[14]
Cum hoc homine an cum stipite1 in foro
constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore,
elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo
abreptum de grege venalium diceres. idem domi quam
libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua
receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus! Cum
vero etiam litteris2 studere incipit et belua immanis cum
Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi
disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo
voluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis qui
dies totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem,
ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur,
sed eos qui disputent3 horam nullam vacuam voluptate esse
debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod
gaudium delectationemque versari.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.