[61]
quid tam novum quam adulescentulum1 privatum exercitum
difficili rei publicae tempore conficere? confecit.
huic praeesse? praefuit. rem optime ductu suo gerere?
gessit. quid tam praeter consuetudinem quam homini
peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu2 longe abesset
imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque
Africam bellumque in ea provincia3 administrandum? fuit
in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute,
bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum
deportavit. quid vero tam inauditum quam equitem Romanum
triumphare? at eam quoque rem populus Romanus
non modo vidit sed omnium etiam4 studio visendam et
concelebrandam5 putavit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.