, cuius et parentes
Ignoro, et patriam, genusque; si tu
Vir frugi incipis esse temperansque,
Quin fias mihi filius, neposve
10Non recuso equidem: sed esse pergis
Si nequam, et balatro impudens, caveto,
Ausis dicere te meum propinquum,
Ne laesa patientia furentem
Camoenam experiare. Num ferendum est,
15Falso nomine te propinquitatis
Meae ad flagitia, et dolos abuti?


25. ad Alexandrum Piccolomineum

O si dent mihi caelites, ut, ante
Hora quam veniat suprema, vere
Fiam talis, amice, qualis a te
Pulchro carmine pingor! esse talis
5Et certe cupio, et laboro: verum
Ad hanc usque diem meo labore
Nihil proficio. Timor, cupido,
Cordis gaudia vana, itemque vani
Dolores magis in dies, et horas
10Mentem sollicitant misellam: in alto
Sic Notus, Boreasque saeva quondam
Miscent proelia. At ipse fluctuantem
Tranquilla, sapientiae serenans
Cor meum monitis, quibus Lycei
15Magister nitidi tuum replevit
Ob id pectus, ut ipse mente sana
Aegrotis animis queas mederi.


26. ad Augustum Cocceianum

Sic te, candide amice, nullus umquam
Caelesti Sophiae, patrique Phoebo
Possit carior esse, dic amabo,
Num vere mihi dixit Hadrianus,
5Te describere quidquid ipse ludo
Molli carmine per iocum, atque risum?
Hoc tu si facis, o nimis beatam
Musam Flaminii! graves, protervi,
Mordaces critici, venena dentis
10Vestri nil metuo; quod approbarit
AUGUSTUS meus, id probent, necesse est,
Et Phoebus pater, et novem Camoenae.


27. ad Fernandum Torrem

FERNANDE optime, noster hic libellus
Iamdudum cupit ad tuos penates
Ire, quod soleat favere nemo,
Ut tu, versiculis meis, eosque
5Tantis tollere laudibus: sed hercle
Si rem iudicio tuo eleganti
Aptam vis gerere, arrogantis huius
Spem falles, calami notans litura
Severe omnia, quae minus Latine,
10Aut garrire putabis infacete
Musam putidulam tui sodalis,
Qui te non minus ac suas medullas
Propter eximium tuum leporem
Amat; sed tamen addet huic amori
15Ingentem cumulum, suum libellum
Si tractaveris ut supra rogavit.


28. ad Camillum Rastellum

Quis haec carmina tam venusta donat
Tibi scribere? non magistra certe
Ars tantum valet; et iuventa molli
Vix lanugine vestit ora. Phoebus
5Ergo Phoebus, amabili lepore
Tuo captus, habere dat poetae
Nomen, numine te, CAMILLE, dulci
Afflans. Sic Maro, sic tuus Tibullus
Ludebant pueri suis Camoenis
10Olim carmina digna: sic et Orpheus
Vix primam attigerat tener iuventam,
Cum docta fide rivulos morantem
Viderunt Dryades, simulque myrtos
Formosi pueri lyram sequentes;
15Qua post et rigidas agebat ornos,
Et fugam volucris tenebat Hebri.
Ergo tu quoque perge; crescet aetas,
Phoebi crescet amor, bonique vires
Crescent ingenii, tuumque fama
20Nomen inseret optimis poetis.


29. ad Franciscum Robortellium

Gratulor, tua vota liberales
Audivisse deos: in urbe vives
Qua nullam neque terra pulchriorem
Nec latum mare fert. Docebis illic
5Prolem nobilium, vetusta quidquid
Servant Graeca volumina, et Latina
Scriptum puriter, eleganter, apte.
At Canicula cum furit, relicta
Urbe quam mare cingit, ad liquentem
10Mesulum properabis, ut tepore
Veris perpetuo fruare. Sicus,
Elegans iuvenis, domo venusta
Te laetum excipiet libens. Sed aedes
Tui Flaminii simul videbis,
15Flens dices: "Mihi carior medullis
Meis candide Marce, quid morari
Gaudes tam procul a domo paterna?
Non te nutriit hic tenella mater?
Non hanc ludere per viam solebas
20Puer cum pueris? quid ergo dura
Caute durior hinc abes tot annos?
Si quis te deus huc repente sistat,
O quae gaudia, qui forent utrimque
Sermones!". Age mitte iam querelas,
25ROBORTELLI; aderit volens, nec a te
Latum Flaminius recedet unguem,
Dum frui poterit tuo lepore.


30. ad Adamum Fumanum de obitu Violantillae | uxoris Romuli Amasaei

Invitus tibi dico, ADAME; nostri
ROMULI periit pudica coniux,
Tam pudica, domusque tam regendae
Sciens, tam sobolis ferax venustae,
5Quam facundus, et artium est bonarum
Doctus, qui fuit illius maritus.
Hoc docente bonus poeta factus,
Oratorque bonus, bonum magistrum
Consoleris oportet et soluto,
10Et iuncto pede. Sic levabis aegram
Mentem illius, et eloquentis ipse
Et pii simul assequere nomen.


31. ad Marium Savornianum

Martis deliciae, Minervae amores,
MARI candide, pessimus poeta,
Sed vir sat bonus, ut reor, tuoque
Non indignus amore, amoris ardens
5Flamma ob mirificum tuom leporem,
Cui cedunt reliqui omnium lepores,
A tua petit hoc benignitate,
Non parem ut tribuas amorem amanti,
Sed ut te patiare amari ab ipso,
10Quanto maximo amore ab ullo amari
Potest, qui sit amore summo amandus.


32. ad Franciscum Torellum

O flos candide Galliae togatae,
Ante annos animum gerens virilem,
Quid ah quid iuvat Urbe abesse? qua Sol
Nihil nobilius videbat olim,
5Nec idem videt, aut videbit umquam,
Toto quod queat orbe comparari.
Haec te nutriit, haec domo paterna
Tibi carior esse debet; ipsa
Nam te sola capit, tuaeque gestit
10Virtuti dare debitos honores.
Quare, si sapis, advola, et cupito
Nos omnes hilara, TORELLE, vultu.


33. ad Marcellum Cervinum | et Franciscum Sfondratum cardinales

Quod Faernum, hominem bonum, atque doctum
Amo non secus atque memetipsum,
Eius gaudeo commodis perinde
Ac meis propriis: quod ergo per vos
5Summo a principe consecutus ille est
Quidquid ad bene, commodeque agendam
Vitam optabat, id hercule obligavit
Me vobis ita, candidi patroni,
Ut devinctior esse nemo possit.
10At vos qua pietate iam tueri
Coepistis lepidum meum sodalem,
Eadem pietate, firma ut haec sint
Et perennia dona, providete.


34. ad Bernardinum Maphaeum cardinalem

Quantum gaudet amans, suae puellae
Casto coniugio potitus; aeger
Quantum gestit ab imminente fato
Ereptus subita medentis arte;
5Tantum Flaminius cliens galero
Gaudet purpureo, MAPHAEE, summa
Quem virtus tibi tradidit, Deumque
Votis omnibus orat, ampliorem
Ut tibi ferat hic honos honorem.


35. ad Petrum Carnesecum de Margarita Henrici | Gallorum regis sororis

O felix mea ter, quaterque Musa,
Cuius versiculos puella Regis
Maximi soror, utriusque linguae
Peritissima, cantat! hoc beato
5Nuntio super alta sustulisti
Caeli sidera, CARNESECE, carum,
Vetustum, unanimem tuum sodalem.
I nunc, pessime livor, i, libellos
Meos carpere perge; Margarita
10Dum me iudicio suo tuetur,
Vos tantum et maledicta vestra curo,
Mordaces critici, Libyssa quantum
Latrantis catuli leaena vocem.


36. ad Albertum Linum

Quod petis, LINE mi venuste, carmen,
Id feci lateris dolore pressus;
Non captans hominum eruditiorum
Plausus, sed venerans Deum, eleganter
5Qui dictum putat esse, quidquid ore
Pio dicitur. Hoc tibi sequendum
Prudens iudicium: at sequi superbos
Si mavis criticos, inelegantes
Versus, quos tibi mitto, non legendi.


37. ad Aloysium Priulum

Ah cur me lacrimis tuis, PRIULE
Care, conficis? hoc tuo dolore
Mors mihi fit amara, quam benigno
Deus numine donat esse dulcem.
5Una viximus arcto amore iuncti,
Qualem Sol radians ab ultimo Indo
Vix cernebat ad ultimum Britannum.
Nos unum studium, una nos voluntas
Fecit unanimes. Nihil placebat
10Uni, quin idem amaret alter. Una
Nos domus tenuit, alebat una
Mensa. Laetitiae, dolor, secunda,
Adversa unius alterum movebant;
Ut numquam minus hic doleret illo,
15Gauderetve. Sed haec prius fuere:
Nunc caeli vocor ad domos beatas,
Ubi me vario labore functum
Manent gaudia sempiterna. Quare,
Si cordi tuus est tibi sodalis,
20Pone flebilibus modum querelis,
Et plausu aethereas euntem ad arces
Laeto prosequere, et piam labora
Vitam vivere, mox simul futurus.


38. ad Ranutium Farnesium cardinalem

Tune, Romula quem colit iuventus,
PAULLI maxima TERTII voluptas,
Et Graiis simul, et simul Latinis
Musis care, meam salutem amore
5Tanto amplecteris, ut periculosa
Febris, et lateris mei dolores
Te semper crucient? misella nato
Sic parens timet unico, fatigans
Fletu numina cuncta pro salute
10Dulcis filioli periclitante.
Hoc pium officium, tuasque laudes,
Si mors abstineat manum rapacem,
Et Phoebus faveat, tegent tenebris
Nulla saecla. Micabit omne in aevum
15FARNESI decus inclytum RANUTI,
Ut pulchro radians Eous igni.


39. ad Philippum Bonum pontificem famaugustae

O qui nomine, mente, moribusque
Es bonus, mihi quam venis cupitus!
Ut te conspicio libenter! ut me
Morbo letifero diu gravatum
5Aspectu recreas tuo, tuisque
Gratis alloquiis! tenella virgo
Sic florem aridulum imminente morte
Liberat, gelidum irrigans liquorem:
Sic gaudet patula viator umbra
10Aquosi nemoris, siticulosa
Terra iter faciens Canis sub ortum.
O quid carius est beatiusve
Dulci amicitia? mihi periclo
Tanto evadere si dabunt benigni
15Caelites, erit ipsa vita cara,
Ut frui liceat bonis amicis.


40. ad Hieronymum Turrianum | de Ioanne Petro Carapha cardinali

Quid piae valeant preces, benignas
Ut Dei penetrent supremi ad aures,
Disce, candide TURRIANE, Febris,
Et saevus lateris dolor misellum
5Tuum Flaminium furore tanto
Invasere, magistra ut ars medendi,
Et quisquis levat aegra membra succus
Cederent. Capiti meo imminebat
Mors nigris tenebris operta: honorem
10Supremum mihi funeris parabant;
Infandum veteris sui clientis
Cum casum miseratus ille magnus
CARAPHA, Italiae decus CARAPHA,
Ad caelum geminas manus tetendit
15Multis cum lacrimis Deum salute
Orans de mea; et ecce acerba fugit
Febris, et lateris dolor; refectae
Vires; et teneri mei sodales
Cantu, et laetitia graves querelas
20Mutarunt lacrimasque. Amice dulcis,
Dic laudes superum benignitati
Pro vita mihi restituta; et, aura
Quod vescor placita, quod alma pulchri
Solis lumina cerno, id omne magni
25Acceptum precibus refer CARAPHAE.


41. ad sodales suos

Gaudetis, teneri mei sodales,
Me febri, et lateris dolore summo
Emersisse; Dei sed ipse laetor
In primis bonitate singulari,
5Qui mentem dederit mihi paratam
Corpus linquere, ne suo rebellis
Pugnarem imperio. Pater supreme,
Tua incoepta secunda, et usque eamdem
Da mentem mihi, nil velim quod ipse
10Nolis; nil renuam quod ipse mandes.
Hoc unum, unanimes mei sodales,
Hoc unum ex misero facit beatum.


42. ad Rodulphum pium cardinalem

Hoc est, magne RODULPHE, liberalem
Esse; dum prope ianuam rapacis
Orci demoror, et salus miselli
Desperata iacet, benignitate
5Summa das mihi fertiles agellos,
Ut laetus moriar, meis relinquens
Tanta munera dulcibus propinquis.
Non, non temporis huius ista virtus;
Virtus Maeonio canenda versu,
10Non meis ita deterenda nugis.


43. ad Michaelem Silvium cardinalem

O quantum tibi debeo, benigne,
Dulcis, candide SILVI, amabilisque
Quantum quis pote amari! acerba cum me
Febris ureret, et dolor sinistri
5Vexaret lateris, meo dolore
Dolebas; meus ignis in medullis
Ingentem tibi suscitabat ignem.
Nec cordi data pax misello, amara
Pestis dum requiem mihi negavit.
10O amor, pietasque digna dici
Tuis carminibus, poeta summe!
Nam mihi tenuem nimis dederunt
Musae spiritum: at esse mente grata
Et possum, et volo; quare in omne tempus
15Me totum tibi dedo, magne SILVI.


44. ad Franciscum Sfondratum cardinalem

Cum noster mihi Carolus referret,
Te dolor lateris meus dolore
Quanto affecerit; et salus deorum
Mihi munere restituta quantum
5Rursus laetitiae ferat; profecto
Haec tui manifesta signa amoris
Tam meo cecidere grata cordi,
Ut iam letifero fuisse morbo
Vexatum, iuvet, et recepta vita
10Sit mi carior, esse quam solebat;
Nam virtus tua rara, comitasque,
Et Musis animus dicatus almis,
Nec rebus minus acer in gerendis,
Sic mentem afficiunt meosque sensus,
15Ut plane videar beatus esse,
Si tuo videor favore dignus.


45. ad Nicolaum Rodulphum cardinalem

RODULPHI, decus omnium bonarum
Artium, tibi gratias habere
Dignas Flaminius nequiret umquam;
Qui cum depositus iaceret, et iam
5Mortis cuncta nigrescerent tenebris,
Agri iugera magna cum venusta
Domo ab eximia benignitate
Tua tam facile impetravit. Ergo,
Quod potest, tibi se, suamque Musam
10Servitute, pater, dicat perenni.


46. ad Andream Cornelium cardinalem

Ecce Flaminium, tuum clientem,
Salvum, et incolumem, perire quem tu
Dolebas nimis intimo dolore,
Ut iam nec lacrimas tenere posses,
5Nec dulcis tegeret quies ocellos;
Quae tanti facio, graves labores
Ut non poeniteat subisse morbi.
Nimirum tibi sic placere, laus est
Longe maxima, quem genus superbum
10Ornat Scipiadum, probique mores,
Et fervens amor artium bonarum, et
Sacri purpura nobilis galeri.


47. ad Ninum Amerinum

Quod Musis, et Apollini venusto
Agis carmine gratias, amice,
Pro vita mihi reddita, nec alter
Est te laetior, haud mihi videtur
5Mirum: nam pereunte me necesse est
Bonam partem animae tuae perire.


48. ad Bartholomaeum Cavalcantem

Magna pars animae meae, benignus
Tibi vivere ad ultimam senectam
Sic donet Deus, ut perire dulci
Tuo Flaminio magis molestum
5Erat ob nimium tuum dolorem,
Quam dulcedine vitae. Et esse mortis
Caeco a limine restitutum ad alma
Solis lumina, id est mihi suave
In primis tui amore, luce cara
10Cui sum carior. Haec, amice rerum
Iucundissime, veri amoris expers
Verba dixerit esse blandientis:
At tu nil mage credis esse verum,
Omnes qui superas amore amantes.


49. ad Ludovicum Beccatellum

Iam iam desine mollibus querelis
Fatigare deos, amice dulcis;
Nam victi citharae tuae canorae
Modis flebilibus mihi negatam
5Vitam restituere, quae sub imas
Iam terras fugiebat. Ergo vincis
Docta Calliope satum, misellam
Qui frustra Eurydicen profundo ab Orco
Ad caeli placidas vocavit oras;
10Quamvis et volucres teneret Euros
Canendo, Eumenidasque mitiores
Posset reddere bimulis puellis.


50. ad Damianum Damianium

O lux Trinacriae feracis, aegros
Qui iam depositos rapacis Orci
Eripis manibus, diuque sanos
Iubes vivere, si mihi dedisset
5Musa, pro meritis tuas canendo
Laudes dicere, me beatiorem
Nullum Roma videret; et recepta
Tuo munere vita cara, longe
Mihi carior esset: at merenti
10Cum dignas nequeam referre grates,
Quod unum superest, Deum rogabo,
Ut sicut tibi prorogare vitam
Humano generi, unica est voluptas,
Sic te coniuge cum bona valentem
15Sinat vivere plurimos in annos.


51. ad Emanuelem Chium

Nec te, candide CHIE, praeteribo,
Qui rursum mihi das habere vitam
Arte Paeonia, salubribusque
Succis, officioque singulari.
5Ut pastor rabidi lupi cruento
Agnum deripit ore, sic voracis
Orci faucibus extrahis misellum
Tuum Flaminium Deo iuvante.
Quare dum mihi vita, quam dedisti,
10Suppetet, nihilo minori amore
Te colam, optimus optimum parentem
Quam natus colit; et suprema quando
Rursus venerit hora, quamquam amara
Potem oblivia, non tamen licebit
15Tuae non memorem esse comitatis.


52. ad Federicum Donatum

Quod spiro, FEDERICE, quod tueri
Datur lumina cara caeli, id omne
Haud parte ex minima tibi libenter
Acceptum refero: febris furebat;
5Necabat lateris dolor; supremam
Horam iam mihi cuncta nuntiabant;
Cum tu, quam dedit ipse Phoebus, arte
Morbum letiferum fugas, ut acer
Spiritus Boreae tenebricosa
10Caelo nubila pellit. Ergo vitam,
Quam mihi superum benignitate
Donasti, tibi dono, meque totum
Grata mente dico, meosque ad unum
Omnes, qui pereunte me perissent.


53. ad Hieronymum Pontanum

Quo te nomine dicam, amice care?
An senex iuvenem vocem parentem?
Qui febri, et lateris dolore pressum
Numquam deseris, assidens iacenti,
5Ut pullis avis. An vocem salubris
Phoebi sanguinem? ab imminente fato
Qui me surripis, et valere donas.
Sis quocumque tibi placet, virorum
Humanissime, nomine; esse nullum
10In terris modo iudices parentem,
Qui plus filiolum sibi suprema
Natum diligat unicum senecta,
Quam te Flaminius suae salutis
Patrem diligit. Hoc, amice dulcis,
15Non verum minus est, nitere Solis
Quam lucem, aut tenebris diem fugari,
Cum Nox caeruleo revecta curru
Ocellis hominum irrigat soporem.


54. ad Iulium Saulium

O quantum gemui, venuste IULI,
Cum febris tua membra pasceretur,
Nec finem faceret, diem supremum
Intentans media tibi iuventa!
5Me tui miserebat et parentis
Carae, qua mulier nec ulla vivit,
Nec vivet melior: misella quantos
Angores tulit audiens iacere
Natum depositum! Sed ecce vestram
10Dum vicem doleo, dolor sinistrum
Invasit latus, et siticulosa
Febris incubuit mihi per artus
Furens, ut fera flamma cum vetustam
Silvam corripuit semel, vagatur
15Vorans omnia. Nec tamen periclum
Sic me perculerat meum, pericli
Quin tui meminissem. Acerbus ergo
Me dolor geminatus enecasset,
Ni Deus miserans utrumque leto
20Praesenti eripuisset. Ille nobis
Donat vivere: nos patri benigno
Vitam, et omnia nostra consecremus.


55. ad Federicum Elephantutium

Quod solet, FEDERICE docte, fama
Mali nuntia latius vagari,
Illam suspicor ad tuas tulisse
Aures, Flaminium iacere febri
5Confectum et lateris dolore, nec iam
Ullam spem reliquam salutis esse;
Quo tuo mage nil acerbum amori
Posset accidere. Ergo, mens misella
Ut omnem abiiciat metum, sodali
10De tuo accipe nuntium, quod optas:
Et vivo, et valeo bene, profundo
Leti a limine restitutus, et iam
Meas delicias Bononienses
Paro visere, scilicet Lavinum,
15Amoenum, nitidum, salubrem agellum;
Ubi te fruar, et diu cupito
Tuo dulci, et amabili lepore,
Quo sic afficior, beatus esse
Ut plane videar; videre caros
20Cum vultus datur, et tua morantes
Soles condere collocutione.
Quare mi hospitium para diebus
Paucis; et simul osculationes
Centum, quae mihi erunt suaviores,
25Quam matri tenerae puella pulchra
Quae dat suavia, cum remota ab urbe,
In qua nupta fuit, suos revisit.


56. ad Franciscum Bolognettum

I, quaeso, mea Musa dulcis, agrum
Citis cursibus ad Bononiensem,
Nuntiumque feras bonum, ac beatum
Uni ex unanimis meis amicis
5FRANCISCO lepidissimo poetae,
Quem dolor lateris meus dolore
Tanto conficit, ut cibum misellus
Non possit capere, aut soporem ocellis:
Sed semper iaciat graves querelas
10In deos, medicosque. Dic, dolore
Pulso letifero, suum valere
Carum Flaminium. Ergo et ipse luctum
Tradat Aeoliis Notis ferendum
Trans alpes, Hadriamve: tum benignis,
15Qui vitam mihi reddidere, divis,
Dic, laudes cithara canat Etrusca;
Laudes, quas stupeat + gens amica
Illi Tuscia plurimos in annos.


57. ad Iacobum Pactum

PACTE, candidus ille Bassianus,
Qui te diligit ut bonum parentem,
Retulit mihi, te dolore tanto
Affectum ob lateris meum dolorem,
5Ut, si vel tibi filius, paterve
Forem, non gravius dolere posses.
Haec dulcissimus ille Bassianus
Cum narraret, amoris excitavit
Tantum ignem mihi in intimis medullis,
10Ut qui te prius unice colebam
Propter ingenium bonum, bonosque
Mores, addiderim meo huic amori
Ingentem cumulum, velut pusillus
Ignis cum excidit alto in esculeto
15Pastori, frutices, rubosque primum
Pascitur, fera deinde flamma crescit
Vagans arboribus, peresa donec
Silva magna resedit in favillas.
Ergo tum probitate me licebit
20Vincas, tum varia eruditione:
At vero superare amando, amice,
Profecto tibi non licebit umquam.


58. ad Marianum Victorium

Si qua te, MARIANE, cura tangit
Tui dulcis amiculi, fidele
Da mi consilium; cavebis autem,
Ne te fallat amor mei videndi.
5Ecquid tu veniendum ab Urbe censes
Istuc Flaminio? hic habemus haedos,
Pullos, optima vina, habemus umbras
Hortorum, et medicos bonos, meique
Amantes: domus hic salubris, ampla,
10Et est hic hominum elegantiorum
Valde copia magna, qui libenter
Me visant male firmum, adhuc atrocis
Morbi reliquiis gravatum. Amice,
Haec tu commoda compares, necesse est,
15Cum vestris: mihi deinde, quid gerendum
Praescribes, maneamne in Urbe, ubi aegre,
Nec satis bene convalesco; praestet
An vestras latebras adire, qua vix
Humano pede semitam esse tritam
20Affirmant aliqui. Tamen quod ipse
Ad me scripseris, id putabo vatis
Ore veridici fuisse dictum.


59. ad Vincentium Parpaliam

Cras, o PARPALIA, ut soles, parabis
Elegans mihi prandium, tuisque
Conditum salibus, facetiisque;
Nam quo tempore me febris, malusque
5Tentavit lateris dolor, misello
Nil primoribus ex eo labellis
Fas fuit tetigisse, quod palato
Gratumve accideret, foretve alendis
Aptum viribus: hinc eas, et ipsum
10Corpus perdidi, et umbra inanis esse
Iam mei videor. Tuo lepore
Si tamen dabitur frui, tuisque
Interesse epulis frequenter, aestas
Ante quam veniat propinqua, fiam
15Ex macro, invalidoque fortis, atque
Turdo obesior, uva quem voracem
Diu nutriit, aut oliva pinguis.


60. ad Damianum Damianium

O vinum tenue, aureum, suave
Instar nectaris! o merum deorum,
Vitae praesidium meae fugacis!
Cedant Paeonii tibi liquores,
5Et quidquid remedi salubrioris
Ostendit medicae repertor artis.
Iacebant lateris dolore membra
Semimortua; febris aestuabat,
Ut fornacibus ignis; ipse plantas
10Leti limina dura transferebam;
Cum tu languidulos fluens in artus,
Caelestis liquor, et levas dolorem,
Et vitam mihi reddis. Ergo, docte
DAMIANE, tuum merum, tuamque
15Vineam aureoli meri parentem
Dulci carmine concinam, recepta
Vita dum superat mihi; et rogabo
Votis assiduis Deum quotannis,
Ne venti, pluviaeve, siccitasve,
20Aut vis grandinis, improbive fures
Laedant aureoli meri parentem.


61. ad suavissimum sodalem suum

Tune versiculos tuos sepulcro
Meo scalpere, amice, cogitabas?
Me vivum potius vorent rapaces
Lupi, quam mea mortui graventur
5Tuis versibus ossa. Non Typhoeum
Sic vastum Inarime premit, nec Aetna
Furentem Enceladum, mei miselli
Manes ut premerentur a tuarum
Pondere intolerando ineptiarum.
10Quare dis ago gratias, dederunt
Qui, vita mihi reddita, periclo
Tanto evadere: teque per vetustum
Nostri foedus amoris oro, amice,
Si quid acciderit mihi, priusquam
15Ipse mortem obeas, tuis molestis
Nugis, pestiferisque, putidisque
Ne vexes miserum meum sepulcrum.


62. ad Basilium Zanchum

Iudex candide carminum meorum,
Alterum tibi mitto nunc libellum,
Lectum nemini adhuc: sed ipse amorem
Per nostrum veterem rogatus illum
5Et leges, relegesque diligenter,
Notans quidquid inesse iudicabis
Aut dictum illepide, aut parum Latine.
Quin igni dabis omnia, igne digna
Si lusisse putabimur. Nec illa
10Vel assis facio, tibi videntur
Si delenda; nec ulla criticorum
Formido maledicta, si probantur
Tuo iudicio. Vides, sodalis
Bonus quam tibi fidat: ipse contra
15Verba singula ponderabis; idque
Non solum mei amore, sed quod error
Quisquis commacularit hunc libellum,
Famam aeque violabit utriusque,
Iudex candide carminum meorum.


63. ad somnum

Huc ades, o bone Somne; veni, dulcissime Somne,
Et mea furtiva lumina claude manu.
Somne, veni: en volucres tibi dulcia carmina dicunt;
Invitat placido te vaga lympha sono:
5Te violae, et lilia pulchra, tuumque papaver,
Teque vocant plenis Cressia vina cadis.
Nec tamen ipse venis. Quidnam, mitissime rerum,
Iam surdum precibus te facit esse meis?
Non ego vel foedo maculavi crimine vitam,
10Vel populi mores, et malefacta sequor.
Si nescis, ego sum Musarum, Somne, sacerdos:
Nutriit in tenero me pia Musa sinu,
Et citharam dedit. Hos dulces tibi condere versus
Iam meditor; propere tu modo, Somne, veni.
15Ni properas, leti sopor ingruit, et mea saevus
Lumina perpetua fundere nocte parat.
Ergo age, Somne, gradum celera, ne fama vagetur,
Immeritum culpa me periisse tua.
Nam si nulla meae tangit te cura salutis,
20At parcas famae, si sapis, ipse tuae.


64. ad Marcum quemdam

Iam luculenta, MARCE, pecunia
Tumultuosum per mare cursitans
Quam comparasti, disce tandem
Disce, precor, sapienter uti.
5Nam congerendis divitiis modus
Hic esse debet, pauperiem ut tibi
Tuisque liberis repellens,
Laetus agas superest quod aevi.
Ergo relictis navibus et mari
10Ad tuta ruris te refer otia:
Insanientis et procellae
Dirum alii paveant furorem.
Quis non benignae culta nitentia
Terrae minaci praeferat Hadriae?
15Quis candido gregi catervas
Comparet horribiles natantum?
Quod si lucellum te capit; et sua
Sunt lucra gnavis agricolis: pecus,
Saltusque, et arva diligenti
20Sunt domino bene fructuosa.
Nam terra mater reddere diligit
Magno colenti semina foenore,
Ni tu recusas illam aratro
Assiduisque iuvare rastris.
25Est hic agellus, villaque collibus
Fundata amoenis, quam liquidi ambiunt
Fontes, et arcens umbra opaca
Silva Canis orientis aestum.
His tu coemtis incipe tempora
30Post longa tandem vivere, coniugis
In dulcis amplexu daturus
Laetam animam veniente leto.


65. ad Stephanum Saulium

Ne tu beatum dixeris, optime
SAULI, superbo limine civium
Qui prodit hinc, et hinc caterva
Nobilium comitante cinctus;
5Non si feracis occupet Africae
Quidquid praealtis conditur horreis,
Gemmasque lucentes, et auri
Possideat rutilos acervos.
Nec ille felix, qui valet omnium
10Caussas latentes cernere, sidera
Notare doctus, et profundas
Ingenio penetrare terras.
Sed tu beatum iure vocaveris.
Qui mente pura rite Deum colit,
15Eiusque iussa ducit amplis
Divitiis pretiosiora.
Non ille vulgi gaudet honoribus,
Sed carus ipsi Numinis est honos;
Pro quo tuendo non recusat
20Dedecorum genus omne ferre.
Quin et relictis coetibus urbium
Mens eius altum transvolat aethera,
Deique summi, caelitumque
Colloquio fruitur beato.
25Caelestis ergo iam sapientiae
Plenus, periclis altior omnibus
Quiescit in Deo, furentum
Despiciens hominum tumultus.
Sic proeliantes aequore turgido
30Ventos reducto montis in angulo
Miratur, et gaudet procella
Terribili procul esse pastor.


66. ad Donatum Rullum

Quis cuncta possit, RULLE, pericula
Motusque mentis dicere turbidos,
Qui saevientis instar undae
Nos variis agitant procellis?
5Hinc proeliatur sollicitus timor,
Hinc spes bonorum credula: gaudium
Nunc tollit alte, nunc doloris
Deiicimur furibundo ab aestu.
Non sic benignus caelicolum pater
10Humana finxit corda: sed insolens
Nos fastus ad tumultuosa
Haec freta praecipites adegit.
Cum vita nullis ante laboribus
Turbata cunctis afflueret bonis,
15Nec mortis occurrens imago
Cor trepido quateret tumultu.
Quod ergo tantis auxilium est malis?
Ecquid Platonis docta volumina,
Cultique praeceptor Lycei
20Sollicitam recreare mentem,
Modumque curis figere tristibus
Possunt? vel auri perpetuo fluens
Rivus? vel in sublime tollens
Per titulos popularis aura?
25Fomenta sunt haec prorsus inania,
Luduntque falsa vulgus imagine,
Vulgique primores, acuti
Viribus ingenii tumentes.
At tu, beatam ducere si cupis
30Vitam periclis liber ab omnibus,
Adhaereas Deo, piaque
Mente sacrum venerare Numen.
Hinc hauries veram et sapientiam,
Verumque honorem, et divitias, ferus
35Quas nec tyrannus, nec tremendi
Vis rapiat truculenta belli.
Quidquid bonorum cernitur uspiam
Hoc fonte manat; quo sine, quis, licet
Terrasque, caelitumque regna
40Possideat, miser usque vivet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: