previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Avxilivm

Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.

satin víx reliquit deo quod loqueretur loci,

itá properavit de puellae proloqui

suppositione. quod si tacuisset, tamen

5ego eram dicturus, deus, qui poteram planius.

nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date,

ut ego argumentum hoc vobis plane perputem.

fuere Sicyoni iam diu Dionysia.

mercator venit huc ad ludos Lemnius,

10isque hic compressit virginem, adulescentulus,

vi, vinulentus multa nocte in via.

is ubi malam rem scit se meruisse, ilico

pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit,

ubi habitabat tum. ílla quam compresserat

15decumo post mense exacto hic peperit filiam.

quoniam reum eius facti nescit qui siet,

paternum servom sui participat consili,

dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.

is eam proiecit. haec puellam sustulit.

20ille clam óbservavit servos qui eam proiecerat

quo aut quas in aedis haec puellam deferat.

ut eampse vos audistis confiterier,

dat eam puellam meretrici Melaenidi,

eaque educavit eam sibi pro filia

25bene ac pudice. tum illic autem Lemnius

propinquam uxorem duxit, cognatam suam.

ea diem suom obiit, facta morigera est viro.

postquam ille uxori iusta fecit, ilico

huc commigravit; duxit uxorem hic sibi

30eandem quam olim virginem hic compresserat,

et eam cognoscit esse, quam compresserat;

illa illi dicit, eius se ex iniuria

peperisse gnatam átque eam se servo ilico

dedisse exponendam. ille extemplo servolum

35iubet illum eundem persequi, si qua queat

reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam

operam usque assiduo servos dat, si possiet

meretricem illam invenire, quam olim tollere,

cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.

40nunc quod relicuom restat volo persolvere,

ut expungatur nomen, ne quid debeam.

adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater;

is amore proiecticiam illam deperit

quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam,

45et illa hunc contra, qui est amor suavissimus.

ut sunt humana, nihil est perpetuom datum.

pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi

mater rescivit, iussit accersi eam domum.

haec sic res gesta est. bene valete et vincite

50virtute vera, quod fecistis antidhac;

servate vostros socios, veteres et novos,

augete auxilia vostra iustis legibus,

perdite perduelles, parite laudem et lauream,

ut vobis victi Poeni poenas sufferant.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (44 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: