previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Antipho

Íta me di bene amént measque mihi bene servassint filias,

ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum

rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.

Pamphilippvs

Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;

5nunc quia amicum mihi experior esse, credetur tibi.

Ant.

Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi,

te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.

et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus,

quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier.

10nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero:

cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus.

Pamph.

At apud perendie. nam ille heri me iam vocaverat

in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?

Ant.

Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,

15pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:

ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur:

si res firma, item fírmi amici sunt; sin res laxe labat,

itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.

Epignomvs

Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,

20domum ubi rédieris, tibi nullast aegritudo animo obviam.

nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam,

omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum.

sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.

P.

Quid agitur, Epignome?

E.
Quid tu? quam dudum in portum venis?

Pamph.

25Hau longissume.

Epig.
Postilla iam iste est tranquillus tibi?

A.

Magis quam mare quo ambo estis vecti.

E.
Facis ut alias res soles.

hodiene exoneramus navem, frater?

Pamph.
Clementer volo.

nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus.

quam mox coctast cena? inpransus ego sum.

E.
Abi intro ad me et lava.

Pamph.

30Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum;

haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.

Epig.

Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.

Pamph.

Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero.

Ant.

Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.

Pamph.

35Maxume.

Ant.
Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae

duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,

quasi nunc meae sunt vobis.

Epig.
Miror quo evasurust apologus.

Ant.

Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina,

peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,

40quasi ego nunc sum.

E.
Perge porro. praesens hic quidem est apologus.

Ant.

Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina,

quasi ego nunc tibi dico:

Epig.
Ausculto atque animum advorto sedulo.

Ant.

Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:

nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.”

Epig.

45Quis istuc dicit? an ille quasi tu?

Ant.
Quasi ego nunc dico tibi.

Immo duas dabo,’ inquit ille adulescensuna si parumst;

et si duarum paenitebit,” inquitaddentur duae.’

E.

Quis istuc quaeso? an ille quasi ego?

A.
Is ipse quasi tu. tum senex

ille quasi ego: ‘si vis,’ inquitquattuor sane dato,

50dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.”

Epig.

Videlicet parcum illum fuisse senem, qui illi istaec dixerit,

quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.

Ant.

Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico

ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.

55hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem

filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.

Epig.

Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,

qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.

Ant.

Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;

60quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.

fiatille inquít adulescens. ‘facis benigneinquit senex.

habeon rem pactam?’ inquit. ‘faciam itainquitut fieri voles.’

sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.

poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam.

65post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.—

Pamph.

Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.

Epig.

Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo.

dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem;

namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.

Pamph.

70Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?

E.

Vidi edepol hominem haud perdudum.

P.
Quid agit?

E.
Quod famelicus.

P.

Quin vocavisti hominem ad cenam?

E.
Ne quid advéniens perderem.

atque eccum tibi lúpum in sermone: praesens esuriens adest.

Pamph.

Ludificemur hominem.

Epig.
Capti consili memorem mones.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (67 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: