previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


PAMPHILUS. PARMENO. MYRRHINA.

Pam.

Nemini ego plura acerba credo esse ex amore homini unquam oblata

Quam mihi. Heu me infelicem, hancine ego vitam parsi perdere?

Hacine causa ego cram tantopere cupidus redeundi domum,

Cui quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem

5Quam huc redire, atque haec ita esse miserum me resciscere.

Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis obiectus labos,

Omne quod est interea tempus prius quam id rescitum est lucro est.

Par.

At sic citius qui te expedias his aerumnis reperies.

Si non redisses, hae irae factae essent multo ampliores;

10Sed nunc adventum tuum ambas, Pamphile, scio reverituras.

Rem cognosces; iram expedies; rursum in gratiam restitues.

Levia sunt haec quae tu pergravia esse in animum induxti tuum.

Paw.

Quid consolare me? an quisquam usquam gentium est aeque miser?

Prius quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum:

15Iam in hac re, ut taceam, cuivis facile scitu est quam fuerim miser:

Tamen nunquam ausus sum recusare eam quam mihi obtrudit pater.

Vix me illinc abstraxi, atque impeditum in ea expedivi animum meum,

Vixque huc contuleram; hem, nova res orta est porro ab hac quae me abstrahat.

Tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror;

20Quod ita quum esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser?

Nam matris ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet.

Tum uxori obnoxius sum; ita olim suo me ingenio pertulit;

Tot meas iniurias quae nunquam in ullo patefecit loco.

Sed magnum nescio quid necesse est evenisse, Parmeno,

25Unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu.

Par.

Haud quidem hercle parvum, si vis vero veram rationem exsequi.

Non maximas quae maximae sunt interdum irae iniurias

Faciunt; nam saepe est quibus in rebus alius ne iratus quidem est,

Quum de eadem causa est iracundus factus inimicissimus.

30Pueri inter sese quam pro levibus noxiis iras gerunt!

Quapropter? quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt.

Itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia.

Fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.

Pam.

Abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia.

Par.
Hem, quid hoc est?

Pam.
Tace.

35Trepidari sentio et cursari rursum prorsum.

Par.
Agedum ad fores

Accede propius. Hem, sensistin?

Pam.
Noli fabularier.

Pro Iupiter! clamorem audivi.

Par.
Tute loqueris, me vetas.

My.

Tace obsecro mea gnata.

Pam.
Matris vox visa est Philumenae.

Nullus sum.

Par.
Quidum?

Pam.
Perii!

Par.
Quamobrem?

Pam.
Nescio quod magnum malum

40Profecto, Parmeno, me celas.

Par.
Uxorem Philumenam

Pavitare nescio quid dixerunt: id si forte est nescio.

Pam.

Interii. Cur mihi id non dixti?

Par.
Quia non poteram una omnia.

Pam.

Quid morbi est?

Par.
Nescio.

Pam.
Quid? nemon medicum adduxit?

Par.
Nescio.

Pam.

Cesso hinc ire intro, ut hoc quam primum quicquid est certum sciam?

45Quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam affectam?

Nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubium est.

Par.

Non usus facto est mihi nunc hunc intro sequi:

Nam invisos omnes nos esse illis sentio.

Heri nemo voluit Sostratam intro admittere.

50Si forte morbus amplior factus siet,

Quod sane nolim, maxime heri causa mei,

Servum ilico introisse dicent Sostratae;

Aliquid tulisse comminiscentur mali

Capiti atque aetati illorum, morbus qui auctus siet.

55Hera in crimen veniet, ego vero in magnum malum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: