[3]
sed ne cui vestrum
mirum esse videatur, me in quaestione legitima et in iudicio
publico, cum res agatur1 apud praetorem populi Romani,
lectissimum2 virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu
hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi quod
non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi
sermone abhorreat, quaeso a vobis ut in hac3 causa mihi
detis hanc veniam accommodatam huic reo, vobis, quem
ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poeta
atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum
litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore
exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis
ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi persona
quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque
tractata est uti prope novo quodam et inusitato
genere dicendi.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.