[2]
ego sum ille
consul, patres conscripti, cui non forum in quo omnis
aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis
consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium,
non domus, commune perfugium, non lectus ad
quietem datus, non denique haec sedes honoris1 umquam
vacua mortis periculo atque insidiis fuit. ego multa tacui,
multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in
vestro timore sanavi. nunc si hunc exitum consulatus mei
di immortales esse voluerunt ut vos populumque Romanum
ex caede miserrima2, coniuges liberosque vestros virginesque
Vestalis ex acerbissima vexatione, templa atque delubra,
hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima
flamma, totam Italiam ex bello et vastitate eriperem,
quaecumque mihi uni proponetur3 fortuna subeatur. etenim
si P. Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale
ad perniciem rei publicae fore putavit, cur ego non laeter
meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem
exstitisse?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.