[7]
suscepto bello,
Caesar, gesto etiam1 ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio
ac voluntate2 ad ea arma profectus sum quae erant sumpta
contra te. apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum
qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae
reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem
idem qui fuissem; qui me3, cum ipse imperator in toto
imperio populi Romani4 unus esset, esse alterum passus est;
a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc5 nuntium perferente concessos
fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui
mihi tum denique salutem se putavit dare6, si eam nullis
spoliatam ornamentis dedisset.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

