previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lysiteles

Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi.

Lesbonicvs

Potin ut me ire quo profectus sum sinas?

Lys.
Si in rem tuam,

Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam.

Lesb.

Quod est facillumum, facís.

Lys.
Quid id est?

Lesb.
Amico iniuriam.

Ly.

5Neque meumst neque facere didici.

Le.
Indoctus quam docte facis.

quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi?

qui bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis.

Lys.

Egone?

Lesb.
Tune.

Lys.
Quid male facio?

Lesb.
Quod ego nolo, id cum facis.

Lys.

Tuae rei bene consulere cupio.

Lesb.
Tu mihi es melior quam egomet mihi?

10sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.

Lys.

An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies?

Lesb.

Nullum beneficium ésse duco id quod quoi facias non placet.

scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat,

nec tuis depellar dictis quin rumori serviam.

Lys.

15Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres:

itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui,

ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes?

atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres,

tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam

20ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret,

culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.

praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres.

nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast:

cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:

25in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.

atque ego istum agrum tíbi relinqui ób eam rem enixe expeto,

ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam

cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.

Lesb.

Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero,

30ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:

scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;

ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.

et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.

Lys.

At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere

35perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;

et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,

tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,

in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.

pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;

40scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi

pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias.

ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat;

atque is mores hominum moros et morosos efficit:

minus placet magis quód suadetur, quod dissuadetur placet;

45quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;

ille qui aspéllit is compellit, ille qui cónsuadet vetat.

insanum et malumst in hospítium devorti ad Cupidinem.

sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas.

si istuc, ut conare, facisindicium tuom incendes genus;

50tum igitur tibi aquae érit cupido, genus qui restinguas tuom,

atque eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati

ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.

Lesb.

Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas.

sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam.

55meam vis sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit

me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis

esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.

numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem.

sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius.

Lys.

60Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi

atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?

Lesb.

Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves,

sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,

me germanam meam sororem in concubinatum tibi,

65si sine dote dem, dedisse magis quam in matrimonium.

quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio

honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:

tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.

Lys.

Quid? te dictatorem censes fore, si aps agrum acceperim?

Lesb.

70Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen

is est honos homini pudico, meminisse officium suom.

Lys.

Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:

id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris

atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas,

75effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres,

cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:

mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.

id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.

Stas.

Non enim póssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, πάλιν.

80facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.

hic agit magis ex argumento et versus melioris facit.

etiam ob stultitiam tuam tecuris multabo mina.

Lesb.

Quid tibi intérpellatio aut in consilium huc accessio est?

S.

Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero.

Le.
I hac mecum domum,

85Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur.

Lys.

Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar:

si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,

sine dote, neque tu hinc abituru's, quod meum erit id erit tuom;

sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi,

90ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.—

Stas.

Abiit hercle ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo.

hic quoque hinc ábiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam,

nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,

fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest.

95video caculam militarem me futurum haud longius:

ad aliquem regem in saginam erus sése coniciet meus;

credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore

et capturum spolia ibi illum quí meo ero adversus venerit.

egomet autem quom extemplo arcum mihi et pharetram et ságittas sumpsero,

100cassidem in caput, dormibo placide ín tabernaculo.

ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom

dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (151 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: