previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Syncerastvs

Sátis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam,

quoí hominí erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi.

neque periurior neque peior alter usquam est gentium,

quám erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus.

5ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim

agere aetatem praepeditus latere forti ferreo,

quam ápud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus,

quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem,

quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris,

10equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis,

verberatum, vinctum, addictum: quí habet quod det, utut homo est,

omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus

tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus.

ibi tu videas litteratas fictiles epistulas,

15pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:

ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.

Mil.

Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit,

nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo.

et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.

Sync.

20Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis,

apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.

sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.

Mil.

Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae,

qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.

Sync.

25Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis

erus nequivit propitiare Venerem suo festo die.

Mil.

Lepidam Venerem.

Sync.
Nam meretrices nostrae primis hostiis

Venerem placavere extemplo.

Mil.
O lepidam Venerem denuo.

Sync.

Nunc domum ibo.

Mil.
Heus, Synceraste.

Sync.
Syncerastum qui vocat?

M.

30Tuos amicus.

S.
Haud amice facis, qui cum onere offers moram.

Mil.

At ob hanc moram tibi reddam operam úbi voles, ubi iusseris.

habe rem pactam.

S.
Si futurumst, do tibi operam hanc.

M.
Quo modo?

Sync.

Vt enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas.

apage, nesció quid viri sis.

Mil.
Malus sum.

Sync.
Tibi sis.

Mil.
Te volo.

Sync.

35At onus urget.

Mil.
At tu appone et respice ad me.

Sync.
Fecero,

quamquam haud otiumst.

Mil.
Salvos sis, Synceraste.

Sync.
O Milphio,

di omnes deaeque ament.

Mil.
Quemnam hominem?

Sync.
Nec te nec me, Milphio:

neque erum meum ádeo.

Mil.
Quém ament igitur?

Sync.
Aliquem, dignus qui siet.

nam nostrorum nemo dignust.

Mil.
Lepide loquere.

Sync.
Me decet.

Mil.

40Quid agis?

Sync.
Facio quod manufesti moechi haú ferme solent.

Mil.

Quid id est?

Sync.
Refero vasa salva.

Mil.
Di te et tuom erum perduint.

Sync.

Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim,

meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio.

Mil.
Quid id est? cedo.

Sync.

Malus es?

Mil.
Malus sum.

Sync.
Male mihi est.

Mil.
Memora, num esse aliter decet?

45quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim,

neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis?

Sync.

Diespiter me sic amabit,

Mil.
Vt quidem edepol dignus es.

Sync.

Vt ego hanc familiam interire cupio.

Mil.
Adde operam, si cupis.

Sync.

Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent.

Mil.

50Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus

volucres tibi erunt tuae hirquinae.

S.
I in malam rem.

M.
I tu atque erus.

Sync.

Verum. enim qui hómo eum norit, norit. cito homo pervorti potest.

Mil.

Quid iam?

Sync.
Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis.

Mil.
Rectius

tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.

Sync.

55Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim.

Mil.

Crede audacter meo periclo.

Sync.
Male credam, et credam tamen.

Mil.

Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem?

Sync.
Scio.

Mil.

Propter amorem

Sync.
Omnem operam perdis.

Mil.
Quid iam?

Sync.
Quia doctum doces.

Mil.

Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet

60facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas,

eo facilius facere poterit.

Sync.
At ego hoc metuo, Milphio.

M.

Quid est quod metuas?

S.
Dúm ero insidias paritem, ne me perduim.

si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat,

continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit.

Mil.

65Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,

nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet

id esse facinus ex ted ortum.

Sync.
Male credam, et credam tamen.

sed hoc tu tecum tacitum habeto.

Mil.
Fide non melius creditur.

loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus.

Sy.

70Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet.

Mi.
Qui id potest?

Sync.

Facile.

Mil.
Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere.

S.

Quia Adelphasium, quám erus deamat tuos, ingenuast.

M.
Quo modo?

Sync.

Eodem quo soror illius altera Anterastilis.

Mil.

Cedo qui id credam.

Sync.
Quia illas emit in Anactorio parvolas

75de praedone Siculo.

Mil.
Quanti?

Sync.
Duodeviginti minis,

duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.

et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere:

ingenuas Carthagine aibat esse.

Mil.
Di vostram fidem,

nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles

80ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi

qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.

is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom.

Sync.

Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat

suas popularis liberali causa.

Mil.
Tacitus tace modo.

Sync.

85Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.

Mil.

Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.

ita paratumst.

Sync.
Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam.

Mil.

Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent.

Sync.

Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio?

Mil.

90Valeas beneque ut tibi sit.

Sync.
Pol istuc tibi et tuost ero in manu.

vale et haec cura clanculum ut sint dicta.

Mil.
Non dictumst. vale.

S.

At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur.

M.
Lepidu's, quom mones.

et ita hoc fiet.

Sync.
Proba materies data est, si probum adhibes fabrum.

Mil.

Potin ut taceas?

Sync.
Taceo atque abeo.—

Mil.
Mihi commoditatem creas.

95illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt

et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti.

satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum?

ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem,

quae audivistis modo, nunc si eadem híc iterum iterem, inscitiast.

100ero uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus.—

di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitas

hodie ad hunc lenonem. sed ego nunc est cum me commoror.

ita negotium institutumst, non datur cessatio;

nám et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst,

105et illud autem inserviendumst consilium vernaculum.

remora si sit, qui malam rem mihi det merito fecerit.

nunc intro ibo: dum erus adveniat a foro, opperiar domi.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (111 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: