previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Cappadox

Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant:

nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.

non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.

vel ille, décem minas dum solvit, omnis mensas transiit.

5postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;

pessume metui, ne mihi hodie ápud praetorem solveret.

verum amici compulerunt: reddit argentum domo.

nunc domum properare certumst.

Ther.
Heus tu, leno, te volo.

Phaed.

Et ego te volo.

Capp.
At ego vos nolo ambos.

Ther.
Sta sis ilico,

10atque argentum propere propera vomere.

Capp.
Quid mecum est tibi?

aut tibi?

Ther.
Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultarium

atque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent.

Phaed.

Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,

ferreo ego dico.

Capp.
At ego vos ambo in robusto carcere

15ut pereatis.

Phaed.
Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.

Th.

Quidquid est, ipse ibit potius.

Ca.
Pro deum atque hominum fidem,

hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?

obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.

Plan.

Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.

20bene et pudice me domi habuit.

Ther.
Haud voluntate id sua:

Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;

nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.

Phaed.

Animum advortite, ego si possum hoc inter vos componere.

mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam,

25siquidem voltis quod decrero facere.

Ther.
Tibi permittimus:

Capp.

Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.

T.

Quódne promisti?

Ca.
Qui promisi?

Ph.
Lingua.

Ca.
Eadem nunc nego.

dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.

Ph.

Nihil agit, collum obstringe homini.

Ca.
Iam iam faciam ut iusseris.

Ther.

30Quando vir bonus es, responde quod rogo.

Capp.
Roga quód lubet.

Ther.

Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu,

te omne argentum redditurum?

Capp.
Non commemini dicere.

Ther.

Quid? negas?

Capp.
Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?

Ther.

Me ipso praesente et Lycone tarpezita.

Capp.
Non taces?

Ther.

35Non taceo.

Capp.
Non ego te flocci facio; ne me territes.

Ther.

Me ipso praesente et Lycone factum est.

Phaed.
Satis credo tibi.

nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:

libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, †

haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.

Ther.

40Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.

Capp.

Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.

et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.

tu me sequere.

Ther.
Quo sequar te?

Capp.
Ad trapezitam meum

ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.

Ther.

45Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers.

Capp.

Ego te vehementer perire cupio, ne tu me nescias.

Ther.

Itane vero?

Capp.
Ita hercle vero.

Ther.
Novi ego hos pugnos meos.

Capp.

Quid tum?

Ther.
Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris,

placidum te hodie reddam.

Capp.
Age ergo, recipe áctutum.

Ther.
Licet.

Phaed.

50Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae.

Ther.

Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (40 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: