[42]
hic vero de quo ego ipse tam
multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet,
quid adfert, ut tanta civitas, si cadet,—quod di omen obruant1!—a
viro tamen confecta videatur? qui post patris
mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium
libidines detulit, quorum intemperantia expleta in
domesticis est germanitatis stupris volutatus; deinde iam
robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi piratarum
contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque
satiavit; post exercitu L. Luculli2 sollicitato per nefandum
scelus fugit illim3, Romaeque recenti adventu suo cum
propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam
accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se
in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta
conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum
pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit, quaestum
illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad
se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime
populum, idemque vir clemens4 divisores omnium tribuum
domi ipse suae crudelissima morte mactaret.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.