[62]
immo, id quod secundum est, ne sibi
quidem videtur. num iuris consultus. quasi quisquam
sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes
enim istius modi artes in eis1 reprehenduntur2 qui, cum professi
sunt, satis facere non possunt, non in eis qui se3 afuisse
ab istis studiis confitentur. virtus, probitas, integritas in
candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia
requiri solet. Vt nos in mancipiis parandis quamvis frugi
hominem si pro fabro aut pro tectore4 emimus, ferre moleste
solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte
nesciunt5, sin autem emimus quem vilicum6 imponeremus,
quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem,
laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus
deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si
qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum
et7 innocentia contentus est. quotus enim quisque disertus,
quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt
esse? quod si praeterea nemo est honore dignus8, quidnam
tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.