[135]
quid arbitramini Reginos, qui iam cives Romani sunt,
merere velle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur? quid
Tarentinos, ut Europam in tauro amittant1, ut Satyrum qui
apud illos in aede Vestae est, ut cetera? quid Thespiensis
ut Cupidinis signum, propter quod unum visuntur Thespiae2,
quid Cnidios ut venerem marmoream, quid ut pictam
Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut
Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Atheniensis
ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictum3 aut
ex aere Myronis buculam? longum est et non necessarium
commemorare quae apud quosque visenda sunt4 tota Asia et
Graecia; verum illud est quam ob rem haec5 commemorem,
quod existimare vos hoc volo6, mirum quendam dolorem
accipere eos ex quorum urbibus haec auferantur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

