previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CLINTA. SYRUS.

Cl.

Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta

Quae mihi aegritudinem afferat: tanta haec laetitia oborta est.

Dedo patri me nunc iam ut frugalior sim quam vult.

Sy.

Nihil me fefellit: cognita est, quantum audio huius verba.

5Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.

Cl.

O mi Syre, audistine obsecro?

Sy.
Quidni, qui usque una adfuerim?

Cl.

Cuiquam aeque audisti commodius quicquam evenisse?

Sy.
Nulli.

Cl.

Atque ita me Di ament ut ego nunc non tam meapte causa

Laetor quam illius quam ego scio esse honore quovis dignam.

Sy.

10Ita credo: sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim:

Nam amici quoque res est videnda in tuto ut collocetur;

Ne quid de amica nunc senex.

Cl.
O Iupiter!

Sy.
Quiesce.

Cl.

Antiphila mea nubet mihi.

Sy.
Sicine mihi interloquere?

Cl.

Quid faciam, Syre mi? gaudeo: fer me.

Sy.
Fero hercle vero.

Cl.

15Deorum vitam apti sumus.

Sy.
Frustra operam, opinor, sumo.

Cl.

Loquere; audio.

Sy.
At iam hoc non ages.

Cl.
Agam.

Sy.
Videndum est, inquam,

Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut collocetur:

Nam si nunc a nobis abis, et Bacchidem hic relinquis,

Noster resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis:

20Si abduxeris, celabitur itidem ut celata adhuc est.

Cl.

At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum:

Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam?

Sy.
Quidni?

Cl.

Quid dicam? quam causam afferam?

Sy.
Quin nolo mentiare.

Aperte ita ut res sese habet narrato.

Cl.
Quid ais?

Sy.
Iubeo;

25Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis.

Cl.

Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem;

Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet

Senem vestrum.

Sy.
Immo, ut recta via rem narret ordine omnem.

Cl.
Hem,

Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem ilium plane prodis.

30Nam qui ille poterit esse in tuto? dic mihi.

Sy.

Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero,

Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae,

Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senex

Vester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.

Cl.

35At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis:

Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.

Tu fortasse quid me fiat parvi pendis dum illi consulas.

Sy.

Quid, malum, me aetatem censes velle id assimularier?

Unus est dies, dum argentum eripio: pax: nihil amplius.

Cl.

40Tantum sat habes? quid tum, quaeso, si hoc pater resciverit?

Sy.

Quid si redeo ad illos qui aiunt, "Quid si nunc coelum ruat?"

Cl.

Metuo quid agam.

Sy.
Metuis? quasi non ea potestas sit tua,

Quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.

Cl.

Age, age, traducatur Bacchis.

Sy.
Optime ipsa exit foras.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: